Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: HADRIAN.*

Your search found 77 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 35-58:


35. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu confestim Hellespontum traicit, superatoque Melante amne ad Hebrum, qua Hadrianopolim interfluit, perrexit, lateque agros nullo hoste obuio populatus est, atque ingenti, quum pecorum, tum hominum, praeda abacta Callipolim est reuersus. Quam sane urbem in Cherroneso sitam ubi operibus ac praesidio muniuit, in Asiam se recępit.


36. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

cum quibus licet uaria fortuna diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis pro portis Adrianopolitanis praelium infeliciter comisserat. Atque quum situs urbis et regio inter Melantem et Hebrum amneis admodum ferax placuisset, huc sedem regiam e Prusa transtulit.


37. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

regem dicunt, constituto prius praefecto, qui per absentiam regis exercitui praeesset, et regiam in eos haberet potestatem, atque interim de controuersiis inter eos exortis cognosceret. Curato deinde regis cadauere plaustroque imposito, atque Prusam ad sepeliendum ferri iusso, Hadrianopolim proficiscuntur, haud tam regio casu tristes quam uictoria laeti. Eo nouum quoque regem, quo ibi regnum iniret, ex Asia accersunt. Ab hoc rege nihil fere dignum memoratu aduersus Christianos actum est, praeter populationes et unum insigne Turcaica clade


38. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 131 | Paragraph | SubSect | Section]

damnatas alieno rebus gerendis tempore copias induxisset. Nec deerant, ex Christianis maxime, qui hanc Turcarum cladem in Bazethis transferrent crudelitatem, atque ex Mauerdini Hadrianopolitani ortam supplicio crederent, quem sane nolentem a Christiana deficere religione, igni necari iusserat. Mauerdini Christiani iniustum supplicium, ac singularis in fide constantia et fortitudo. Hic uir licet,


39. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

fatigatum, uti in sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum exustus est. Hunc exitum uitae perditorum hominum scelere Hadrianopolitanus habuit, ne a uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo adsit


40. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazethes cum exercitu tendit in Thessaliam; classis Turcaica Aegaeum mare petit; Veneta, Grimano duce, in Peloponnesum festinat; Iaderinos Dalmatas Turcae inuadunt. Per eosdem dies rex quoque Constantinopoli cum ingenti exercitu egressus Hadrianopolim petiit, inde per Macedoniam Thessaliam peruenit. Ibi bona copiarum parte uni ex purpuratis, Musthaphae Argiuo, atributa, eum in Aetholiam Naupactum oppugnatum proficisci iussit. Ipse castris positis non procul ab Othri monte circa Peneum amnem


41. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

cum Turcis contendunt, nec ulla adeo re, quae ad effoeminandos animos pertinet, utuntur. Baiazethes se cum exercitu in Macedoniam interiorem, inde Philippopolim uersus recipit; in Hadrianopolitano tandem agro hyberna constituit; digressio ad Alfonsum II, Neapolis regem, et Ludouicum Sfortiam, Mediolani ducem. Dum ea in Venetorum Carnorumque confinibus atque Illyrico geruntur, Bazethes Turcarum rex ex Graecia sese cum exercitu in interiorem


42. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

interuallum fraeti, quo Patrae ab Aetolia dirimuntur. Quae quidem castella ubi in iustam erecta magnitudinem, tormentisque ac militibus instructa esse intellexit, a Scopis Philippopolim uersus (ea Thraciae urbs est Hadrianopoli proxima) mouit. Ibi quum aliquot substitisset dies, ex literis Alexandri Trapezuntii, quae in Veneto atque Carnico agro gesta erant cognoscit, propterea quod ubi primum ille prouinciae suae fines attigit, munera cum breuibus literis, ut Turcis mos est, in


43. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt. Accipies igitur, regum maxime, hilari uultu munera tuorum militum sudore parata, et quae in agro Veneto gessimus, Deo duntaxat et tuae accaeptum referes felicitati. Rex simul his donis, simul rei haud omnino praeter uotum in hostico gestae nuntio admodum laetus Hadrianopoli hibernatum concessit, ibi per hyemem de bello aduersus Venetos magna iam contentione suscepto cum suis de integro consultaturus. Etenim casu Lodouici, quocum foedere, ut ante dictum est, erat uinctus, commutandam sibi rationem belli existimabat. Caeterum


44. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos Peloponneso custodienda reliquit, Istmo digressus Serras uersus (urbs est Macedoniae) profectus est, inde Hadrianopolim petit; prius tamen quam Peloponneso excederet, Naupliensibus ad uoluntariam deditionem nequicquam tentatis, propterea quod hi neque recenti Methonis clade, cuius Turcae praetore Methonensi cum quibusdam captiuis ad murum in conspectu productis eos admonuerant, neque


45. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

Tomosque et circa illa loca copias suas exponit. Mox Moesiae ulteriora petens inter Aemum montem et Danubium amnem in Triballorum agro consedit. Inde credens patrem coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem Hadrianopoli tunc agentem literas querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire liceret. Bazethes enim metu terrę motus aliquot ante mensibus e Bizantio Hadrianopolim, urbem ad Hebrum amnem haud procul a Rhodopes radicibus sitam, secesserat. Ferunt autem epistolam


46. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

coeptis suis, quia nemo obuiam se tulerat, haud obstare, transgressus Aemum ad Rhodopem montem accessit. Hinc ad patrem Hadrianopoli tunc agentem literas querelarum plenas dedit, petens ut sibi eum adire liceret. Bazethes enim metu terrę motus aliquot ante mensibus e Bizantio Hadrianopolim, urbem ad Hebrum amnem haud procul a Rhodopes radicibus sitam, secesserat. Ferunt autem epistolam in hanc sententiam conscriptam fuisse: Selynes Bazethi patri, regum maximo felicitatem. Quum accepissem, pater, te simul morbo, simul


47. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam amicorum, qui caeteros prudentia ac religione anteibant, iudicarunt, eo magis, quia Bazethes regum sanctissimus apud Turcas habitus est. Caeterum tametsi Selynes scelesti consilii certus esset, tamen qua potissimum parte bellum moueret, parum illi constabat. Itaque consulit amicos, Hadrianopolimne inuaderet, an prius regni sedem et thesauros, maximam turbae militaris illecebram, iret occupatum. Sed quum neutrum amici incolumi paterno exercitu faciendum censerent, licet Constantinopolim, ubi regii thesauri asseruabantur, in potestate habere e re sua


48. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

distantem. Vrbem hanc puto Artaxata antiquis uocitatam, atque Domitio Nerone Romanis imperante a Corbulone deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in amplissimam creuerit ciuitatem. Sane illam magnitudine ac incolarum frequentia Hadrianopoli conferunt. Vbi quum triduum moratus esset, subiit eius animum suspitio, ne scilicet Ismahel simulata fuga abesset, pugnaque repetita Turcas remissius Artaxatis agentes inuaderet. Vrbe inuiolata relicta, et quia uoluntarie se dediderat, et quia apud Armenios clementiae famam


49. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

Iamberdino secum ducto, cui sane Damascenam destinauerat praefecturam. Selynes, Syriae locis munitis, Iamberdini custodiae Damascum et totam fere Syriam tradit; ipse, salubriori aura fruiturus, Cilicia peragrata Hadrianopolim iter dirigit; contra Rhodios bellum meditatur; Rhacusani terrae motu uexati templum Christo ascendenti uouent; pestilentia in Turcas saeuiens Rhodios ab insultu liberat. Peragratis Syriae regionibus, quae loca praesidiis munienda


50. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

Damasci et totius fere Syriae tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam


51. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

tutela modicis itineribus, modo rheda, modo lectica, interdum equo uectus Cilitiam petit, multisque diebus in Asia consumptis tandem Constantinopolim corpore ualde affecto, utpote itinere et longa ualetudine conflictato, peruenit. Inde Hadrianopolim concessit, ratus Hadrianopolitanum coelum corpori suo ad uires confirmandas admodum conuenire, quum praesertim et uenandi uoluptate teneretur, et illa regio syluosis collibus distincta huic studio idonea esset; quamquam sunt, qui tradant, Selynem Constantinopolitanam habitationem consulto uitare solitum.


52. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus pene cursim atque incredibili


53. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam liberos suos seruorum prope loco habet, nedum cum alienigenis, bello praesertim imparibus, ulla societate coeat. Taurunum a quibus conditum; Rhasciani vnde dicti; Salomon, oppido munito, exercituque dimisso, Hadrianopolim triumphans reuertitur; Hungari, Tauruni dediti nuntio tanquam fulmine percussi; Turcarum studium conseruandi principes suos, unde; extrema gaudii Salomonis luctus filii natu maximi extincti, et discordia domestica occupat; Turcae ad dissimulandum hunc moerorem in Iazyges


54. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

appellarat; deinde moriens, quo posteris suis Hungaros conciliaret, Pannonico agro adiungi iusserat. Caeterum Salomon urbe, qua parte muros quassauerat, refecta, uirisque, armis, commeatu, caeterisque rebus ad eius custodiam necessariis affatim munita, ingenti laetitia Hadrianopolim reuersus est, exercitu ita hybernatum dimisso, ut uere ineunte ad primum edictum cuncti, quo iussi fuerint, conuenirent, omnibus rebus ad expeditionem ineundam instructi. Nec immerito Turca tanto gaudio exultabat atque sese efferebat, propterea quod ei solo Othomanorum


55. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 287 | Paragraph | SubSect | Section]

adniterentur eum conseruare, cuius salutem in eundem casum deductam cernerent. Caeterum fortuna, moris sui haud oblita, amarum suauibus atque e sententia fluentibus intermiscuit, quippe quae de gaudio Taurunensis uictoriae domestica calamitate multum dempsit Salomoni. Namque ei Hadrianopolim uersus iter habenti tristis nuntius occurrit, afferens filium eius natu maximum, qui iam nonum annum agebat, morbo extinctum esse. Huc accessit perturbatio regiae domus, orto inter matrem et uxorem Salomonis haud leui iurgio. Nam quum mater regis nurum


56. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

Caeterum in Inferiorem Dalmatiam, quum ea regio sine praefecto, sine imperio esset ab Hungaris destituta, a Verbosnensibus Turcis per eosdem dies incursiones factae multique mortales nullo obsistente capti. Leone Decimo morte repentina sublato Hadrianus pontifex eligitur; Turcae a Syrmii vastatione repulsi in regionem Baciensem grassantur, sed reditum, uulnerato duce, difficilem experiuntur. Eodem tempore Leo Decimus, Romanus pontifex, repentina morte ex neruorum resolutione, seu, ut alii tradunt, ueneno interiit


57. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

Quamquam illius libidinum continentiam quidam non uirtuti, sed morbo assignant: satis enim constat hunc pontificem ulcus quoddam in obscęnis corporis partibus ortum multos annos male habuisse. Huic pontifici Hadrianus quidam, praesul Dertusanus (ea est Tarraconensis Hispaniae ciuitas) et Romanae Ecclesiae cardinalis, absens suffectus est tanta Italorum cardinalium concertatione, ut uix manibus in comitio clausi temperarent, dum sibi quisque


58. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

est, qua naturae uitio animus humanus multo uehementius in ciuem quam in externum accenditur. Quamquam in hoc pontifice designando quidam cardinalium Carolo Augusto gratificari uoluerunt, quippe satis creditur Romanum imperatorem intentiore cura operam dedisse, ut Hadrianus Romanus pontifex crearetur: erat enim ei charissimus amicorum. Porro hic uir in Morinis humili genere, utpote patre opifice natus est. Qui quum et moribus optimis esset praeditus, et sacris literis satis docte esset eruditus, admotus est pueritiae Caroli regendae simulque literis


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.