Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: rebus

Your search found 2596 occurrences

More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2349-2373:


2349. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pr3 | Paragraph | Section]

in qua utraque re ita me geram, ut brevitati maximopere consulam, eorumque perstringam summa veluti capita, quae ab aliis iam dicta sunt. Novi enim parum aut fere nihil, quod dicam, in tanta hominum copia, qui iisdem ante me de rebus conscripserunt, relictum est. Itaque a primo exordiamur. Natus est Hesiodus Dio patre Ampelidis filio, qui ex Menalopo Ithogenaeo Critonis


2350. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pr7 | Paragraph | Section]

non vulgaris doctrinae luminibus distincta liquido ostendunt, id solum pro comperto habeatur. Haec autem maximos eum fecisse progressus et in ea philosophiae parte, quae ad astrorum pertinet scientiam, quamque in rebus georgicis pertractandis passim adhibet; et in ea, quae ad res divinas mundique spectat opificium, quamque allegoriis involvit potius quam exornavit in Deorum generatione; et in ea demum, quae versatur in moribus vitaque recte instituenda in hominum


2351. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr21 | Paragraph | Section]

vetustissimae inter graecos traditionis de rerum, hominumque originibus vestigia continens non contemnenda. Verum in eo explicando summa est difficultas: nam et multa confundit, et non pauca ad versuum ornatum atque elegantiam fingit; et ordinem, quo rebus maxima lux affunditur, narrandi non ubique servat; et diversos Theogoniarum Auctores nulla habita temporum, locorumque distinctione sequitur, in unumque doctrinae veluti corpus quidquid vel e Thracia, vel e Phoenicia, vel ex Aegypto, vel ex aliis


2352. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr22 | Paragraph | Section]

quo progrediaris, adiumenta alia petenda sunt vel e Thracia, vel e Ponto, vel e Syria arcessita. Multarum gentium annales consulendi, multiplex dispicienda theologia, vetus philosophia, atque astronomia excutienda, graeci demum poetae dissonas de rebus iisdem sententias ferentes inter se conciliandi, qui quum eas fabularum involucris etiam comprehendant, nae is Aethiopem, quod aiunt, lavet, Sisyphiumque laborem suscipiat, qui uni omnes, eidemque argumento aptare velit. Hanc potissimum ob


2353. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr26 | Paragraph | Section]

produxisse, id est aspectui hominum exhibuisse, dicitur, quumque eadem in quaque sui parte non est aequabilis atque plana, hinc iure montes et valles genuisse fertur, ingentemque vim aquarum, quae sparsae erant prius per omnem terrarum faciem cumque rebus ceteris confusae, in maximas fecit defluere cavitates velutique crateres, unde maria ab eadem generata affirmantur, eque illis flumina fontesque varii. Hisce ita digestis rebus ordinatisque coeperunt et venti aera perflare, et ipse sol cum luna


2354. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr26 | Paragraph | Section]

vim aquarum, quae sparsae erant prius per omnem terrarum faciem cumque rebus ceteris confusae, in maximas fecit defluere cavitates velutique crateres, unde maria ab eadem generata affirmantur, eque illis flumina fontesque varii. Hisce ita digestis rebus ordinatisque coeperunt et venti aera perflare, et ipse sol cum luna reliquisque sideribus splendescere in caelo, et dies mensesque stato ortu obituque distinguere. Homines item primi, nimirum Titanes, quos antiquitus creatos lateque


2355. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pr31 | Paragraph | Section]

uti erat Hesiodus, tam foedam tam incredibilem tam variam deorum turbam colendam esse duceret atque ex animo sentiret? Id vero dolendum magis quam curiosius investigandum et de ceteris philosophis quaeri potest, quos quum sapientissimos multis in rebus iure admiramur, in hac re maxime deceptos errantesque videmus. Quid? an et Hesiodum et alios viros doctissimos agnovisse quidem dicemus


2356. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa8 | Paragraph | Section]

cupido furtim commixta Tonanti
58  Pieria in viridi fausto dedit aurea partu latinis poetis sollemne est rebus etiam inanimis risum tribuere. Sic praeter alios Lucretius lib. I: „ tibi suaves daedala tellus „ Submittit flores, tibi rident aequora ponti. 46 illae cantu genus omne


2357. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra2_pa14 | Paragraph | Section]

ordinavitque, ex eoque ordine rerum haec summa, quam oculis usurpamus mundumque dicimus, exstitit. Hoc et Hesiodi Chaos sit oportet, nisi quod apud ipsum nescio quid animatum esse videtur Chaos et quaedam aeterna veluti persona, quae non solum rebus in se collocandis spatium praeberet, imo esset ipsum spatium; sed quae rerum omnium faciendarum semina aut vhnvi ut graeci dicunt, contineret. Simile quid affirmat Bruckerus in Instit.


2358. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra2_pa14 | Paragraph | Section]

ex fragmentis orphicis, quae satis luculenter systema emanativum, ut vocant plulosophi, supponunt. Itaque dicit: statuendum esse ab initio deum et Chaos unum fuisse, illumque hoc velut animam informasse, exque hoc universo sua activitate rebus omnibus originem dedisse etc. Ergo Chaos habitum est et animatum, et productivum, et ab alio non factum, quamvis contrarium auctor Clementinarum homiliarum evincere conetur, illud Hesiodium yever


2359. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa17 | Paragraph | Section]

erbo tenebrae sunt. 138 Atque Dies e Nocte etc. Aether seu serenitas et dies ipse ex Nocte Ereboque prodierunt. Ne quaeras, qua ratione ex rebus, immo ex non rebus, res omnino contrariae ac diversae exstiterint? Satis est scire, lucem post tenebras exortam ita, ut diei nox respondeat, ereboque aether. 140 Terra autem etc. Id


2360. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa17 | Paragraph | Section]

tenebrae sunt. 138 Atque Dies e Nocte etc. Aether seu serenitas et dies ipse ex Nocte Ereboque prodierunt. Ne quaeras, qua ratione ex rebus, immo ex non rebus, res omnino contrariae ac diversae exstiterint? Satis est scire, lucem post tenebras exortam ita, ut diei nox respondeat, ereboque aether. 140 Terra autem etc. Id recte, inquit


2361. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa31 | Paragraph | Section]

x.a< vSnqctq kyeivaro vriXeo7roiV8g , quod valet genuit Sortes et Parcas immites . Sortes autem et Parcae unum idemque sunt, tan— tumque rebus diversis, quibus praeesse credebantur, distinguuntur, ab iisque nomen accipiunt. Parcae enim non solum vitam hominum curare, tempusque vivendi omnibus praefinitum tueri dicebantur; sed omnia, quae iisdem in vita, seu


2362. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa34 | Paragraph | Section]

Sed ego video fere ab omnibus poetis ac mythologis Nereum maris deum esse habitum, ducoque omnino supervacaneum, testimonia poetarum id confirmantia afferre. Quin si liceret uti coniecturis, ut certe licet his potissimum in rebus, ego Nereum non maris cuiuscumque, sed Ponti, idest maris Euxini filium statuerem. Pontum enim superius v. 131. Hesiodus et a Pelago et ab Oceano discrevit. De laudibus autem quas vates in Nereum congerit, nihil habeo,


2363. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page ra1_pa90 | Paragraph | Section]

noxa facere: cuius superstitionis plurima habemus exempla, quae innocentiae iudicia seu experimenta dicebantur; erantque potius dicenda stultitiae ac ignorantiae singularis indicia barbarorum, quae praecesserunt, saeculorum; quum hisce saepe rebus innocentia opprimeretur, triumpharet scelus. Simile quiddam de Palicorum fonte narrat Macrobius lib. v Saturn., et alii Scriptores. 864 Non illuc celeri lapsu


2364. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa122 | Paragraph | SubSect | Section]

deos, sacrataque numina nymphas, Pacis opus, magnas naturae condit in usus. Nam ex his versibus apparet manifeste Hesiodum egisse et de arborum plantatione ac insitione, et de soli natura tum Cereri apta tum patri Libero, et de aliis rebus plurimis ad agrorum curam spectantibus, quae in hoc poemate, ut ad nostra tempora pervenit, frustra quaeras. An demum Servius et Scaliger, quum Hesiodi Opera ac Dies cum Georgicorum


2365. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa123 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriose aget, et Hesiodo non levem importabit calumniam. Nam et mihi illa tantum dicenda erant, quae non a Virgilio, sed ab Hesiodo dicta sunt; et ipse Hesiodus, quum magna ex parte in hoc opere de iustitia, de religione, de industria, deque rebus universis, quae ad vitam recte administrandam pertinent, cum fratre disserat, quem ad laborem exhortatur, ab otioque removet, saepe styli severitatem ac prope philosophorum spinosam illam austeritatem sequatur necesse est. Nec vero omnis


2366. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa124 | Paragraph | SubSect | Section]

tellus, nec omnis eodem modo res ornanda; suus cuique color, sua cuique forma, quae deceat, tribuenda, quumque poesis rerum hanc universitatem, quam naturam dicimus, referat, rebus quas pertractat, habitus accommodat, singulisque eum adhibet cultum, quem singularum species requirere videatur. Alia est amoenitas florum virentiumque camporum, alia sylvarum asperrimarumque rupium: in illis placet venustas, in his horror


2367. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa124 | Paragraph | SubSect | Section]

Alia est amoenitas florum virentiumque camporum, alia sylvarum asperrimarumque rupium: in illis placet venustas, in his horror non displicet. Possum tamen fere dicere, et Hesiodum habere multa, quae si diligentius inspiciantur, nequaquam rebus a Virgilio pertractatis cedere videantur; et me ita animum ad hanc versionem applicuisse, ut quotiescumque liceret, purissimam illam Virgilii dictionem versuumque numerum suavissimum imitarer, ac quasi meam ad rem non invite transferrem.


2368. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa137 | Paragraph | SubSect | Section]

IN EDITIONE
GRAEVIANA. Facto a contentionum divisione initio, Poeta alteram quam esse reprehensione dignam et vituperio ostendit, reiicit; alteram vero ut rebus prae ferat omnibus, fratrem suum Persen monet: quod altera in fori molestiis omne fere tempus ponit; altera autem quae honesta est et bona, solo labore cum iustitia, quae ad vitam requiruntur, sibi comparat. Postquam enim mentis,


2369. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa140 | Paragraph | SubSect | Section]

secandique ligni tempore versatur. Praeter haec, tum eorum quae recte ac ordine geruntur, successum et exitum tum eorum quae negliguntur, damna ac noxas ostendit. Huc accedunt, tempestatum anni distinctiones, tum quibus quaeque rebus sit idonea, usque ad viginti et octo aut triginta et quatuor fere versus. Atque hactenus quidem prima Oeconomiae pars. Caeterum quum homines, partim temporis progressu, partim acriore lucri desiderio, non unum tantum aliquem


2370. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa162 | Paragraph | SubSect | Section]

324 Imposuit legem etc. Quum homini datum sit ab auctore naturae quid aequum quid iniquum sit, dignoscere, debet quisque non quantum possit, sed quantum illi iure liceat, in rebus attendere. Belluarum est utpote rationis expertium tantum ad vires respicere. Quid heic Hobbesius, et Machiavellius? Ridebunt profecto, et ad exempla, quae non raro acciderunt, provocabunt.


2371. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa165 | Paragraph | SubSect | Section]

nostro excitantur exemplo ad exercendam industriam, ut et ipsi tandem ditescant remque augeant » Labor omnia vincit » Improbus, et duris urgens in rebus egestas. 368 JEr virtus comitatur opes etc. Hoc certe philosophiae contrarium; nihil enim adiumenti opes ad virtutem afterunt, nisi forte boc loco virtus animi quamdam generositatem ac nobilitatem


2372. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa168 | Paragraph | SubSect | Section]


435  435 Atque adeo fida quidquid stat sede repostum,
436   Haud homini nocuit: melius latet abdita tecto
437  Copia; quaeque foris, non sunt expertia cladis.
438  Non ego te rebus, nec fas, praesentibus uti
439  Abnuerim: tantum iubeo, ne postmodo frustra
440  440 Indigeas, uti sapienter: utrumque cavendum
441  Scilicet ac studio tibi multo saepe


2373. Hesiodus; Zamanja,... . Hesiodi Ascraei opera, versio... [page pa202 | Paragraph | SubSect | Section]

similia, quae sunt omnia damnis periculisque obnoxia maximis, si fiant. 853 Accipe et haec etc. Hunc ego versiculum addendum putavi, ne ullo sine nexu transitus fieret a rebus nauticis ad res diversissimas. Latinorum poetarum minor, quam Graecorum libertas aut potius quaedam audacia, qua subito in ea, quae dicenda sunt, insiliunt. Pindarus inprimis huiusmodi est, ideoque obscurior vulgo


Bibliographia locorum inventorum

Hesiodus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1785], Hesiodi Ascraei opera, versio electronica (), 2747 versus, verborum 58425 [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [word count] [zamagnabhesiod].


More search results (batches of 100)
First 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.