Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: verbis

Your search found 1051 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 81-95:


81. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 240 | Paragraph | SubSect | Section]

se praebuisset, ad Thucydidem quoque cogitationes convertit. qui cum omnes, ut Cicero etiam testatus est, dicendi artificio facile vicerit, cumque ita creber sit rerum frequentia, ut verborum prope numerum sententiarum numero consequatur, ita porro verbis aptus, et pressus, ut nescias utrum res oratione, an verba sententiis illustrentur: mirum tamen est, quam non huic nostro satisfaciat. perpendit omnia: pleraque damnat. at quibus rationibus? mihi quidem ut videtur, omnium firmissimis. quae si


82. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 248 | Paragraph | Section]

poscerent, non modo legatorum nomina praetermisit, sed illud simul, quam apud eos orationem habuerint, quique eorum petitioni adversantes effecerint ut foedus Lacedaemonii reicerent. quae leviter ac negligenter, quasi contemnenda, his verbis exposuit: Post secundam Peloponnensium irruptionem, Athenienses, cum iam iterum eorum vastata esset regio, ac bello et morbo vexarentur, mutata voluntate, Periclem, quod bellum suasisset, incusabant; illius effectum opera existimantes, ut in tot


83. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

quibus nimis frequenter usus est Gorgias Leontinus, Polus, Lycimnius, et multi alii, qui eodem tempore floruerunt. Maxime vero insignia, et ex quibus character eius praecipue cognoscitur, haec sunt; studere, ut paucissimis verbis quam plurimas res comprehendat, multasque in unum sententias cogat, ac tum maxime auditorem, cum expectat adhuc aliquid, relinquat. quo fit ut brevitas obscuritatem pariat. Sed et haec paucis comprehendam, quattuor esse in Thucydide animadverti


84. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 255 | Paragraph | Section]

dicendi formis sermonem facere, ut illius verba subiungam; sed diversis variisque; ex locis particulas quasdam sumere narrationis et orationum, hisque caussas apponere, ex quibus facile cognosci queat, quibus in locis, tam in rebus ipsis quam in verbis, bene maleve se gesserit. Sed illud iterum abs te, Q. Aeli, atque ab aliis elegantis doctrinae sectatoribus, siqui forte haec legent, maiorem in modum peto, ut susceptum a nobis consilium perpendant. nihil enim nos aliud conamur, quam


85. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 256 | Paragraph | Section]

comprehendit, neque ullam, prope dixerim, aut ad dictionem, aut ad res spectantem virtutem praetermisit. quas quidem virtutes denuo enumerare nihil necesse est. In septimo autem libro extremam Atheniensium et Syracusanorum navalem pugnam narrans, sic et verbis et figuris in explicandis rebus usus est: ὁ δὲ Δημοσθένης καὶ Μένανδρος καὶ Εὐθύδημος (οὗτοι γὰρ ἐπὶ τὰς ναῦς τῶν 


86. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 259 | Paragraph | Section]

quo iucunda molestave percipimus, hoc aversatur, neque alterum rationis particeps, qua, quid in quaque sit arte pulchrum, dignoscimus: neque est quisquam, aut ex iis qui non admodum sunt in civilibus orationibus exercitati, qui dicere possit quibus aut verbis aut figuris offendatur; aut ex iis qui sunt exquisiti, quique promiscue multitudinis inscitiam contemnunt, qui dictionis huius apparatum incusare queat: sed eadem erit et multitudinis et peritorum sententia. ille enim ex imperita multitudine homo


87. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 263 | Paragraph | Section]

duo faciunt ut homines ad contentionem reddantur alacriores. Nam qui in civitatibus erant principes, honesto utrique nomine, alteri statum popularem, aequalitatem civilem alteri, paucorum imperium, optimatum appellantes, praeferebant; cum populum quidem verbis pascerent, ipsi vero inter se contenderent. Et cum omni, qua posset, ratione, alter alterum superare contenderet, gravissima quaeque audebant, ac poenas atrociores irrogabant; non illas quidem ex modo iustitiae, aut ex utilitate civitatis; sed sua


88. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

conspicitur, praeclare hunc nostrum scriptorem versatum esse concesserim: ita altera in parte, quae in collocationis ac distributionis arte consumitur, eum excelluisse non facile dederim, nisi in perpaucis quibusdam concionibus, quarum in verbis quoque vitia, de quibus antea dixi, plurima et maxima animadverto. siquidem insunt in illis plurima cuiusque linguae propria, et peregrina, ac facta vocabula: figurae vero perplexae, contortae, coactaeque non paucae. Quam vero haec, qua attuli,


89. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

Peloponnenses sociique, non in Atticam, sed adversus Plataeam cum exercitu venerunt, duce Archidamo, Zeuxidami filio, Lacedaemoniorum rege. quem castra iam metatum, ac regionem vastare cogitantem, missi protinus a Plataeensibus legati adiere, hisque verbis adlocuti sunt: Archidame vosque Lacedaemonii, neque iuste, neque dignitate vestra patrumque vestrorum facitis, quod in agrum Plataeensem copias inducitis. Nam Pausanias Lacedaemonius, Cleombroti filius, qui Graeciam Medorum dominatu liberavit, cum


90. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 265 | Paragraph | Section]

vobis, nequod agro Plataeensi damnum inferatis, neve iusiurandum violetis, sed nostro nos iure, quemadmodum Pausanias statuit, vivere permittatis. Haec tantum locutis Plataeensibus, excepit Archidamus: Aequa dicitis, viri Plataeenses, si verbis facta respondebunt. Quemadmodum enim Pausanias vobis, ut vestris legibus vivatis, concessit: ita vos eorum libertatem, qui et periculorum et iusiurandi vobis ea tempestate participes fuerunt, nunc vero Atheniensibus serviunt, adiuvate: quorum


91. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 266 | Paragraph | Section]

oculos agri vastentur, atque alia quaecumque accidant, pati; neque ullum emittere, sed de muro respondere, ea quae Lacedaemonii vellent, se facere nullo modo posse. Qui cum respondissent, tum vero Archidamus rex astitit, deos atque heroes indigenas his verbis contestatus: Dii, quicumque terram Plataeensem tenetis, vosque heroes; testes estote, iureiurando prius ab istis violato, non incipere a nobis iniuriam, quod in hanc terram venimus, in qua patres nostri, votis apud vos nuncupatis, Medos


92. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

liberaverant, m. auxilio e Medorum manibus erepti essent, minime talia dicere decebat; nimirum, iusta quae sunt, aequalium inter se esse; quae vero per vim fiant, ea potentioribus adversus imbecilles esse licita. Quibus quidem verbis cum Melii paucis respondissent, recte Athenienses facere, qui eorum quae iusta essent, curam gererent, ne, siquando ipsi quoque lapsi, in aliorum potestatem venirent, eadem quae nunc ipsi, a potentioribus pati cogerentur; his verbis Atheniensem


93. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 268 | Paragraph | Section]

Quibus quidem verbis cum Melii paucis respondissent, recte Athenienses facere, qui eorum quae iusta essent, curam gererent, ne, siquando ipsi quoque lapsi, in aliorum potestatem venirent, eadem quae nunc ipsi, a potentioribus pati cogerentur; his verbis Atheniensem facit respondentem ἡμεῖς δὲ τῆς ἡμετέρας ἀρχῆς, ἢν καὶ παυθῇ, οὐκ ἀθυμοῦμεν τὴν τελευτήν. Hoc est


94. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 276 | Paragraph | Section]

nostram, re autem ipsa suam salutem servat . Sunt alia etiam in hac concione, reprehensione digna; quae nihil opus esse arbitror in medium producere, cum iam satis explicatum sit, Thucydidis dictionem tum maxime, ut optimam, laudandam esse, cum verbis a consuetudine remotis modice utitur, primasque ac necessarias virtutes retinet; tum vero pessimam iudicandam, cum a communi verborum ac figurarum usu plurimum recedit, et peregrina quaedam ac minime cohaerentia consectatur: quo fit ut nulla


95. Dudić, Andrija;... . De Thucydidis historia iudicium...... [page 279 | Paragraph | Section]

orationes in omni fere consilio de iis iniuriis habebantur, quae non vobis modo, sed reliquis etiam Graecis a Philippo, ex quo pacem fecit, inferuntur; cumque certum mihi plane sit, dicturos esse omnes, etsi re non idem praestent, oportere tum verbis, tum vero rebus ipsis prospicere, ut ille abstineat ab iniuria, meritasque poenas luat: eo deducta proiectaque omnia cerno, ut verear ne, quod dicam, contumeliose illud quidem, sed vere tamen dici possit. Ego, si, quod maxime contra rem publicam


Bibliographia locorum inventorum

Dudić, Andrija; Dionysius Halicarnassensis (1533-1589) [1560], De Thucydidis historia iudicium... A. Duditio interprete (), Verborum 18906, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - versio] [word count] [dudicathucydid].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.