Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tuae

Your search found 814 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 192-201:


192. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 35 | Paragraph | Section]

Austriaca factio Viennae Pannoniae torserat et carceribus exstinxerat. Quoties ego tunc vicem tuam indolui, quoties tui sum misertus, et maledictis fortunam istam tuam incesserim, quae nullibi adhuc tibi certam sedem constituere voluerit, et surgentem te semper nequitia sua, virtuti quippe tuae non tibi inimica quasi manu colliserit: equidem confido, te, cui animus meus apertus est, vel me tacente perspecturum facile, idque sine dubio crediturum; quum te sincero corde semper amaverim, meque abs te amari non vulgaribus argumentis cognoverim. Nunc vero accepto certo nuncio, te esse in


193. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 13 | Paragraph | Section]

quoque animo tuo effluam, quum tu in meo totus sis. Sed haec expostulatio ne sit tecum mea, an potius litterarum tuarum efflagitatio, tute judices, et pro amicitia nostra expendas. Caeterum si litteras tuas interdum legero, leges crebro et tu meas, ac aeque copiosas et plenas amoris, ut fuerint tuae, idque, ut ingenue de me polliceri non dubitem, ita de te sperare facile inducor. Venio ad Joannem Hontherum virum doctum et clarissimum, de quo nuper plura coram, ac de eo quid scribam? Mihi certe si vel de ipsa fama charissimus est et optatissimus, Deus bone, quantus meae


194. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 14 | Paragraph | Section]

meum, illaque omnia officia, quibus conjunctissimorum hominum amicitiae solent inviolabiliter, sempiterneque conservari, pollicearis ei velim. Ad te autem, quemadmodum optaveras, mitto de cervo regis mei versiculos, quorum nuper hic apud me memineramus; si placebunt, amoris atque humanitatis erit tuae, sin minus, nihil mirabor, nam et ipse dignos esse, qui in spongiam incumbant, dudum novi. Saltem itaque vel semel perlegito, et Vulcano dein tradas. Te ut ipsum me amo et diligo. Vale. Segesvarii


195. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

quae in otio, si vera est, esse non debet, et postquam praesente consuetudine frui nequimus, nihil superfluum, neque ab amicitia nostra alienum faciemus, si majore blandientium verborum copia voluntates nostras confirmabimus. Hoc tu certe proximis litteris tuis, tum amoris tum fidei erga me tuae plenis, egregie praestitisti, hoc ipse quoque nunc his meis exhibeo, reddoque benevolentiae erga te meae, perpetuo duraturae firmissimum pignus, et clarissimum testimonium. Ubi autem mones, ne de observantia in me tua in dubium veniam, facis tu quidem amice et ex humanitate, facileque abs te


196. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

quoque vicissim me facturum tibi polliceor. Nec quisquam amicitiam nostram invalidam putet, utpote quae parvis initiis orta, et nullis adhuc officiis beneficiisque, ultro citroque tum datis tum acceptis, aucta et communita fuerit, quandoquidem tanta me humanitate, tanta animi hilaritate ac rei tuae domesticae largitate superioribus annis ex Italia redeuntem excepisti, atque in contubernio tuo honorifice pro voto et conditione mea habuisti, ut te non solum prae caeteris amicis unum potissimum, verum etiam non secus, ac meipsum amem. Par


197. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 15 | Paragraph | Section]

recuperanda gratia principis, Statilii patrocinio, Wrancii vero amicitia confirmanda cupidum declarare. A me enim in ipso principio, atque adeo in toto contextu litterarum tuarum cuppas intempestivius profecto, quam pro tot officiis meis et tua modestia, reposcis; Statilium fortunae tuae eversorem, regem fortunarum direptorem appellas; vindictas tuas in Deum, nunc demum Christianus effectus, rejicis; Grittumque, idolum illud tuum amplissimum et spei tuae cornucopiam, indigne, quemadmodum habet epistola tua, peremptum obtrudis ac declamitas. Vide quam opportune,


198. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

tuarum cuppas intempestivius profecto, quam pro tot officiis meis et tua modestia, reposcis; Statilium fortunae tuae eversorem, regem fortunarum direptorem appellas; vindictas tuas in Deum, nunc demum Christianus effectus, rejicis; Grittumque, idolum illud tuum amplissimum et spei tuae cornucopiam, indigne, quemadmodum habet epistola tua, peremptum obtrudis ac declamitas. Vide quam opportune, quam egregie pro reditu tuo in Hungariam laboras; quas principi pro gratia nuper per Hieronymum Lasky tibi impetrata gratias habeas; quas Statilio referas, qui te quingentis ducatis a


199. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 20 | Paragraph | Section]

aculeorum tuorum impatiens, omnia cum aliis in proscriptionem abire permisi, et ne hilum quidem, quod tuum posses dicere, apud me reliquum feci. Tristissimus haec ad te scripsi et invitus, lacessitus tamen; verum quo animo tuas ad me dedisti litteras, eodem has meas accipe. Etenim torserunt me tuae, torqueant et te meae, posteaquam non mei, qui te ut me alterum dilexi, sed cupparum, rei externae et periturae memoriam praecipue retinuisti. Vale. Colosvarii


200. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 9 | Paragraph | Section]

igne laudum et magna vi praeconiorum, quae de virtutibus tuis Erasmus Gierlachonschy meus necessarius non raro, sed semper, nec apud me solum, sed apud omnes, quibuscum optimi quique nominari cupiunt, libens ac sedulo excitat et diligenter enumerat. Id itaque quicquid est, quod a me tuae amplitudini offertur ac dicatur, ex intimo cordis penetrali procedit, rogoque, accipe paterno animo, et me complecti ac in numerum benevolorum tuorum velis assumere. Homines enim sumus, et sicut amare optimos jure quodam naturali inducimur, ita ab eisdem amari vehementer cupimus.


201. Vrančić, Antun. Epistulae anni 1538, versio... [page 10 | Paragraph | Section]

quidem dabitur, quam ut pluribus verbis petendum putem, hoc unum addam, me cum fiducia petere, ex eo, quod inter caeteros regni hujus proceres, ad quem in re mea, eaque sane summe necessaria ac difficili certiore spe accurram, praeter te habeo neminem. Ne igitur ego fallar, tuque ut magnitudini tuae ista munificentia cumulum et gradum adjungas, meque deditiorem tibi efficias, quem posco, mitte jam cornipedem, et recte valeas. Albae Juliae Transsylvanae idibus Aprilis MDXXXVIII.


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1538], Epistulae anni 1538, versio electronica (), Verborum 4332, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [vrancicaepist1538].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.