Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tuae

Your search found 814 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 145-146:


145. Kožičić Benja,... . De Corvatiae desolatione, versio... [Paragraph | Section]

Ex ea enim tanquam ex faecundissimo quodam seminario dignissimi in omni uita uiri prodiere. Quorum qui domi claruerint, nemo est qui scire non possit, si perquirere libet. Ex his autem qui lustrandi studio et Romani nominis propagandi causa Italia egressi sunt, deuotissimi Sanctitatis tuae et sacrosanctae Sedis Apostolicae filii Bernardinus, Ioannes, Nicolaus et Michael descendere. Quorum res gestas et merita, quoniam uitali aura adhuc perfruuntur, silentio inuoluam. Quantae tamen maiores eorum pietatis, relligionis et auctoritatis fuerint, non ab re erit pauca commemorasse.


146. Kožičić Benja,... . De Corvatiae desolatione, versio... [Paragraph | Section]

Sanctitas tua nos malis omnibus undique coangustari: uires nostrae defecerunt, amici omnes et proximi nostri, qui pugnare pro nobis deberent, elongati sunt a nobis, unaque est in Deo optimo maximo et tua Sanctitate spes libertatis. Qua si infaelix illa patria frustrabitur, supremum hoc Sanctitati tuae legationis munus exoluimus. Nostri enim faedus aliquid icere pacemue cum Turcis facere et censum illis pendere coguntur. Priscae tamen nobilitatis memores (ut acerrimos Christianae fidei defensores decet), Sanctitate tua et hac sacrosancta Sede Apostolica inconsulta,


Bibliographia locorum inventorum

Kožičić Benja, Šimun [1516], De Corvatiae desolatione, versio electronica (, Roma), verborum 1764, Ed. Bratislav Lučin [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [begniusscorvatiae].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.