Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: totam

Your search found 901 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 813-818:


813. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

Hungaria ea saltem parte, qua illa Regnum ambit, exteram provinciam contingebat et tum commercialis, quem Augusta Aula cum republica Polonica anno 1774. inivit tractatus, Hungariam immediate respexit. Postquam autem Gallicia in censum Germanicarum provinciarum relata est, Hungaria per totam occidentalem et septemtrionalem lineam Germanicis et Haereditariis provinciis cincta, nullibi aliquam exteram provinciam contingit totoque hoc vasto terrarum tractu nullam aliam cum vicinis suis commercialem habere potest relationem, quam eam, quae inter subditos eiusdem Principis locum


814. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

adverso Danubio, Savo et Colapi Carolostadium educi debet. Quod Hungaria maxima sui parte provinciis Germanico-Haereditariis, ut § 15. ostensum est, cingatur; quod longe maximam commercii Hungarici partem efficiant, producta Hungarica et Germanica artefacta; quod per totam hanc lineam nullas exoticas merces, nisi per provincias Germanicas, Hungaria accipere possit, adeoque quod teloniis Austriacis magis quam ullius extraneae potentiae sit obnoxia, per consequens, quod tota ferme commercii Hungarici sors unice ab horum inaequabili moderatione dependeat.


815. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

societates, quae mandatarios suos ad Pestienses, Váczienses nundinas exmittere ibique necessarios pro alimentatione urbis Viennensis boves comparare solebant. Postea ad ipsum fontem, idest loca, ubi animalia haec pascebantur, factores suos exmittere inceperunt. Nunc Institutum Mezö-Hegyèsiense totam hanc manipulationem immutavit. Nimirum directores Instituti huius praedia cameralia, quae antea exarendabantur, soli usuant, animalia a Graecis et Armenis quaestoribus praeemunt sicque in praediis illis saginata, Viennam pro urbis eius provisione depellunt. Quod reliquum est, ad nundinas


816. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | SubSect | Section]

et Vistulam seu ratibus, seu etiam navibus deducunt; et Transilvanicum, per quem pars eius aliqua in Moldaviam effertur. § LXX. In foeno et stramine, iuxta eundem diametrum habet Hungaria annuum in 97.317 florenis activum. Totam materialis huius quantitatem vicina Austriae loca in eam, ac praesertim Viennam per axem promovent. § LXXI. Lentes et pisa passivum quidem efferunt in 16.843 florenis; verum reliquae leguminum species annuum 113.045 florenorum activum in


817. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

refertur. DE CULTURA APUM § CXIX. Quomodo alicubi cultura apum sensim perfecta sit. In regionibus desertis sed temperatis sylvestres apes suapte multiplicantur; cum enim illic nullum vomer terram vertat totam, quae a sylvis reliqua est plaga mero gramine, quod mille speciei melliferos flores producit, contegitur. Qui primi mel apibus adimere tentarunt homines, id utique non aliter quam per earum enecationem obtinere valuerunt. Postquam in loco tali, ubi sylvestres apes iam praefuerunt populatio


818. Škrlec Lomnički,... . Descriptio physico-politicae... [Paragraph | Section]

consumptio de tempore in tempus magis accrevit, tunc primum eo conversa est cultiorum populorum industria, ut modum quaerant, quo interusurium absque capitalis amissione percipere, id est, mel et ceram absque alvearis destructione obtinere possint. Et vero non modo modum hunc repererunt, sed et totam admirabilem sane animalculorum horum constitutionem et oeconomiam ita detexerunt, ut facile deinde iis fuerit statuere, quid animalibus his noceat, quid prosit, adeoque quid etiam adhibere, quid vitare oporteat? § CXX. Status eius culturae in


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola (1729-1799) [1791], Descriptio physico-politicae situationis Regni Hungariae, editio electronica (), Verborum 26295, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [skerlendesc].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.