Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: totam

Your search found 901 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 194-218:


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

ab inimicis confictum sit, in uulgusque aeditum moribus eius crimen affirmantibus, an ab ipso Petro cogitatum, in ambiguo pono. Nihil enim mihi de hac re satis compertum est. Proceres Stephanum Sepusiensem comitem palatinum creant, et Coruinum, totam ei Illyrici regionem cum bani titulo offerentes, ad meliora consilia hortantur. Proceres dum de nouo rege creando inter se deliberant, Stephanum cognomento Incitartonum, Sepusiensem principem, ne decreta eorum sine summo magistratu essent irrita, absentem


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc quam antea usurpantes, quandoquidem ductu regis Matthiae Chugniadis sedem Bosinensium regum, quam incolę Iäizam uocant, cum multis aliis oppidis de Turcis recuperarunt. Spondent igitur regulo, si in animum induceret permittere sese in senatus potestatem, totam Illyrici regionem, quae Hungarorum imperio subiecta erat, cum bani nomine, quod paulo a regio distat, additis insuper multis principum uirorum patrimoniis, quae Matthias partim emerat, partim successionis iure, ut mos est, ubi reges publicis rebus


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

pollicentur, atque pro uiribus copias Maximiliani augent, quo studium ac officium suum ei probarent, quem scilicet regem Hungariae futurum, consensu haud exiguae procerum partis, quae Vuladislauo suum non dedisset suffragium, falso persuasi arbitrabantur. Hanc enim famam Maximilianus per totam fere Germaniam sagaci satis mendacio sparserat, quum ne caeteri Alemani, ab Hungaris uinci assueti, militiam metu detrectarent, tum ne maxime, qui Austriam Hungariae conterminam incolunt, in eius fidem redire dubitarent. Tametsi Alemani et uetere in Hungaros odio arderent,


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | Section]

quibus inimicitias, ueluti inter plerosque finitimos fieri solet, fere semper habuere, et uehementer cuperent detrimenta, Alemanico nomini proximo bello a Matthia Chugniade illata, aliqua ex parte per occasionem resarcire. Igitur ubi quo diximus modo rumor totam Austriam peruasit Maximilianum et suae gentis exercitu satis instructum, et multis Hungarorum principibus sibi clam conciliatis, de regno Hungariae obtinendo haud diffidere, factione praesertim Hungarorum, quae ab optimatibus dissidebat, Maximiliani aduentum aperte exoptante, ab


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

motus ingemuit, lachrymisque non temperauit, ueritusque, ne hostis uictorem exercitum Budam duceret, compulsis ad operam agricultoribus fossas urbis propere purgat, aggerem e terra moenibus circumducit, propugnacula, ubi necesse uisum est, erigit, tormentisque instruit, armatisque totam urbem complet, nulli denique prouidi ducis deest negocio. Et quia plęrunque in bello falsa quoque magni momenti esse solent, spargit famam Alberthum cum fratre in gratiam redisse, Boëmosque ingenti manu contracta Hungaris subsidio aduentare. Maximilianus successu, ut fit,


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

Regia capta Budam, inopinata hostium uictoria perculsam, exercitum protinus non duxisset, regnumque pene e manibus emisisset, cursu rerum prospero importuna mora corrupto, ratus id quod nunquam, opinor, euenisset, expugnata uidelicet Buda, quae caput regni est, totam etiam Hungariam subiectum iri, propterea quod regni Hungarici uires non in urbibus castellisque, caeterisue id genus ędificiis consistunt, uerum in exercitu, qui quidem ex nobilitate constat, sitae sunt. Nobilitas uero urbes, quae sane in Hungaria, ut diximus, rarae sunt, non incolit, sed


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

Balathon, Hungariae lacus, describitur; monachi cuiusdam latrocinia et supplicium; Cinisius Austriacos cohibet; Hederius Banus feliciter contra Turcas pugnat. Caeterum quum pallantes Alemani subinde agerent praedas, totam circa regionem cum lacu Peïsone, quem incolae Balathonem dicunt, diuique Aniani monasterium, quod in insula ipsius lacus situm est, metu sibi adiungunt. Est autem Balathon, ita aquam perpetuo stagnantem Illyrici uocant, nobilis in terra Hungaria lacus, cuius latitudo patet


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 70 | Paragraph | SubSect | Section]

quam caeteri Hungari legibus ac more patrio tenetur, quum praesertim, quo die regnum iniit, iurauerit se publicae utilitati nunquam aduersaturum. Hungari, ut sunt solerti ingenio, atque ad succumbendum tempori, maxime quum res urgent aduersae, haud imparati, Maximiliano inani spe expleto totam armorum uim in Alberthum conuertunt, rati impetu Polonorum represso Alemanos ab Hungaris uinci assuetos facile uanos spiritus submissuros. Hungari contra Alberthum mouent; bellatorum numerus, quos regni principes


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Epidauro ab iisdem hostibus dirutam fuisse. Addunt etiam arcem ipsam, lingua Epidauria Lauusam, eo quod in praeruptis saxis posita esset, uocitatam, in quod quidem nomen totam mox urbem abisse tradunt, Lauusa in Rhacusam mutata. Ductis deinde duobus muri utrinque brachiis regionem


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

donatos recipi ultra Istrum et terram suam externo exercitu exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine Christianorum contemptu, uindicarent, quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

ab illis continenter celebrantur, ut neque orientem, neque occidentem solem quispiam eorum unquam aspiciat. Aestate nihil praeter choreas puellarum ac iuuenum, cibo potuque madentium, per urbeis et pagos spectare licet. Per totam uero hyemem ueluti insecta animalia, quae hiberno tempore subterranea petunt loca, in cellis caldariis abditi, perpetua item crapula graues iacent, corpore pariter et animo torpentes. Quare magis nobis timendum est, ne ob illius tam desidis gentis ignauiam haud satis egregiam potius


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

Othmanliam uocari. Orchano secundo eorum regi Amurathes I. Post hunc Orchanus filius regnum accepit. Qui quidem parentem non animi solum magnitudine ac uirtute, sed etiam imperio superauit. Nam ad parentis regnum totam fere Bythiniam adiecit, expugnata prius Prusa urbe in radicibus Olympi montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio erant, eam dedentibus, dum auxilium Constantinopolitani


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

potestatem suam Sestos, nunc tenuis uicus, olim urbs nobilis, et apud poëtas magni amoris commertio celebris, cum Callipoli traderetur. Quod ubi haud difficulter Orchanus impetrauit, ratus Graeci dementia abutendum esse, totam insuper Chersonesum cum Lysimachia paucis post mensibus hoc praetextu petit. Quoniam, inquit, ad excursiones faciendas Turcis equorum multitudine opus est, qui quidem sine latiori soli spatio ali nequeunt, quo id commode fieri possit, oportere totam Chersonesum sibi tradi.


207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

ratus Graeci dementia abutendum esse, totam insuper Chersonesum cum Lysimachia paucis post mensibus hoc praetextu petit. Quoniam, inquit, ad excursiones faciendas Turcis equorum multitudine opus est, qui quidem sine latiori soli spatio ali nequeunt, quo id commode fieri possit, oportere totam Chersonesum sibi tradi. Obcaecatus erat Bulgarorum odio Graecus imperator, propterea nihil pensi habuit, dummodo uel propria ruina suas iniurias ultum iret. Itaque Chersonesum quoque confestim, non quidem socio ― quae enim firma societas inter homines diuersae


208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

Moesos itidem populationibus ualde uexauit. Cum Sigismundo quoque Caesare ad Nicopolim, in Triballorum agro, quum eo ex Hungaria ille imperator processisset, aequo marte semel pugnauit. Hunc secutus est Homurathes cognomento Magnanimus, rex mea sententia et bello et pace clarissimus. Hic totam Thraciam praeter Constantinopolim imperio suo adiunxit, Dardanos, Triballos, Moesos, Macedoniam cum tota fere Graecia, excepta Peloponeso, subegit. Decies cum Christianis manum collatis signis conseruit. Nam cum deuictis Moesis usque ad Danubium et


209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

institutum esse affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod sicut cęlestia corpora a sole, seu a coelo empyreo lumen suum mutuantur, et quemadmodum unius cuiusque animantis membra totam uim suam a capite, seu a corde trahunt, ita qui sub regibus aetatem agunt, ab ipso rege omnem uirtutis materiam tanquam a fonte deducunt. Caeterum nec aemulis meis Othomani prole Dei munere florentissima unquam deerit uirtutis ostendendae occasio, modo his satis animi adsit pro regis


210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

uocant, ad praetoriam nauim accitis, consulitur, quonam modo hostium cursus sine uniuersae pugnae discrimine impediretur, atque ab ingressu Corinthiaci sinus arceri posset. Putabant enim Veneti, si quid forte aduersi in praelio caderet, rempublicam quoque totam eodem casu extemplo euersum iri. Itaque omnium sententiis, praeter Gallos, qui tota simul classe hostem inuadendum censebant, eodem inclinatis, constituunt Turcarum classem e portu egredientem onerariis primum triremibus, quae, ut diximus, sexdecim erant,


211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

ut praesenti animo pugnarent, atque hostes temere insilientes repellerent, cogerentque praecipites ruere in undas, nec formidarent periti rei nauticae imperitissimos. Haud irrita cohortatio fuit: Christiani enim totam in uirtutem spem reponentes negotio non defuerunt. Itaque magna ui in hostem conuersi Turcas, qui in Venetam nauim transgressi erant, partim obtruncant, partim exturbant, non sine manifesta Dei ope. Nam quum acerrimam


212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

qui postea Francorum rex creatus Mediolanense imperium iure haereditario ad se spectans armis sibi uendicauit. Hoc praelio Veneti praeter famae ac tot millium hominum iacturam, licet ipsi ritu mercatorum nulla honesti habita ratione omnia utilitate metiantur, totam Galliarum nobilitatem in se, nescio stolidius, an sceleratius concitarunt, sibique infestam ita fecerunt, ut nulla unquam postea fideli societate una iungi potuerint. Galli enim eo iniquiore animo Venetorum iniuriam tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos


213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 161 | Paragraph | SubSect | Section]

Methone aduecto, cum tota classe ad Cephaleniam contendit, oppidumque ibi eiusdem nominis oppugnare adortus est. In qua quidem oppugnatione, tametsi totum pene oppidum muris dirutis nudasset munimentis, summa tamen uirtute a Turcis, qui in praesidio erant, defensum est. Quum itaque totam fere hyemem Venetus ad Cephaleniam, eo quod remige tantum classem instructam, milite uero inopem habebat, nequicquam absumpsisset, amissis duobus circiter millibus, promptissimo quoque classicorum, tandem irrito incaepto inde abscessit morbo ex animi aegritudine contracto, quo quidem


214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

regum maiestatem in ordinem coactam esse, mercatores imbelles ex argentaria officina ad imperia prodire, domi resides alienis oculis, alienis manibus in bello uti, regum ignauiam atque discordiam in consilio habere, hisque oscitantibus rerum potiri: itaque nisi Venetis mature occuratur, totam Italiam sub imperium eorum breui cessuram, atque infima summis aequatum iri. Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis


215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

eliminandis uoluit consilia, cum Venetis reconciliatur, Ferrariae duci bellum indicit; irritum in Gallia celebratur concilium; pontifex a Mirandula repellitur, Hispanos rupto foedere in Gallos concitat. Iulius Secundus, pontifex Romanus, uidens totam profligati Veneti gloriam penes Lodouicum Duodecimum, Francorum regem, haud immerito esse, simul Ligustico ingenio, unde originem ducebat, quietis impatiens, ad haec aegre ferens, sibique ac Ecclesiae Romanae metuens si externi et maximi regum armis opprimeretur Italia, satis gnarus


216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse suos militaribus institutis assuefacit, nobilitas collectis uiribus agrestes impetu facto adoriretur priusque eos dissiparet quam illi militaria facere coepissent, aduersus Stephanum Botherem iuniorem, Thibiscensium praefectum, cum copiis suis proficiscitur, ratus illo duce superato totam nobilitatem consternatum iri. Porro Stephanus, id temporis cum parua manu in Thibiscensi agro ad uicum Nadlacum agens, haud procul aberat ab agrestium castris, opperiebaturque, quid illi in tanto motu animi haberent consiliique capturi essent,


217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

haberet, classeque in Europam dimissa in Syriam profectus est, Iamberdino secum ducto, cui sane Damascenam destinauerat praefecturam. Selynes, Syriae locis munitis, Iamberdini custodiae Damascum et totam fere Syriam tradit; ipse, salubriori aura fruiturus, Cilicia peragrata Hadrianopolim iter dirigit; contra Rhodios bellum meditatur; Rhacusani terrae motu uexati templum Christo ascendenti uouent; pestilentia in Turcas saeuiens Rhodios ab insultu liberat.


218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

diem destituit, dum semper eodem industriae tenore nouas prouincias ad imperium adiungimus, in dies magis ac magis ingenti accessione augetur. Quascunque enim terras armati adimus, eas confestim ditionis nostrae facimus. Orsi sunt a Mysia imperium nostri progenitores, iam totam Minorem Asiam, cum bona Maioris Armeniae parte tenemus. Nuper Syria et Aegyptus subactae sunt, Thraciam, Illyricum, Macedoniam, Graeciam possidemus: si Hungari quoque certamen tentauerint, eandem sibi, quam coeterae gentes, quae cum Turcis pugnare


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.