Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: tuae

Your search found 814 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 570-601:


570. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Materies, quantumque valent mea carmina, iustae
Deses erit numquam praesens industria famae.
Te placidum nostris conatibus esse, virorum
Summe, peto: tu plectra move, tu pollice fila
Tende, tuum atque tuae nomen sortita maritae. 4.
Vos quoque, Pierides, si qua estis vatibus aequa
Numina, Pierides, Scythico si libera rupto
Versatis iam colla iugo,


571. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Securumque dabit pretii, Iosippe, iugalis
Certa fides tabulaeque quibus subscribit Olympus
Non dubium reddunt: Paphia signante volucre
Cum Sponsae tibi pactus hymen, ac stipite flores
Emittente, tuae constarent foedera taedae.
Praeclari vero promisso postea quamvis
Connubii dono pravam accessisse putares,
Maeste marite, fidem, tibi quod suadebat apertus
Dotalis membranae error, cum crimine sponsae


572. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

currentibus heres
Iura dabit: claros fama nutrire nepotes
Quaeque volet Regina tuos Regumque papillae
Obsequium Nutricis agent: regnabit in aevum
Divitiis opulenta tui prosapia fati.
Tanta tuae placuit mortis pro laude pacisci.” 10.
Divinus pariter voluisset Spiritus isto
Officio fungi quo Filius atque petivit
Tale sibi propria


573. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Unigenam, Verbum, Sobolem: licet illa Parenti
Par Deus, humani premet immortale sereni
Corporis induviis. Poenas pro labe daturus
Ille tua est, vetiti ne te petat ultio pomi.
Hinc mansura tuae post debita funera noxae,
Hospes ad aethereos poteris felicior hortos,
Sidera Divino redituro ad celsa Giganti
Ire comes: sint ista tuae solacia poenae.
Et tua posteritas veniet non impare fato


574. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ille tua est, vetiti ne te petat ultio pomi.
Hinc mansura tuae post debita funera noxae,
Hospes ad aethereos poteris felicior hortos,
Sidera Divino redituro ad celsa Giganti
Ire comes: sint ista tuae solacia poenae.
Et tua posteritas veniet non impare fato
Angelicae grandem numerum impletura ruinae.
Desertas caeli, meriti modo gratia veram
Exornet divina fidem, post funera sedes


575. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sed maiore animi quo spe post multa salutis
Saecula venturae possis Adame foveri,
Nomen adorandum pandam tibi, quale Redemptor
Axe feret, Princeps pacis dicetur IESUS.
At Genetrix electa, tuae permagnus, Adame,
Posteritatis Amor, spes et tutela, MARIA est.
Cum tua tu post fata istam cognoveris orbi
Illuxisse facem, Iessei stemmatis almam
Progeniem (sterilisque uterum sacraverit Annae),


576. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

25.
Ut longa attonitam tenuere silentia matrem,
Illa pio affari sobolem sic incipit ore:
“Nata mei lux nata uteri, solique parenti
Lux non nata tuae; non te Iessea serenum
Sola tribus, nec sola Domus te lumen habebit
Isacia: optatas ex te, mea filia, flammas
Colliget omne hominum genus aethereique decorem
Luminis aurora velut a nascente, sepultus


577. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Obsequio donum, mihi quod, quantumlibet imum
Non citra votum, citra tamen omne meorum
Pondus et intuitum meritorum, nosse dedisti
Atque haurire oculis iam caligantibus almam
Electamque tuae sobolis pro matre puellam?
Nunc laetus 965 laetus: laetns moriar: patribus tellure retentis
Adveniam gratus monitis cum talibus hospes.
Et quamvis (alios petit haec fortuna


578. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Excipiat fetum? Sitne hanc iuvenilibus annis
Emissura facem, senio vel proxima, matri
Non impar Annae, maiore datura senilem
Prodigio fructum? Scrutari impervia mentis
Nolo audax decreta tuae, sed mortuus inter
Isacidas, maestae positus telluris in umbra
Expectabo diem, placiti tibi venerit aevi
Dum tempus, quod iusta tui sententia fixit
Consilii, appositum reparandi tempus Adami.”


579. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Laeteris, Simeon, gratus fuit iste Tonanti
Laetitiae calor; at monitis maioribus imos
Pande sinus, nam spe potiora annuntio missus
Prodigia, emensus caeli convexa minister.
Aetatis rugosa tuae licet area frontis
Non sinat hunc sperare diem, quo visa cupitum
Messiam pariet Virgo, tamen ecce Tonantis
Te moneo imperio, Simeon: tua funera partu
Posteriora isto, Iudae te cernere Regem,


580. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

ecce Tonantis
Te moneo imperio, Simeon: tua funera partu
Posteriora isto, Iudae te cernere Regem,
Et manibus gestare dabunt: tua bracchia tanti
Susceptura iubar solis suprema monebunt
Fata tuae extremum iaculum torquere senectae.
Hac face funerei tibi praelucente sepulchri
Laetior intrabis tenebras, et tristia patrum
Agmina, captivi Nato iam vindice Iudae,
Te referente dabit laeto resonare


581. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Tempus adesse quidem maternis utile votis;
Sed non maternis tempus satis utile flammis.
A se dulce sui pinguis divellere ventris
Non potuit dulce esse Annae; dicebat obortis
Sic lacrymis saepe illa: “Tuae, suavissima proles,
Matris amor, quo mente feram, quo lumine cernam,
Avulsos ad 19 ad: ab vota tuos quo pectore vultus
Orba animae tolerabo parens? Si munere votum


582. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Sugere maternis collecta alimenta papillis.
“Iam satis,” Anna inquit, “terrenae, caelica proles,
Matris habes, meliora tuo inventura calori
Pabula. Sacratas templi pete, filia, sedes:
Hic divina tuae Numen caeleste parabit
Nutrimenta fami: Charitum plenissima suges
Ubera, nectareis animam saturantia succis.”
His ita perpensis sic est affata maritum
Anna: “Deest nostris ultra nil, optime coniux,


583. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Tempus adest iam, nata,” inquit, “quod subtrahet orbae,
Divinoque locet tecto te, dulce parentis
Pignus: abi tamen et sacri pete limina fani
Pars animae non una meae, sed tota parentis
Vita calorque tuae. Numquam, lectissima proles,
Te querar absentem, numquam divisa relinqui
A te posse gemam: quo te mea degere tecto
Nata iubet Numen, tecum indivisa manebo
Qua melior sum parte parens: non deseret


584. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


O mira effigies, qualem praedicere nostros
Observo vates! Uno pro germine, talis
Divinam excipies Nemesim, cum pondus acerbae
Arboris, ingratum furere in tua funera Iudam
Aspicies matrique tuae suprema doloris
Materies, vetiti solves mendacia pomi.”
Dixerat et pictae meditans emblemata telae
Corripitur maerore animi, turbataque vultu
“Me miseram! Quid feci?” inquit, “Prior ipsa


585. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Si quoque novissem, tantae quo fine puellae
Connubium peterem, merito mihi cedere tantae
Quo possent virtutis opes, sperare nequivi.
Numinis imperio cogor signisque: quid ultra
Consilii mentisque tuae, Iosippe, requiris?
Naufragium tutae numquam passura pavesce
Vela pudicitiae. Siquidem te caelica mergi
Immunem promissa dabunt, Iosippe, iugales
Virginis electae laquei curaeque quid obstant?


586. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Si fidei Abramum non laesit flamma, tribusque
Si tibi servatis carbo vice roris ephebis
Assyriae fornacis erat, nec desine nostri
Connubii pariter flammam compescere, fortis
Ancillae tutella tuae.” Vix dixerat ista,
Cum solitus templo Mariam caelestis adire
Adfuit oranti genius viridemque corollam
(Laurus erat) miranti adfert, cui symbola castae
Aliger exponit Mariae gratissima plantae.


587. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Esse solet populo, Maria est erroribus impar.
At Iosippe vide, quod tunc erroris abunde
Esse solet populo, variis dum affectibus errat:
Privatos deme affectus, quorum inscia nuptae
Est soboles manifesta tuae. Vox publica certa est,
Certior est Mariae candor. Sed ventris apertus
Est tumor! Exurgat venter, sed adultera non est!
Qua ratione gravis fieret, nisi moecha fuisset?
Nescio, moecha tamen non est. Si


588. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Tempus erit, mea quando nihil valitura iacebunt
Auxilia et mulier regis conatibus impar
Caelestes poscam curas” aiebat, “opemque
Maiorem humanâ sobolis tutela vocabit.
Nunc exile tuae, Deus, irradiare memento
Ancillae pectus mentemque, ut nutibus illa
Aequa tuis semper, celsi super ordine sistat
Consilii, placitoque orbem moderante quiescat.”


589. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quos simul affatus Simeon sic ora resolvit:
“Felices quibus est tantae data copia lucis
Et constans oculorum isto de sole voluptas
Atque animorum ardor: felicia viscera proli
Digna reperta tuae, ô mater semperque beata
Digna Deum nutrire parens!” Dein pandit eidem
Talia praesagus Simeon: “En parvulus iste,
Iste tuus, genetrix, infans dabit esse ruinis
Plenam Israëlis plebem, sed quo auspice


590. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regales habiturum aedes, ne casus eundem
Invidus extinguat: quod si parere recusent,
Bima cadat soboles ferro Ephrataea minore.
Hinc tibi securo regni, vel proditus ultro
Tutelae sub iura tuae, regalibus infans
Succedit tectis, quem suscepisse profusae
Laetitiae ad speciem signis, monstrabis abundè
Servandae augustae sobolis te laude teneri.
Interea, prout ipse tuis dabis utile rebus


591. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Temperie Charitumque domo, sociatus Enocho
Thesbitaeque comes vati, expectare decebat
Messiae victricem animam, dum rupe sepulta
Membra resumpturi palmas sequereris Alumni.
Conveniens fuit ista tuae data praevia menti
Laurea, sidereo donec sublimis honore
Divina solem luce accedente praeires. 18.
Interea genetrix Virgo, mortale


592. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


O mater! Tua si necdum opportuna roganti
Auxilia, occurrit pietas matrisque benigno
Prospicit affectu, quid erit cum vota ferentes
Aspicies populos, aut quid, cum thure calebunt
Lucebuntque tuae votivis ignibus arae?
Qualia, proh, cognata orbi dat taeda futurae
Argumenta spei! Felix te matre nocentis
Posteritas Evae, felix cui tanta potestas,
Tanto hominum, quibus aequa faves, accessit amori.


593. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Mira situs ratio et panis sine pane figura
Ingenium Sophiamque premet mentisque valebit
Nulla, sui vacuum virtus comprendere panem.
Sola fides istam continget amoris abyssum.
Te vero quod, nate, tuae das cernere matri,
Ingentique, isto mea tenvia munere pensas
Obsequia, hoc matri tribuis, sed caetera segni
Ancillae. Si materno te lacte rigavi,
Tu meus es iam, nate, cibus; si corporis auram


594. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tu meus es iam, nate, cibus; si corporis auram
Vitalem, divinus homo me matre tulisti,
Tu mea nunc vita es, tu pectoris intimus ardor,
Tu cordis qua spiro aura es: qua vivo. Parentis
Esca tuae meliorque tuae tu matris origo,
Divina incipiam de te quod vivere vita,
Cui mea, mortalis quod sis, adiecit egestas 714 egestas: agestas .”
Haec animo genetrix versabat, et


595. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tu meus es iam, nate, cibus; si corporis auram
Vitalem, divinus homo me matre tulisti,
Tu mea nunc vita es, tu pectoris intimus ardor,
Tu cordis qua spiro aura es: qua vivo. Parentis
Esca tuae meliorque tuae tu matris origo,
Divina incipiam de te quod vivere vita,
Cui mea, mortalis quod sis, adiecit egestas 714 egestas: agestas .”
Haec animo genetrix versabat, et omnia miris


596. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Nate, mihi supremus amor, suprema voluptas
Supremusque dolor! Quis matrem occumbere ferro,
Atque odium populi pro te sufferre rogantem
Nate dabit? Levior proprii mihi funeris esset
Impietas, quam, nate, tuae tristissima mortis
Cernere maternis discrimina praevia fatis.
At quia vile mei pretium, neque iusta piandis
Poena foret noxis maternus sanguis, amori
Cedo lubens horae, quae te moriente salutis


597. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Adveniet, cuius nocuum spes torquet Adamum.
Si ventura movet generis te gloria nostri,
Ah nate, ah, pretium sceleris depone tuosque
Sanguinis immenso numera pro foenore rivos.
Laeta tuae mortis fructum, sed maesta dolensque
Triste feram pretium: patiar crudele meisque
Luctibus immoriar, quorum praesaga laborant
Viscera, quae saevus fati iam concutit horror.
Quo tuus impellit patrisque


598. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pendentem adversa trabe correxisse sodalem,
Illotas soboli voces foedo ore vomentem
Audisset, subito natum hic Virgo precata est:
“Hunc dona mihi, nate, reum mortisque soluta
Sentiat esse tuae tibi cuncta piacula poena.
Congruit et meritum: non te subsannat ut alter
Teque illudentem socium multo increpat ore;
Seque reum fassus, vacuum te criminis infit.
Iste meae fructus virtusque sit ista


599. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Atque ea iusta quidem generique piissima nostro;
Nec tamen iniustus meus est dolor: omnis in isto
Terrarum et caeli luctu natura laborat,
Non flebo mater, dum sic meus occidis author
Et natus, pupilla tuae luxque una parentis?”
Hic tacuit, tum caelo oculis affixa profatur:
“Aeterno quae grata tibi veniebat ab aevo,
En pater, expletis cecidit iam victima fatis!”


600. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Agnovi Dominumque meum regemque Deumque
Et scelerum veniam et sua mitti in regna petivi.
Venit utrumque mihi – pietas miranda! – tuique
En modo felicem reddit me gloria nati.
At quoniam me, Virgo, tuae iam prolis aperta
Forma docet, qua ceu speculo modo singula cerno,
Et quae scire mea refert contemplor; eidem
Notitiamque mei, genetrix pia, debeo fati.
Hic didici, divina, tua prece, mater, acerbam


601. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Marmora, comprendi nimis impote mater adibat
Affectu, Natique locum, rorantibus ultro
Luminibus, genibus positis labrisque premebat.
Fecundos oleae coles, nemora alta virentis
Aeternùm, Tritoni tuae Diva innuba plantae,
Ascensu tentare frequens, mirabile nati
Impressum pedibus marmor duransque perenni
Prodigium signo, vultu praesente legebat.
Lustrales fluvii ripas, Iordanis arenas,


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.