Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: totam

Your search found 901 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 824-855:


824. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

2 Imperium tamen hoc ad tempus extinctum est ineunte saeculo 8‑o seu 711‑o anno, et quidem per Saracenos, seu Mauros; hi incolae Africae erant, Mahomedanaeque religioni addicti (Mahomed ex Arabia oriundus saeculo 6‑o religionem suam fundavit tardiusque totam Africam Asiamque occuparunt eius asseclae); enatis ergo dissensionibus extrudere voluerunt Gothos ex Africa, imo etiam in Hispania eos adorti sunt, et primo 711 anno ipsis successit Gothos subjicere et extrudere ex Hispania. 3 Vitiza rex Gothorum circa 700


825. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

usque mortem suam Ferdinandus. 4 1509. Ferdinandus Catolicus praemonente cardinali Ximene in Africam expeditionem suscepit, partim ut piratas Algeritanos, Tunetanos, et Tripolitanos compescat, partim cum jam 1494. pontifex Alexander VI donaverit Africam totam Ferdinando, cum ei titulum Chatolici attribuisset; pontifex enim illis temporibus habebatur pro domino directo et illimitato rerum spiritualium et temporalium. 5 Expeditio haec optatos effectus habuit, victi enim sunt iteratis vicibus tam mari, quam in


826. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

(Don Juan d'Austrie); sub initium optatos effectus habuit, in specie anno 1571. ad Lepanto, non procul Corintho 24.1 non... Corintho additum in MS-to , eximiam victoriam retulerunt de Turcis, ubi capto duce Turcarum eoque contra jura gentium decapitato totam classem eorum destruxerunt et exercitum sparserunt; cum tamen hic successus eorum non pari fervore continuaretur, Turca recuperatis viribus sub Zelim duce repressit iterum Hispanos fere ex tota Africa excepto Oran, et Massalquitam.


827. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

(fuit enim magnus magister, ordinis equestris Anisensis) et populo ob virtutes carissimus; hinc unanimi consilio electus est moderator rerum agendarum et domi et contra Castilianos; feliciter ergo gestis rebus profligarunt Castilianos ex tota Portugallia, et sic Iohannes hic Nothus totam Portugalliam sibi purgavit; felicissimam victoriam ad Alinbaratam anno 1385. retulerunt Portugalli de hostibus suis. 2 Et sic in regem electus est jure haereditario a Portugallis in signum gratitudinis ob servatum regnum a jugo Castilianorum; bellum tamen


828. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

petierunt, opulentiores vero, qui res suas relinquere non poterant, ad speciem ad sacra Christianorum transiverunt; ipsae proles invitis parentibus captae et baptisatae sunt; Emanuel de caetero auspicatissimum regnum habuit, navigationem et commercium promovit et auxit, Africam totam circumnavigari curavit; anno '497. expeditus fuit Vasco de Gama bellidux cum 4 navibus, hic primus littora Africae orientalia detexit, '98. anno appulit Chalecutium. 8 '99‑o anno rediit Vasco, et admiralis Indiae creatus est a rege; anno '502. suscepit


829. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

mare Mediterraneum, dein per Aegyptum, Persiam etc; cum ergo commercium valde molestum fuisset hinc mercatores non ibant ipsi ad orientales Indias, sed promovebantur aromata per nationes barbaras usque ad Aegyptios, hi dein vendebant Venetis, qui monopolium exercebant per totam Europam cum aromatis; detecta vero per Portugallos via commodissima ad orientales Indias, merces aliam viam susceperunt, Portugalli enim leniori sumptui ! inferebant in Europam, proin longe leniori pretio poterant dare quam Venetae; ipsi Chalecutenses et alii


830. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

amissis recuperavit, et cum Hollandis '609‑o inducias inire coactus est; Phylippo 3‑o successit 4‑tus anno '621.; terminabantur hic induciae cum Hollandis, recruduit ergo bellum, quod rursus ex sententia gestum est ex parte Hollandorum; Phylippus enim 4. distractus bellis per totam Europam non potuit jacturam Portugalliae reparare, hinc Hollandi 13.2 Hollandi pro Portugalli conieci. , quod reliquum adhuc erat provinciarum, sibi subjecerunt, et cum Persis conjuncti


831. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

etiam Portugallos, urbemque praecipuam commercialem Diu Persae sibi subjecerunt; non contenti his Hollandi etiam ad Americam animum adjecerunt Brasiliamque eripere volebant Portugallis; hinc societatem Indiae occidentalis erexerunt (Vest-indische) et sic ad annum usque 1638. fere totam Brasiliam eripuerunt Portugallis; imo et ultimum eorum commercium Iaponense astu ipsis extorserunt; nempe Portugalli prioribus temporibus missionarios miserunt ad Japonenses, qui felici successu operati sunt in Japonia, et sic etiam commercium ad se adtraxerunt Portugalli;


832. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Belgis inceperunt et actu tantum Belgis patet territorium Japonense ex omnibus Christianis; 1640. etiam in Africa exturbarunt Portugallos suis ditionibus; sed etiam domi diversis malis vexati sunt Portugalli, praemebantur enim diversis exactionibus ob perpetua Hispanorum bella per totam Europam, et ultimatim considerabantur ut populus armorum jure oppressus; expectarunt ergo ultro occasionem jugum hoc intolerabile dejiciendi; hinc jam '638. anno coeperunt quaedam civitates se in libertatem adserere, sed suppressi sunt a Hispanis cum non adfuerit


833. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

et gubernatorem tunc temporis ducatus Mediolanensis; hic mitioris animi aliquantum res Hispanorum melioravit, in adventu suo quidem tota classis Hispanorum deleta fuit per Geisos maritimos anno '73; hac deleta portum Ramecensem expugnarunt una cum urbe eiusdem nominis et per hanc totam insulam Valcriam sibi subjecerunt. 6.1 Anno tamen 1575. negotia magis ex sententia cesserunt Ludovico cum Geisiis terrestribus; conflixit enim cum exercitu rebellium et hoc proelio ad internecionem victi sunt


834. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

2 In merito vero imperantis decreverunt Henricum 3-ium regem Galliae accedere, eique offerre dominium suum, sed ab eo secundam repulsam pati debebant, qui turbis domi detentus eis succurrere non potuit; interim vero Hispani Brabantiam et Flandriam fere totam sibi subjecerunt ductu ducis Farnese, nempe Tenerimundam, Gent, Bruxellensem, Neomagum et Mechliniam; pressi sic omni ex parte recurrere cogitabant ad Elisabetham reginam Angliae; interim nec haec suscepit provinciam sibi oblatam, auxilia tamen sua ipsis in omnibus promisit,


835. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

rex Angliae, successor Elisabethae, defecerit a foedere Belgico Hispanisque se adjunxerit; imo Belgae inter haec tempora classem Hispanorum in portu Caditano (Cadix) concentratam cinxerunt cogitaruntque in portu classem obpugnare, successit negotium, succenderunt classem eamque fere totam exusserunt ductu Iacobi Heems Kherg, admiralis Belgarum, Spinola vero fuit Hispanorum admiralis; hoc facinoroso actu effectuato diversas urbes Mauritius in continenti cepit, sequenti anno Spinola aliquot urbes cepit; postea ad urbem Antverpiensem expugnandam animum adjecit,


836. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

occupare et dividere inter foederatos Belgas et Gallos; interim hoc foedus per non usum exstinctum est, nam ipsi Belgae diffidebant Gallis et metuebant eorum vicinam praepotentiam; initio tamen ipsis profuit hoc foedus, nam Vilhelmus anno '37-o Bredam expugnavit, Brasiliam fere totam circa '39. annum ceperunt Belgae maritimi, Delaminham in Affrica expugnarunt, victoriasque multas de Hispanis retulerunt in mari; Societas Commercialis Indiae orientalis Japoniam ad se adtraxit, exclusitque ex ea Portugallos et Hispanos; anno '641. Malaccam insulam expugnarunt,


837. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

seque aqua undique cinxerunt. 8 Provinciae ergo hae quattuor consurrexerunt contra tres provincias Gallis subjectas, easque ex communione sua excluserunt ex eo, quod culpa earum acciderit repentina haec Gallorum invasio; alia ex parte populus totam causam in magistratus detorsit, quod dignitatem vicarialem exstinxerint, eoque devenit negotium ut excitatis turbis aliquot in locis dehonestatos magistratus populus dispulerit aliosque substituerit, praetenditque populus, ut extemplo haec dignitas restituatur; his ergo malis


838. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

profligatisque incolis subegit imperatori suo partem huius insulae; fixo semel pede in insula hac, sub diversis imperatoribus susceptae sunt expeditiones, sic 78. anno Vespasiano regnante Iulius Agricola dimidiam jam huius insulae partem, nempe totam Angliam hodiernam, subegit; hic Agricola primus detexit Albion perfectam insulam esse, quod ad ea tempora Romani ignorabant. Scotia ergo tamquam montosa, invia provincia immunis mansit eo saeculo a dominatu Romanorum, nomine Caledoniae, perpetuasque molestias causarunt Romanis


839. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

eos qui remanserunt; multa tamen milia Brittarum domi pressi in vicinam Franciam se receperunt et in Gallia formarunt novam provinciam, quae hodiedum Brittania Parva, vel Minor dicitur, eorumque duces se duces Brittaniae Minoris dicebant; subjugarunt ergo Anglo-Saxones sensim totam Britanniam excepta provincia Vallia, quae numquam subfuit dominatui Anglorum ob situm suum; est enim natura sua munita, et quasi secreta a caetera Britannia, et huc se receperunt etiam plurimi ex antiquis Britis, et hi non sunt ita commixti cum aliis nationibus, quia quasi


840. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

978. anno ei successit Ethelregus; ad haec usque tempora pace fruebantur Angli a Danis, sed huius sub regis dominatu prorumperunt ex Nordhumbria, itaque terruerunt Anglos, ut Danos Lord Danes, seu Dominos compellare coacti fuerint; diffusi sunt etiam Dani jam his temporibus per totam Angliam; Ethelredus ergo rex Imprudens Danorum in necem conspiravit, deductum est in effectum consilium, unoque eodem tempore multa milia eorum trucidata sunt; hanc injuriam ultus est rex Danorum Zveno Barbae Fuscatae, validoque cum exercitu transivit in Angliam, seque cum


841. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

inter hos duos, belloque diu gesto convenerunt ut duello dirimerent litem sanguinique suorum parceret; huius duelli 4.6 duelli: belli MS. occassione Canuthus vulnere sauciatus est primus, proin Ethmundo cedere debuisset totam Angliam, sed imprudenti consilio se persuaderi coepit et permisit ut regnum ex aequo dividerent. 5.1 Interim Ethmundus adhuc tempore divisionis siccarie e medio sublatus est; Canuthus ergo residuus convocatis statibus ex iis quaesivit an Ethmundi


842. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

incolas insulae, qui ceteroquin perpetua bella inter se habebant; eo enim tempore florebant hi status: Minster, Lainster, Mead, Ulster, Conaugth in Hibernia, quorum principes in statu belli perpetui vivebant inter se; his ergo usus turbis, unam provinciam post aliam devicit, donec totam insulam sibi subjecisset, et ab eo tempore permansit conjuncta nomine Dynastiae cum Anglia; Henricus hic auspicatissimum habuit regnum, nulloque bello gravatus fuit per primos viginti annos; postquam vero cum clero suo et aula Romana in contentiones devenisset, gravissimis


843. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Valliae filio Eduardi regis. 10.1 Defuncto anno '307-o Eduardo ei successit filius Eduardus 2. qui sub tutela matris sui ! regimen adivit, nuptiae statim contrectatae sunt cum Isabella filia Philippi, per sponsam suam recepit Aquitaniam totam a Gallis; maiorennitatem attingens spes a se conceptas fefellit suorum, ad arbitrium enim suum omnia dirigens odium incursit omnium, posthabitis omnibus proceribus totus ad astu Petri Gavasto Galli pendebat ipse rex, urgebant parlamenta remotionem huius viris, sed incassum.


844. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

remissi sunt ablegati, hinc ex contumacia convictum exutum declaravit omnibus feudis paxque superior irrita pronunciata est anno '368. 5 Eduardus in Angliam discedens belli dispositiones fecit, verum iis inmortuus est; interim Carolus adscitis animis suorum fere totam Aquitaniam Anglis eripuit; interim anno '377. ipse Eduardus rex animi dolore oppressus est, ei successit infans 11 annorum Richardus 2-us nepos, filius Eduardi Nigri; administrabatur regnum per tutores, concurrentibus tamen sinistris his


845. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

sed Ioannes Intrepidus filius eius jus patris sui sustinuit; inter haec Henricus 5. magno cum exercitu in Normanniam irrupit, paulo post conspicuam victoriam retulit de Gallis ad Azincurt, in qua multa milia caesa et capta sunt Gallorum; victricia arma sua longe lateque protulit per totam Normanniam; negotia eius non parum adjuvit, quod Ioannes Burgundiae dux clam foedus cum Henrico iniverit eumque adjuverit, et sic usque '419. annum totam Normanniam subjecit; in ipsa aula enatae sunt turbae inter reginam Isabellam et Carolum Delfinum et patrem Carolum 6-tum


846. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

retulit de Gallis ad Azincurt, in qua multa milia caesa et capta sunt Gallorum; victricia arma sua longe lateque protulit per totam Normanniam; negotia eius non parum adjuvit, quod Ioannes Burgundiae dux clam foedus cum Henrico iniverit eumque adjuverit, et sic usque '419. annum totam Normanniam subjecit; in ipsa aula enatae sunt turbae inter reginam Isabellam et Carolum Delfinum et patrem Carolum 6-tum propter zelotipiam; Carolus enim rex licentiosam et effrenorum morum uxorem suam Isabellam (Bavaram natione) repudiavit, instigante non nihil filio Carolo;


847. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

egit ergo Philippus tota contentione apud aulum Romanam, ut dispensationem obtineat, Galli vero omnem lapidem movit !, ut impediant dispensationem hanc et sic declinavit odiosas sibi nuptias Elisabetha; compositis his reformationem religionis adgressa est, reduxit per totam Angliam reformatam religionem, sine omni vi et sanguinis effusione; sensim etiam leges antiquae reductae sunt, Mariae vero leges antiquatae, cassatae, religioque reformata pro dominante declarata fuit; Elisabetha vero omnia jura circa sacra


848. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Jacobo ipsi intentata a se amoliatur, fere enim usque '97. annum strenue bellum gessit cum Gallis; cum Hispanis et Leopoldo imperatore in foedus condescendit contra Ludovicum; initio favit quidem fortuna Jacobo, qui in persona in Hiberniam digressus est, quam intra exiguum tempus totam sibi subjectam habuit; conspicuam navalem victoriam retulit de Belgis, anno tamen '90. fortuna eum destitit, accepta enim clade ad fluvium Boin pedem referre coactus est ex Hibernia; missae sunt quidem suppetiae per Gallos in Hiberniam, sed nihil proficere poterant; nam anno


849. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Anglia radices cepit; Scoti tamen diutius versabantur in idololatria, quae etiam per Brittos ulterius extensa est; sub exitum saeculi sexti frequentiores missi sunt missionarii tempore heptarchiae ad Angliam, qui adhibito omni conatu reduxerunt religionem Christianam per totam Angliam; pontifices non contenti potestate spirituali quaerebant etiam jura temporalia, praecipue regnante Ioanne Sine Terra, qui multa concessit Inocenti 3--o pontifici; multosque reditus et taxas sibi reservarunt pontifices, hinc 1376. repraesentationes factae sunt a


850. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

minime excolitur ab Anglis, vel ex eo, cum philosophia Aristotelica non faveat novationi et collustrationi, quae apud alias gentes circa theologiam jam obvenit; accedit etiam quod theologi per linguarum orientalium culturam totam vitam suam iis condiscendis terunt antiquosque classicos volvant neglecta theologia. 6 Quod liberales artes adtinet, hae perfectae sunt ab Anglis plerumque; Galli quidem ipsis palmam praeeripuisse anhelant in pictura, architectura.


851. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

optimi. 6.1 Praeter has possessiones Europeas Belgae possident etiam in aliis mundi partibus amplissima territoria, quae omnia vi armorum sibi subjecerant in omnibus 3 mundi partibus; in America occasione belli Hispanici subegerunt sibi fere totam Brasiliam Portugallicam, quam tamen maxima ex parte amiserunt; in Provincia Guiana 3 colonias possident; 1--a Suinane est, haec ad 30 milliaria extenditur introrsum versus, 2/3 partes huius coloniae pertinent ad urbem


852. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

unum, proin 19 sunt vota, conveniunt Hagae comitum; in hoc conventu pensionarius Hollandiae praesidet. 8.1 In Zeelandia status sunt 2; vicarius, qua princeps Nassoviensis et marchio duarum urbium, Campoveriae, et Flisingae, ille ergo repraesentat totam nobilitatem; dein sunt 6 urbes. 2 Urbes hae subjectae seorsim habent sub--suffragia. 3 Locus comitiorum est Midelbourg, et vicarius praesidium tenet. 9.1


853. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Bellgicum facilitat Banco Amsterodamense quod '609. erectum est; communiter pecuniae in hac mensa argentaria existentes ad 400 milliones existimantur; hic ergo pecuniae privatorum sub cura publica existunt pro commercii facilitatione; apochae seu chartae huius banco per totam Europam circulant, et quidem sub maxima fide, quia quaevis charta habet suam pecuniam repraesentatam in banco. 10.1 Belgae pro commercio promovente in omnibus mundi partibus habent suos portus, factores,


854. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

est frigidum et humidum, ad meridiem calidum et humidum, in meditullio aestuosum et siccum; aer ergo siccus est aestuosusque, hiems adeo est mitis ut campi florescant. 3 Montes in Hispania non desunt; tria cornua montium Pyrenaeorum se extendunt per totam Hispaniam; non desunt fluvii quam plurimi; Tagus, Durius, Nimius, Anas, Boetis et Iberis, hi fluvii omnes navigationi opportuni essent, sed saxis scatent plurimi. 2.1 Fertilitas Hispaniae praedicata fuit per Romanos jam, hodie tamen non


855. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

summe industrium ! et laboriosum fuisse antiqui omnes testantur scriptores, hodie tamen omnis industria apud eos invaluit, opificia pauca, fabricas et manufacturas fere nullas habent; exteri enim non solum opificia sed et commercium exercent minitum ! per totam Hispaniam; causam harum diversam assignant, alii ambitionem, alii desidia arguunt; vero similior causa est detectio Americae, ab ea enim detecta Hispani gregatim relicta Europa Americam petierunt, sic defecit populatio, defecit industria; accedit etiam onerum publicorum


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.