Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: totam

Your search found 901 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 89-96:


89. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

mercenarios equites natione Epirotas, quos Graeco uerbo Stratiotas uocant, uiros magni animi et ad omne facinus peragendum paratos, qui, crebris excursionibus totam illam partem Peloponnesi quae Othomano subiecta est deuastantes, paene ad solitudinem redegerunt. Haec gens, natura ipsa hoc illi tribuente, est rapacissima, magisque ad praedam quam ad proelium apta atque instructa. Utuntur scuto, ense atque hasta; pauci lorica,


90. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

afficere uoluit, quoniam, praeter praesidia atque magistratus ab Othomano impositos, populi omnes christiani sunt. Asia uero prouincia tota barbara atque infidelis, Machometanaeque superstitioni dedita ac deuicta est. Quapropter, totam Graeciam praeternauigans, Lesbum uenit, atque ad orientale promontorium insulae, quoniam ea pars habitatoribus uacua erat, habens portum tutissimum, cum tota classe se contulit. Ex


91. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

primum ad Psyram, insulam inhabitatam, uestigia tantum antiqui oppidi habentem, uenit, inde nocturnis nauigationibus tertia die appetente luce ad Smyrnam uenit. Cuius pars in monte, maxima autem in plano sita est: sed montana melius habitata. Tunc nostri mature e nauibus desilientes totam urbem corona circundant. Multi scalis, alii per ruinas murorum (nam, ut praedixi, pluribus in locis muri interrupti erant) muros ascendunt, in urbemque desiliunt. At Smyrnaei, subito et insperato malo oppressi, trepidi quid potissimum agant nesciunt: alii arma capiunt et ad ruinas murorum


92. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

tegulis ac lapidibus nostros infestant. Mulieres quoque pauidae cum adultis uirginibus ad templa, quae illi moscheas uocant, concurrunt: passis crinibus, aras amplexantes, prophetam suum inuocant. Multae cum paruis liberis domi se obstruunt. Nostri, urbe potiti, omnia depraedantes per totam urbem discurrunt. Alii filios e complexu matrum abstrahunt, ipsas quoque matres capientes; alii muliebrem turbam de templis extrahunt, Machometum inuocantem; reluctantes per crines apprehensas trahunt. Quaedam


93. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

undique circundatur. Portum habet a parte fauonii, quem intraturis non procul a muris oppidi transeundum est. Ex aduerso, a parte austri, trecentos passus ab oppido distans, insula Eleusia adiacet, quam totam occupat antiquum aedificium albo ac quadrato lapide magnifice constructum. Haec quondam regia Archesilai fuit. Oppidani multas bombardas et alia tormenta per eam partem muri quae portui opposita est disponunt, prohibere his posse rati, ne quis portum illis inuitis intrare possit.


94. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Igitur imperator summo mane cum classe ad litus extra conuallem applicuit. Equites et classiariam turbam exposuit, qui citatissimo cursu per omnes campos discurrunt, uicos expoliant atque depopulantur, ingentem praedam hominum et aliarum rerum agunt. Quibus peractis in portum oppido proximum totam classem reduxit, omnesque copias exposuit. Erat ad praesidium oppidi Charagus Triballus, cum centum et quinquaginta Ianizaris, quem imperator misso caduceatore monet, quatenus oppidum dedat, nec expectare uelit ut, prostratis muris, capto oppido, ipse uinctus suorum


95. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

qui spe orbis imperium amplecti uidetur, hanc regionem et ad alendos exercitus et ad fabricandas naues conseruandamque classem propter duo flumina opportunam existimans, Scodram, caput atque arcem totius regionis, expugnare statuit; quam si cepisset, non dubitabat totam regionem in suam dicionem esse cessuram. Sperabat enim, redacta in potestate Albania, exemplo Alexandri et Pyrrhi, Epirotarum regum, cum classe Adriaticum sinum traicere, et, quod illi non potuerant propter exiguas uires, se


96. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperatoribus referunt Bassam ualidissimis praesidiis cuncta firmasse, nec sine magna equitum copia oppidanis subsidium se ferre posse affirmant, quoniam tota regio campestris erat. Imperatores, reiecta in presens spe subsidii, quoad Senatus ualidiores copias praeparet, totam spem in situ oppidi et oppidanorum uirtute ponunt. Interim nouus imperator cum Lodouico Bembo, legato suo, graui morbo corripitur. Nam tota regio Bolianae adiacens insalubris atque pestifera est:


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.