Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: habetur

Your search found 525 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 370-430:


370. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et ejus praesidi, Comiti de Macclesfield, e nobilissima Parkeriorum familia, hoc opus jure nuncupari possit. Agitur nimirum in eo de argumentis, in quibus plura Societatis membra excellunt maxime, et plura ex iisdem membris summa cum laude nominantur. In primo libro habetur quoddam universae astronomiae compendium; in ea tum alia plura Societatis membra, tum in primis Bradleyus, aeternum sibi nomen compararunt. Bradleyo autem ipsi ob nutationem axis et aberrationem luminis felicissime detectas debet astronomia, quod nunc demum perfici potest, et in dies


371. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

membra, tum in primis Bradleyus, aeternum sibi nomen compararunt. Bradleyo autem ipsi ob nutationem axis et aberrationem luminis felicissime detectas debet astronomia, quod nunc demum perfici potest, et in dies magis perficitur. In libro II. (III.) habetur fusior descriptio telescopii et micrometri: per totam Europam est pervulgata Shorti fama ob egregia ejus telescopia, tam dioptrica, quae objectivum vitrum habent, quam catadioptrica, quae habent speculum metallicum. Is autem non construit tantummodo telescopia, sed et iis optime utitur,


372. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

omnes alios, quotcunque ubilibet per Europam habentur, longe excellunt. In lib. II. itidem agitur de transitu Veneris sub Sole, quem anno sequenti 1761. habituri sumus, quem quidem Halleyus praedixit primus et commoda, quae inde in astronomiam provenire possunt, vulgavit. Habetur autem et alia observatio cum ingenti elogio ipsius Halleyi libro V. (VI.). In eodem lib. II. fit mentio de horologiis oscillatoriis Grahami, qui primus id instrumentorum genus mirum in modum perfecit, et artifex egregius simul et observator.


373. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Newtoni, a qua plurimae perturbationes oriuntur in Lunae motibus, quae itidem innuuntur. Liber quintus (sextus) totus versatur circa lucem et colores, totam Newtoni theoriam evolvens, opportunissimam ad explicandum, cur Luna in eclipsibus sit saepe rubra. Porro ibidem habetur quaedam ipsius veluti apotheosis cum invocatione et hymno, in quo omnia ejus philosophica comperta continentur. Habetur autem circa ejus finem illud, ad quod hic alluditur: Dona tibi, tibi thura parat studiosa juventus altaque marmoreis meditatur templa columnis.


374. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quintus (sextus) totus versatur circa lucem et colores, totam Newtoni theoriam evolvens, opportunissimam ad explicandum, cur Luna in eclipsibus sit saepe rubra. Porro ibidem habetur quaedam ipsius veluti apotheosis cum invocatione et hymno, in quo omnia ejus philosophica comperta continentur. Habetur autem circa ejus finem illud, ad quod hic alluditur: Dona tibi, tibi thura parat studiosa juventus altaque marmoreis meditatur templa columnis. 5 Ponuntur hic objecta


375. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

18 Mercurius Soli proximus raro admodum cernitur, in maximis nimirum quibusdam elongationibus a Sole. Tum autem vividissimum habet lumen ob ipsam tantam Solis viciniam. 19 Habetur hic motus communis diurnus, et exprimitur tam Tychonica sententia Telluris quiescentis quam Copernicana Telluris motae. In utraque sententia excitari debet in mente eadem idea, cum eodem modo impellantur nostrorum sensuum fibrae, sive quiescat Terra et moveantur astra, sive ea quiescant et


376. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

dimidium. Distantiae expressae sunt per numeros proximos integrorum millium diametrorum Solis, nimirum 4, 7, 10, 15, 52, 95. Caetera satis patent. Numerus autem 52 pro Jove exprimitur per quater bissenis addit quattuor, nam quater 12 dant 48; cui numero si addantur 4, habetur 52. 31 In hoc argumentum Terrae in planetario systemate constitutae inter Martem et Venerem, in conventu celeberrimae Romanae Arcadum Academiae epigramma Latinum recitavi


377. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

non fiunt nisi Luna in novilunio vel plenilunio sit proxima nodo alteri. 41(40) Erit nobis usui in theoria eclipsium evolvenda etiam inclinatio orbitae ad eclipticam, ubi angulus habetur graduum proxime 5. Angulum appello flexum et hic et alibi cum veteribus, qui in sensu geometrico non solebant angulum nominare. Porro quinque gradus hic duplici ratione exprimuntur: primo quidem quod sint pars nona partis octavae totius circuli. Nam pars octava circuli continentis


378. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

is progressus vis attractivae. Sed ea imago est idonea ad veram proportionem exprimendam, qua ejusmodi vis in majoribus distantiis minuitur. Hinc mensura ejusdem vis desumitur et a quantitate materiae, in quam tenditur, quae quantitas dicitur massa, et a distantia, ac habetur hujusmodi theorema generale: vis attractiva Newtoniana est in ratione composita, ex directa massae attrahentis et reciproca duplicata distantiae ab ipsa massa. 46(45) Ex ea


379. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

gravitent vi decrescente in ratione reciproca duplicata distantiarum et projiciantur utcumque. Id appellatur problema trium corporum, quod ipsa ingenti sua difficultate celeberrimum est per haec tempora. Et in eo resolvendo desudarunt, ac adhuc desudant, primi hujus aevi geometrae, nec ulla adhuc habetur accurata et generalis solutio. Newtonus approximatione usus edidit elementa, ex quibus prodierunt tabulae, quae omnium primae ad veras positiones Lunae plurimum accesserunt, sed adhuc supererant identidem plura minuta discriminis. Approximationem provexerunt multo ulterius tabulis inde


380. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

tempora numerantur per Olympiades. Partes plurimas hujusce operis legi in conventibus, qui solent celebrari singulis hebdomadis Jovis die. Patet autem aditus omnibus, sed soli academici a praeside rogati recitant, et potissimum carmina. Solum enim initio ipsius conventus habetur aliquando oratio seu dissertatio aliqua soluta oratione conscripta. Cum aliquando exordium legerem in uno ex ejusmodi conventibus, adfuerunt ii duo cardinales amplissimi, qui ambo erant inter academicos adscripti. De quorum futuro adventu cum mane certior essem


381. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

exigua quaedam nigricans et rotunda macula, idcirco eam appellavi naevum. 9 Mercurius non tam raro ita sub Sole transit, ut in ejus disco apparere debeat. Id enim intra hoc saeculum habetur vicibus sexdecim. Plures autem ejusmodi transitus observavi ego, sed eos non nisi per telescopia videre licet ob exiguitatem disci apparentis, qui tantulam solaris disci partem occupat.


382. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ratione, in qua mutetur distantia Solis. Sed adjeci Phoebe dempta. Nam ejus distantia a reliquis non pendet, quam satis certo et satis accurate jam novimus. Quare inventa absoluta distantia Solis inveniuntur reliquae omnes. Ex distantia autem absoluta cognita, et diametro apparente observata, habetur diameter vera et inde superficies ac moles. Quae omnia hic exprimuntur. Sed posui nos certos fore de iis omnibus intra centesimam eorum partem. Censebam enim, cum haec scriberem, ad summum intra quinque secunda posse definiri durationem phaenomeni. Nunc autem puto eandem intra limites


383. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

habere eandem longitudinem cum Sole sive respondere eidem puncto eclipticae. Sed ad rem conficiendam oportet ostendere tunc ipsam carere latitudine satis magna, nimirum esse proximam nodo alteri. Id vero sequentibus argumentis evincitur. Primo quidem pridie ejus diei, quo habetur eclipsis, sub ipsam auroram observari poterit Luna jam admodum tenuis, ut et postridie in ipso vespertino crepusculo Luna conspicietur cornibus jam novatis. Si autem rite determinetur ejus locus in coelo, invenietur in utroque casu satis proxima eclipticae, sed cum binis latitudinibus


384. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

jaceant satis proxime in directum cum observatore. Et si satis magnum sit diametrorum apparentium discrimen, per plura minuta durat aliquando eclipsis totalis. Sed si Luna sit propior apogeo, tum ejus diameter apparens est minor quam solaris. Et si ea centra jacent in directum cum observatore, habetur eclipsis annularis. Remanet nimirum annulus lucidissimus solaris disci extantis ultra nigrum Lunae discum. Diameter horizontalis maxima Lunae perigeae in eclipsibus est ex Halleyo min. 33, sec. 36; minima Lunae apogeae min. 29, sec. 25. Utraque autem crescit


385. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

per medium ipsius lentis. Quae huc usque diximus, requiruntur ad rite intelligendum hunc poematis locum; illud notandum praeterea radios provenientes ab unico objecti puncto non colligi in unico puncto mathematico accurate, sed in spatiolo exiguo, quod habetur instar puncti. Prima ratio, cur non colligantur in unico puncto, est figura sphaerica, quae radios etiam homogeneos non colligit accurate in unico puncto nec per reflexionem nec per refractionem. Curvas, quae per refractionem colligerent radios homogeneos in unico


386. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

mutata, deberet mutari etiam illa forma curvae ipsius. Secunda ratio est diversa natura radiorum lucis, quae constat filis diversorum colorum, et diversae refrangibilitatis, de qua proprietate luminis agemus fusius lib. V(VI). Hinc pro radiis ab unico puncto egressis habetur series quaedam focorum ejusmodi, ut omnium minime distet a lente focus radiorum violaceorum, omnium maxime focus rubeorum. Id plurimum obfuit telescopiorum dioptricorum perfectioni. Et idcirco potissimum telescopia catadioptrica usque adeo perfectiora sunt communibus dioptricis. Verum


387. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

imaginis respondentia punctis objecti, decussantur in ipsa media lente, et post decussationem abeunt ad partes oppositas iis, quas habebunt in ipso objecto. 10(II 42) Intra oculum habetur lens quaedam, quae appellatur humor crystallinus, quae eodem pacto pingit in fundo oculi imaginem admodum distinctam et inversam objectorum externorum. De forma oculi redibit sermo in lib. III(IV). Porro, si humor crystallinus habet exiguam


388. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

convexae adhibitae a presbytis, quia ejus generis est lens ocularis eorum telescopiorum, de quibus hic agitur. Cujus lentis inferius occurrit commemoratio. Distantia illa nimia foci, quam pro objectis quibusvis inducit exigua curvatura humoris crystallini in presbytis, habetur in omnibus, vel etiam habetur divergentia radiorum, si objectum nimis admoveatur oculo. Hinc, ut in eo etiam casu haberi possit visio distincta, adhibetur lens convexa, et objectum ex majore illa vicinia visum apparet multo majus, quae est origo microscopiorum simplicium. Verum etiam si


389. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

quia ejus generis est lens ocularis eorum telescopiorum, de quibus hic agitur. Cujus lentis inferius occurrit commemoratio. Distantia illa nimia foci, quam pro objectis quibusvis inducit exigua curvatura humoris crystallini in presbytis, habetur in omnibus, vel etiam habetur divergentia radiorum, si objectum nimis admoveatur oculo. Hinc, ut in eo etiam casu haberi possit visio distincta, adhibetur lens convexa, et objectum ex majore illa vicinia visum apparet multo majus, quae est origo microscopiorum simplicium. Verum etiam si non ita multum admovetur


390. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

deprehendit primus. Sed Galileus alio telescopii genere est usus, quod quidem primo est inventum. Et constat vitro objectivo convexo et oculari concavo posito respectu oculi ultra locum debitum imagini efformandae. Quae imago idcirco in eo telescopii genere nusquam habetur intra telescopium ipsum. Quod quidem, praeter alia multa incommoda, reddidit ea telescopia multo minus apta ad astronomiam excolendam, cum idcirco micrometrum, de quo infra, iis aptari non possit.


391. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et alii usus micrometri, sunt et alia micrometrorum filarium genera, ut ubi adhibentur fila obliqua se decussantia ad angulos semirectos; sunt micrometra ocularia, sed quae dicuntur externa. Et determinant motum regulae deferentis telescopium et propulsae exterius ope cochlearum. Uti et aliud habetur genus micrometri, quod appellatur objectivum, de quo supra in adn. 40(8); quod filaribus micrometris praestat plurimum, ubi quaerantur diametri apparentes vel exiguae distantiae. Sed ista non sunt hujus loci, ubi illud tantummodo versibus est expositum, quod ad rem hic pertractatam


392. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

non sunt hujus loci, ubi illud tantummodo versibus est expositum, quod ad rem hic pertractatam sufficit et erat tum, cum haec scriberentur, maxime cognitum. 18(II 50) Hic jam habetur id, in cujus gratiam reliqua praemissa sunt pertinentia ad telescopia et micrometrum. Collocandus est discus Lunae inter aliquod e filis fixis et filum mobile ad habendam diametrum apparentem Lunae. Tum eodem pacto capiendum est intervallum inter binas illas cuspides, in quibus circulus


393. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

aliquam eclipsim, est graduum 36, cum sit graduum 18 hinc et inde a nodo. Quamobrem non potest Sol per id spatium transire, quin eum alicubi in ipso assequatur Luna et novilunium celebret eclipticum. Gradus autem 36 exprimuntur per illud ter ternas partes quater. Nam 3 x 3 x 4 sunt 36. Deinde habetur illud, posse Lunam transilire in plenilunio nodum utrumvis sine sua eclipsi, cum spatium inducens ejus eclipsim sit 24 graduum, nimirum 12 hinc et totidem inde a nodo, et inter bina pleniluniorum proximorum loca intercedant 30 circiter gradus diversae distantiae a nodo.


394. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

uno minuto non aberret in loco Lunae, quo jam deventum esse diximus libro I. Intra triginta geographica milliaria definitur etiam sine correspondente observatione longitudo loci, in quo observatio est instituta. Hujusmodi distantiae observandae occurrunt, quotiescumque habetur Luna supra horizontem. Adsunt instrumenta, quibus eae observari utcumque possint etiam in mari, ut sunt quadrantes reflexionis. Sed eorum ope res perficitur intra limites multo laxiores. Ex sella Irwiniana commodissime delicatissimis etiam instrumentis res perficitur. Saepissime autem


395. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Solis sub zodiaco tenui lumine ut nebulae, vel illius, quam astronomi appellant viam lacteam, Graeci autem Galaxiam, quam poetae dicunt esse deorum viam pro Jove adeundo. Quae quidem omnia evanescunt, ubi primum exigua etiam solaris disci pars detegitur. Sole autem vel dimidio tantum detecto habetur dies jam omnino clara et integra. 4 Incipiendo ab annuli causa, eam aliqui desumunt ab illa proprietate luminis, quam optici appellant inflexionem vel diffractionem. Hic autem


396. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

itineris ita, ut alii e radiis praetervolantibus flectantur introrsum in umbram ab ipso corpore projectam, alii extrorsum ad partes umbrae oppositas. Causa horum phaenomenorum omnium est mihi, et aliis plurimis, potissimum Newtonianis, vis quaedam mutua, quae habetur inter lucem et corpora. Haec vis mihi est mutua inter omnes materiae particulas, et in ingentibus distantiis est attractiva in ratione, ut vocant, reciproca duplicata distantiarum ad sensum. Est nimirum ipsa gravitas Newtoniana. At in exiguis distantiis est jam attractiva, jam repulsiva,


397. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

inaequalitatem lucis et umbrae, ex qua illorum altitudo facile deducitur. Ego igitur id phaenomenum repeto ab ejusmodi fluido Lunam ambiente, per quod transpicimus ejus fundum et in ejus superficie per radios refractos intuemur velut depictas inaequalitates et differentiam umbrae ac lucis, quae habetur in eodem. At limes ejus fluidi est aequalis et laevis. Quando Lunam videmus in Sole in eclipsibus, nulli radii per illud fluidum ad nos transire possunt, quia per refractionem interius detorti incurrunt in nucleum solidum Lunae, et limes apparet laevissimus. In


398. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

fluidi altitudine compensetur minor singularum partium vis. Inde totum illud fluidum acquirit formam sphaeroidis compressae sive lentis cujuspiam. Ego hic unicam rationem exposui aequilibrii sublati, majorem nimirum vim centrifugam sub aequatore quam prope polos. Sed habetur et altera, quod nimirum vis centrifuga sub aequatore directe opponitur gravitati, in reliquis locis eo obliquius, quo magis acceditur ad polum. Nam ipsius aequatoris centrum est in ipso centro sphaerae, ad quod gravitas dirigitur, reliquorum autem circulorum in puncto axis eo remotiore a


399. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

sub forma cujusdam veluti rhombi, oblonga nimirum, binis velut cuspidibus vel aciebus procurrentibus hinc et inde a medio in partes oppositas. En igitur, unde oriatur rhombus lucidus hinc et inde a Sole visus aliquando, nimirum in eclipsibus, in quibus minus luminis superest et obscuritas habetur major ob majorem excessum disci lunaris supra solarem. Nam ejus lumen tenue densiores tenebras requirit, ut videri possit. 28 Ob eam tenuitatem luminis is rhombus nunquam


400. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

determinatam a radiis, qui tangunt et Solem et Lunam ipsam. Qui jacet intra eum conum, nihil e Sole videt. Qui autem ex ipso egreditur, videt partem eo majorem, quo longius abit in latus. Porro illa umbra, Sole perigeo et Luna apogea, nunquam ad Terram devenit, et tunc habetur eclipsis tantummodo annularis. Sole autem apogeo et Luna perigea, immergitur illa quidem intra superficiem Terrae, sed ejus crassitudo ibi est perquam exigua ita, ut adhuc sit multo minor illo spatio, ad quod protenditur radius visualis intra atmosphaeram terrestrem non solum ex monte


401. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

alii per fluxum spirituum animalium discurrentium per internos meatus fibrarum. Utramque sententiam expressi. Porro triplici modo objecta externa agunt in nostros sensus: alia per contactum, uti fit in tactu et gustu; quanquam in mea physicae generalis theoria nullus habetur corporum contactus immediatus et mathematicus, sed tantummodo physicus, relicta semper exigua distantia, in qua agit quaedam vis repulsiva, quae idem praestet, quod praestaret immediatus contactus. Alia objecta externa agunt per undas excitatas in fluido circumjacente, uti fit in auditu,


402. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

collecti in oculi fundo in retina vel choroide, imaginem pingunt objecto externo simillimam et situ inverso positam, juxta ea, quae diximus lib. II. adn. 41(III 9) de lentibus vitreis in genere. Porro pupilla ipsa contrahi ac dilatari potest, et cum habetur lumen multo vividius, contrahitur, cum ipsum languet, expanditur. 46 Eam pupillae dilatationem admodum facile videre est in observatione, quae hic innuitur, admota per


403. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

48 Ob ejusmodi dilatationem pupillae illud accedit, ut ratio quantitatis luminis intra oculum non sit eadem ac extra, sed mutetur multo minus et ipsa et claritas visionis, quae ab ipsa pendet, quam exterioris luminis vis. Et cum dimidio Sole obtecto habetur extra oculum dimidium prioris luminis, intra oculum habetur multo magis quam dimidium ejus luminis, quod antea habebatur. 49 Sequens episodium conscripsi eo ipso die quo


404. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

dilatationem pupillae illud accedit, ut ratio quantitatis luminis intra oculum non sit eadem ac extra, sed mutetur multo minus et ipsa et claritas visionis, quae ab ipsa pendet, quam exterioris luminis vis. Et cum dimidio Sole obtecto habetur extra oculum dimidium prioris luminis, intra oculum habetur multo magis quam dimidium ejus luminis, quod antea habebatur. 49 Sequens episodium conscripsi eo ipso die quo solenne Ascensionis festum Romae celebrabatur de more. Cum a


405. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ita ad Solem explorare. Quam si videat ejus radios non sustinere, ut se indignam rejiciat. V. 1 Habetur initio brevissima commemoratio argumenti superioris libri, in quo agebatur de pluribus phaenomenis luminis in eclipsi Solis. Tum innuitur argumentum hujus, in quo agitur potissimum de phaenomenis luminis, quae accidunt in Lunae eclipsi: quid sit ille pallor, qui apparet in Luna ante


406. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

3 Ut phaenomeni reddatur ratio, profertur casus, in quo margo umbrae deberet esse distinctissimus, si nimirum radii erumperent ab unico puncto. Considerentur enim omnes radii, qui prodeunt ab eo puncto, ut quaedam solidae virgae in infinitum protensae, qua nullum habetur obstaculum, et infractae in superficie corporis opaci interpositi. Spatium omne immune a virgis, est umbra totalis, nullo radio illuc penetrante. Qui ex hac umbra emergat ad virgas, statim abibit ad lumen plenum ita, ut in ipso initio vis luminis debeat esse eadem, ac in ulterioribus


407. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Solis magnitudo. Sunt enim semper quaedam loca post corpus opacum, ex quibus nullum videri potest punctum solaris disci, et ibi est umbra plena. Sunt alia, ex quibus licet videre totum Solis discum, et ibi est lumen plenum. Sunt alia, ex quibus apparet tantummodo pars solaris disci, et ibi habetur mixtum quoddam ex luce et umbra. Quod eo est obscurius, quo minor pars cernitur ipsius disci solaris. 5 Hic jam patet, cur dicatur penumbra, nimirum pene umbra, quo ipsam


408. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ut sola imaginationis vi res satis intelligi possit schemate ipso tantummodo concepto. Ejus ope facile determinantur et oculo ipso subjiciuntur termini penumbrae, umbrae et luminis pleni. Schema, quod pro eclipsi Lunae oculis subjicienda proponi solet, est hujusmodi: habetur in vertice circulus multo major, qui referat Solis globum, in medio alter minor, qui Terram. Tum ducuntur quatuor rectae lineae, quarum singulae contingant utrumque circulum, quae omnes producuntur longe ultra Terram. Duorum autem circulorum, quorum alter totus jaceat extra alterum in


409. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

cum Terra, ultra quam idcirco semper magis recedunt a se invicem. Quidquid spatii concluditur inter illum conum et hasce binas tangentes post earum contactum cum orbe Terrae, pertinet ad penumbram, et ex quovis puncto ejus spatii Sol suspiciatur, Luna tegit aliquam ejus partem. Quidquid autem habetur extra hosce limites, videt integrum Solem, et proinde habet lumen plenum. Accederet ipsi schemati linea transversa exprimens viam centri Lunae projectam in ipsum schematis planum, quae determinaret amplitudines penumbrae et umbrae in ipso situ orbitae lunaris.


410. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

intersectionis, nimirum e Terra, debet apparere aequalis diametro apparenti Solis, cui itidem apparet ad sensum aequalis diameter Lunae juxta adn. 13. lib. I. Hisce circulis accederet linea referens viam centri Lunae, recta idcirco, quod curvae etiam lineae exiguus arcus habetur pro recta. Ea vero recta transiret in minore vel majore distantia a centro communi, prout medium eclipseos accideret magis vel minus prope nodos. Luna transcurreret gressu lento, cum plures horas impendat ad omnes illos circulos superandos, qui in exiguo schemate picti habentur ob


411. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

partis interceptae partem reflectunt quaquaversus, et partem etiam intra se restinguunt. Lumen reflexum, potissimum ab atmosphaera, est illud, quod per fenestras ingreditur et domos ac templa illuminat. Id potissimum patet in nostro Romano templo, quod Pantheon appellarunt veteres, in quo una habetur fenestra horizontalis in medio fornice. Quae, ubi Solem nubecula obducit, nullos admittit radios praeter eos, quos atmosphaera terrestris reflectit. Et tamen templum ipsum clarissimo lumine illustratur. Idem autem multo clarius patet in aurora matutina et vespertino crepusculo, in quibus,


412. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Quae, ubi Solem nubecula obducit, nullos admittit radios praeter eos, quos atmosphaera terrestris reflectit. Et tamen templum ipsum clarissimo lumine illustratur. Idem autem multo clarius patet in aurora matutina et vespertino crepusculo, in quibus, Sole infra horizontem delitescente, non aliud habetur lumen quam illud, quod atmosphaera ab illo adhuc illuminata reflectit. 25 Praeter radios reflexos, illud arbitror, quod et apud Newtonum me alicubi legisse: credo multas


413. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

apogeo, eadem est illis minor. Idcirco aliquando est accurate aequalis. Tum vero, cum illa via sit, uti diximus, fere tripla diametri Lunae, facile illud consequitur, ubi totus Lunae discus desierit ingredi in umbram, tum partem ipsius anteriorem incipere ingredi in conum illum inversum, in quo habetur lumen duplicatum. Et e contrario, cum pars anterior ejus disci incipiet egredi ex umbra, tum partem ejus posteriorem debere egredi penitus ex eodem cono inverso duplex habente lumen.


414. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

nubibus, grandine primum densissima, tum imbre effuso praecipiti, qui ad plures horas perduravit obstinatissimus. Aegre nos recepimus in tabernam, quam appellant Torre di mezza via, ubi equi cursorii mutantur Romam inter et Albanam urbem, in qua * nullum omnino habetur conclave honestis hominibus recipiendis idoneum. Sed foeda omnia et turpia fossorum, messorum, bubulcorum rhedariorumque compotationibus apta. Cum et imber et immanis ventus debaccharetur rigidissimus sane, licet et Aprilis jam mensis progressus esset et Libycus flaret, qui aerem e


415. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

phaenomeni. Illud autem Tu decus Angligenum atque humanae gloria gentis, quod ante hosce novem annos conscripsi in Italia inscius inscriptionis ejus sepulchralis, quam huc delatus inveni ad ejus tumulum auctoritate publica erectum, cum ea consonat mirum in modum. In qua nimirum inter caetera habetur illud Sibi gratulentur mortales extitisse tale ac tantum humani generis decus. In sequenti velut hymno, cujus mentionem feci lib. I. adn. 4, innuuntur fere omnia ejus physica reperta, quae potissimum continentur in ejus Philosophiae naturalis principiis et in


416. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

egimus lib. III(IV), adn. 4. ac lib. IV(V), adn. 18. Porro ad habendam refractionem, ut ibidem diximus, illud requiritur, ut radius deveniat ad superficiem dirimentem duo media heterogenea et deveniat obliquus. Si enim ingrediatur per lineam perpendicularem, nulla habetur refractio, et hoc exprimitur per illud inclinata subit. Requiritur autem et illud, ut binorum illorum mediorum vis in lumen non sit prorsus eadem, quod vix eveniet in mediis heterogeneis. Ea vis, caeteris paribus, est major in mediis densioribus et itidem, caeteris paribus, major in


417. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et meminerit viridem u esse in medio, non in fine. Ea, quae ad enumerationem adornandam adjecta sunt, patent fere omnia. Flavas esse et ita a poetis appellari aristas jam messi matura satis constat. A caeruleo colore appellata sunt caerula ponti a veteribus. Sed is non habetur, si undae a ventis excitatae spumas agant. Coelum itidem, quod, si nebula inficitur, pallescit, si nubibus obtegitur non ita densis, albet; flante Borea satis serenum, caeruleo plerumque est colore admodum saturo. Quin immo dici censetur caeruleus tanquam caeluleus. Nam et caelum


418. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

is erit, quia, si celeritas luminis esset prorsus nulla, nulla itidem haberetur impressio in oculum, quod pertinet ad tenebras et nigredinem. 27 Si omnia ejusmodi fila uniantur, habetur iterum color albus. Si autem plura, et non omnia, tunc oritur color aliquis ex eorum mixtione compositus. Et huc pertinet illa Newtoni constructio, de qua egimus adn. 16. Color autem compositus aliquando est admodum similis cuipiam e simplicibus ita, ut oculus discrimen non agnoscat, si


419. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

illud foramellum, habet figuram conicam, cujus basis ante ingressum est discus Solis et vertex ipsum foramellum, in quo radii decussantur in ingressu ac intra conclave efformant alterum conum rectum priori ad verticem oppositum. Hinc si is radius excipiatur plano perpendiculari ad ejus axem, habetur imago Solis circularis. Si jam ad ipsum foramen applicetur prisma ita, ut una ex ejus superficiebus excipiat ipsum radium oblique- quae autem obliquitas sit omnium optima, dicetur paullo inferius- in illa ipsa superficie radius ingrediens refringitur accedendo ad


420. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

refractionum sit exigua, angulus, quo continentur fila omnia pertinentia ad radium e quovis dato Solis puncto digressum, est exiguus, et cum itidem iter intra prisma sit exiguum, separatio est exigua. Verum in egressu ex altera superficie polita et itidem obliqua viae fili cujuslibet, habetur altera refractio cum recessu a perpendiculo. Si binae superficies essent parallelae, refractio in egressu esset prorsus aequalis et contraria refractioni in ingressu. Hinc quodvis filum egrederetur per rectam parallelam illi, per quam advenit. Adeoque distantia


421. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ac separationem. Quod exprimitur per illud magis avia tendent. Hinc ubi ad majorem distantiam devenit ille conus radiosus egressus e prismate, ut ad oppositum parietem, oritur illud, quod appellari solet spectrum coloratum. Nimirum pro imagine Solis rotunda et alba habetur ductus quidam oblongus et distinctus illis septem primigeniis coloribus. Statim autem ex ipsa ejus spectri forma apparet illud, ipsum componi ex serie ad sensum continua circulorum, quorum singuli referunt imaginem Solis suo determinato colore expressam. Ejus enim


422. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

ita exiguus, in distantia aliquanto majore a foramine, et eo major, quo ea distantia est major, evadit sine prismate punctum tenue. Accedente jam prismate oritur statim illa eadem series imaginum, quae constituebat spectrum. Sed hae imagines sunt totidem veluti puncta, quot filorum species. Habetur igitur et intensitas luminis, collectis a lente singularum imaginum filis omnibus homogeneis in spatiolum perquam exiguum, et separatio filorum heterogeneorum facta a prismate, quod alias imagines ab aliis removet. Pro spectro lato oritur tenuis velut funiculus distinctus coloribus


423. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

dum progreditur, mutet figuram suam jam contracta, jam expansa oscillatione quadam, quae in eadem particula progrediente per idem medium fiat post aequalia tempora, in diversis particulis et in diversa medii mutatione diversa sit. Ejus contractionis et dilatationis causa habetur omnino in ipsa prima emissione particulae facta per fermentationem corporis emittentis lumen, ubi non omnia puncta constituentia particulam possunt acquirere eandem prorsus velocitatem emissionis. Diversa velocitas disrumperet particulam divulsis a se invicem punctis, nisi vis mutua,


424. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

53 Proponitur jam ipsum experimentum, quod ordinatius instituetur hoc pacto. Excipiatur filum tenue et simplex coloris cujuspiam illis binis vitris conjunctis. Et primo quidem adducatur ad centrum, ubi habetur contactus vitrorum. Tum ipsa vitra paullatim moveantur in latus. Pars ejus fili reflexa in prima et secunda superficie primi vitri regredietur retro. De hac hic nullam mentionem facio, sed considero tantummodo illam partem, quae ingreditur lamellam tenuem aeris inclusi inter vitra.


425. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

spatium mutat iterum et appellit ad primum vitrum cum dispositione facilioris transmissus ac ipsum ingreditur. Ulterius, ubi crassitudo est duorum intervallorum, iterum est in vice facilioris transmissus et progreditur. Adhuc ulterius crassitudo aequatur tribus intervallis et in fine lamellae habetur dispositio facilioris reflexionis et regreditur. Atque ita porro debet progredi vel regredi, prout crassitudo aequivalet numero intervallorum pari vel impari. 54 Quoniam


426. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

et constabit mutationem dispositionis fieri post intervalla aequalia. Verum haec intervallorum aequalitas deprehendetur etiam sine calculo, quo ipsae crassitudines definiantur, atque id ope theorematis propositi adn. 52. Si nimirum notentur distantiae a contactu, in quibus habetur medium luminis transmissi et reflexi per vices, invenientur eae distantiae ejusmodi, ut earum quadrata habeant rationem numerorum naturalium 1, 2, 3, 4. Quam eandem rationem idcirco habebunt et ipsae aeris crassitudines.


427. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

observantur, quod quidem omnem hanc theoriam confirmat mirum in modum. 60 Laminae crassae colores non separant ut laminae tenues, sed tam in lumine transmisso quam in reflexo habetur commixtum omne colorum genus. Cujus rei ratio ex principiis, quae praemisimus, est admodum manifesta. Nimirum ejusdem coloris fila, ut initio diximus, in radio albo sunt quamplurima, ac ea habent exiguum quidem, sed tamen aliquod discrimen in longitudine intervalli


428. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

habeant discrimen multo majus, pro aliis habebitur numerus intervallorum par, pro aliis impar. Et idcirco habebitur divisio colorum aliis transmissis et aliis reflexis. 62 Hic jam habetur id, quod initio innuimus, nimirum posse computari, et a Newtono computatam esse ex intervallis determinatis et speciem et quantitatem coloris tum transmissi, tum reflexi in determinata quavis crassitudine lamellae ac inde speciem coloris compositi ex utrislibet; unde oriantur series


429. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

longissime superat. Terra eo tempore visa ex Luna debet apparere nigra, caliginosa et sordida. Nam in plenilunio Lunam non nisi per noctem videmus. Et ipsa jacens respectu Terrae ad partes prorsus oppositas non nisi obscuram Terrae ipsius faciem tum videt. Hinc locus habetur amaris dicteriis, quibus tum Vestam Diana aggrediatur insultans. Porro in novilunio e contrario Lunae facies Terrae obversa nigrescit penitus, et Terra e Luna visa ita effulget ut Luna in plenilunio eoque magis; tum quia est tantillo propior Soli Terra in novilunio


430. Bošković, Ruđer. De solis ac lunae defectibus,... [page 321 | Paragraph | Section]

Dianae comites, inventae gravidae poenam ab ipsa dea subierunt, altera versa in avem, altera in ursam. Sed illi humanam deinde formam restituit, hanc in coelum transtulit, ubi ea est Ursa major ac etiam Phoenices nomine appellatur. Quod ad Metabum et Camillam pertinet, habetur apud Virgilium lib. XI. Metabus regno pulsus dum fugeret cum infante Camilla, invenit Amasenum fluvium aquis turgentem ob praecedentes imbres. Quem cum aliter transmittere non posset nisi natando, alligavit parvulam hastae et obduxit arboris cortice ac voto Dianae nuncupato


Bibliographia locorum inventorum

Bošković, Ruđer (1711-1787) [1761], De solis ac lunae defectibus, versio electronica (), 5828 versus, 91294 verborum, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica; poesis - epistula; paratextus prosaici - commenta] [word count] [boskovicrdsld].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.