Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ista

Your search found 1713 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1160-1267:


1160. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


126 His ita prolatis subitus per maesta cucurrit
127 Ossa pavor gelidusque tremor perrupit in artus,
Armatum Custodem horti testatus adesse
Aligerum; sensimque novus cum lassa levaret
Membra vigor, vox ista meas pervenit ad aures
Pervasitque animum: “Studii quae tanta cupido
Inflammat mortale genus? Foret incola felix
Horti istius adhuc quae me custode tenetur
Clausa voluptatis statio, nisi vota sciendi


1161. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Plantarumque color, gemina excellebat opacis
Frondibus atque suis gravis utraque fructibus arbor:
Una mali pariterque boni libata scientes
Reddere dicta quidem; sed non vis indita plantae
Ista fuit, Stygius sic illam expressit Alastor.
Hoc etenim postquam eductum fixisset in horto
Mira faece hominem cunctosque dedisset ad esum
Arboreos fetus, vetitâ solum arboris huius
Usurâ Numen, poenam


1162. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quanto immortales animos splendore beavit,
Naturae quot dona dedit, superantibus ipsam
Muneribus naturam auxit suprema Creantis
Maiestas? Fuimus purum nihil: ille potenti
Productos virtute, ista regione micantis
Empyrei fixit naturaeque ordine primos
Constituit. Sed adhuc alius quoque suppetit ordo
Et maior naturae opibus, quo tendere votis
Nos decet atque animo non detrectante Tonantis


1163. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

rutilum componet gratia solem.
Ecquis erit, curvo venerari hanc poplite matrem
Qui renuat? Prout iussa petunt divina, colendae
Aequa favet legis ratio: maiora praeesse,
Inferiora regi. Quis matre excelsior ista
Aliger esse volet? Quo quisque propinquior almo
Authori est animus, tanto maiore potitur
Iure potestatis: propior quisquamne Tonanti
Matre Tonantis erit, quorum communis utrique
Est


1164. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Hunc concepturae partum signasse puellae,
Fertur Amosidis praesago carmine codex:
Hac ubi venturus Princeps de Virgine nomen
Emmanuelis habet, terrena in membra supremum
Descensurum ista designans voce Tonantem.
Invictus madidâ Gedeon hanc pelle figurat,
Quae sola aethereae compluta humore pruinae
Emisit liquidum laeso nil vellere rorem.
Talis erat Virgo, quae flaminis una beati


1165. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

species, quae surrectura malignis
Labis Adameae, sed nescia labis, ab undis
Fecundos caeli Charitum praesagiit imbres.
Haec fuit illa, caput Stygii obtritura draconis
Femina, qui plantae ferus insidiator in ista,
Quae timeat, propria semper cervice probabit,
Principe formidanda pedum vestigia Nympha.
Hanc Solymaea Domus portâ signabat Eoa:
Porta tamen clausis semper non pervia valvis


1166. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Porta tamen clausis semper non pervia valvis
Admissura Deum. Nullis mortalibus umquam
Delubri patuit limen: sacra ostia soli
Templum ingressuro fuerant servata Tonanti.
Virgineo Matris praeluserat ista pudori
Ianua, nullius quae permissura virilis
Affectûs aditum, aethereis accessibus imos
Pectoris innocui postes, intacta nitoris
Limina Materni, venturae ex aethere proli
Divinae


1167. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Innotuit fluxitque fides. Druidasque puellae
Religio, senis praecinctos tempora vittis
Invenit Mystas stabatque authoribus istis
Absque viro Sobolis felici altare Parenti
Invexitque fidem populis, quos ista colendae
Mira puerperii novitas addixerat arae.
His labor arcanos veri penetrare recessus
Non deses peregrina Phari de litore ducta
Dogmata proposuit Celtis cupidosque futuri
Edocet et


1168. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

unda Helles, Latiae illas Tyburis arces.
Unam etiam ex adyto Cumae novere canentem,
Qualiter in toto surget gens aurea mundo:
Ut nova progenies caelo mittatur ab alto,
Iam redit et Virgo. Sed quae fuit ista relicto
Orbe redux Virgo? Non est Astraea, sed ipsâ
Sanctior Astraeâ, vatem reditura Sibyllam
Divinare facit Virgo, quae simplice quondam
Rerum principio caelestia lumina, stellas


1169. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

marite, fidem, tibi quod suadebat apertus
Dotalis membranae error, cum crimine sponsae
Rasa videbatur taedae pro munere pacta
Virginitas; fuit apparens utcumque, nec anceps
Prodigii ignaro vitium, tamen ista modeste
Libranti, sua pacta novo communiit aether
Signo, cum retulit: noli, Iosippe, timere.
Haec dotis secura fides, hoc tuta sigillo,
Quae fallax visa est, scripti membrana pudoris.


1170. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

commota istis Astraea reponit:
“Quae loqueris commenta, soror Sapientia, dictu
Ingeniosa quidem, factu ardua. Caelica numquam
Factura est Virtus, una ut persona Tonantis,
Sit persona hominis. Possit tamen ista potestas
Summa Dei; quantum foret hic adversus honori
Divino nexus! Summo componere caenum
Vile Deo, servum Domino? Sinet aequa voluntas
Hoc numquam: proprioque hominem qui crimine lapsus


1171. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ille tua est, vetiti ne te petat ultio pomi.
Hinc mansura tuae post debita funera noxae,
Hospes ad aethereos poteris felicior hortos,
Sidera Divino redituro ad celsa Giganti
Ire comes: sint ista tuae solacia poenae.
Et tua posteritas veniet non impare fato
Angelicae grandem numerum impletura ruinae.
Desertas caeli, meriti modo gratia veram
Exornet divina fidem, post funera sedes


1172. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

radiisque micante
Effigie, venturum orbi signabat IESUM.
Ast alia stellam, surgens quo pingitur ore
Phosphorus, excidit MARIAM referente columna.
Victuros Genitor quondam doctura nepotes
Ista secuturae posuit monimenta salutis. 15.
Sed modo promissae sudantis origine Stellae,
Piërio vatis, Genetrix, occurre labori,
Stella eadem


1173. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

laudare tui: fortissime fratrum
Iuda, sceptra tenes, quae vis non auferet ulla,
Donec adorandus caelo, expectantibus illum
Gentibus, adveniat Princeps: femorisque paterni
Regia durabit soboles, divinus ab ista
Donec stirpe Leo, terras voce impleat omnes,
Illustresque orbis Mariae non nesciat odas.
Iuda, invicte Leo, praedis insistere doctus
Fraternos fueris donec praedatus amores,
Quo


1174. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quorum etiam fontem poterat reverentia Iudam
Servare, ut caelo et terris non tanta deesset
Gloria, venturae neu posteritatis amores
Extremum raperet fatui discrimen Apellae.
Ingrato Isacidae nisi seminis ista fuisset
Gloria, sulphurea Sodomae quid nube negasset
Ultores flammarum imbres crepitare, remensâ
Flagitiis poena saturae carbone Gomorhae?
Inde venit, tantis fuerat servata quod olim


1175. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Iessei solii flamma sisti impote patrem.
Nuda nurus regi incauto spectata pudorem
Abstulit et tantum in lymphis invenit amantem,
Fonte Cupidineas gelido iaculata sagittas.
Nec sterilis fax ista fuit: quae emergit ab undis
Est fecunda Venus. Nudam mox purpura texit,
Forte sub hac maculas non apparere iugales
Credentem, probro hanc sed non satis esse tegendo
Certa; viri innocuâ texit quoque dedecus


1176. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Nec stabili tellure magis solet aequa favere,
Quam liquidis fortuna vadis: sic Caesaris ibat
Undisono sors laeta freto, sic fonte natantem
Regia formosam excepit fortuna maritam.
Bethsabeae fors ista fuit, cui regius undae
Aestivae accessit titulus, nisi dicere malim,
Tincta sibi fuerat quod regia tabe mariti
Purpura, cum coniux fallaci Marte perisset
Uria, qui decorare cruor regalia posset


1177. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Progenies; cognatorum postremus avorum
Sanguis inumbrantis divini flaminis, omnes
Virginea veteres umbras finivit in Umbra. 27.
Ista Ioachimo Virgo prognata parente,
Cui fuerat vinclis coniuncta iugalibus Anna.
Anna tamen sterilis coniux, quam nomine specto
Prolificam: quam parvam utero dabit Anna puellam,
Nominis est proles: quam


1178. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Hymetti
Invitabit apes nectar caeleste daturas.
Porrigitur vastum sed qua Carmeleus in aequor,
Sidonias prospectat aquas, quo parvula ponto
Surgebat referens hominis vestigia nubes.
Ista supremam meditatus in icone Matrem,
Dicebat Vates: “Vernans me Nazareth uno
Flore trahit; sed Virgineâ me caerula Thetis
Nube vocat: qua parte meos sectabor amores?”
His medius stabat quo se


1179. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Aurorae Phoebique sequentis horizon.
O natale solum mihi nubis imagine visae
Augustae matris! Purae vos tecta puellae
Parva quidem salvete, Dei sed grande theatrum
Carnem assumpturi!” Nequit gravis ista loquentem
Ecstasis Eliam: immoto qui corpore forsan,
Sustinuit plures abstracti pectoris horas. 29.
Nazara Carmeli prospectu laeta


1180. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

volant: illis et quae meliora 775 meliora : meliore parabat
Obsequia, Adriacis Virgo vicina procellis
Tecta facit terrisque locat quibus impiger undis
Tarsia Flumigenas transmittit ad ista Liburnos
Limina, mirantes volucris portenta sacelli.
“Unde profecta? Quibus pennis? Duce, tramite quali,
Qua causa in terras venit Domus ista remotas?”
Mente prius tacita volvunt, dein voce


1181. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

locat quibus impiger undis
Tarsia Flumigenas transmittit ad ista Liburnos
Limina, mirantes volucris portenta sacelli.
“Unde profecta? Quibus pennis? Duce, tramite quali,
Qua causa in terras venit Domus ista remotas?”
Mente prius tacita volvunt, dein voce requirunt.
Sed quis Virgineas potuisset dicere sedes,
Omnibus ignotos quis divinare penates,
Ni prius aethereo monitu quo percitus aeger


1182. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stare domum; iuste reliquis aequissima Virgo
Praetulit hanc terris, Natus quam praetulit ipse,
Fixit ubi solida fidei munimina petrâ. 34.
Ista Ioachimi sedes, regalis avitum
Sanguinis hoc tectum; sed quo pia stirpis egestas
Non indigna suae, parvo contenta penatum
Limine, pro tenui censu felicius ista
Iessei generis proles Davidica vixit


1183. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

34.
Ista Ioachimi sedes, regalis avitum
Sanguinis hoc tectum; sed quo pia stirpis egestas
Non indigna suae, parvo contenta penatum
Limine, pro tenui censu felicius ista
Iessei generis proles Davidica vixit
Quam Salomon: cui invicto Mavorte paratos
Regnorum census pater et possessa reliquit
Sceptra: cui inter opes summas numerumque fluentis
Ad nutum


1184. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Morigera, “Ismerie soror”, inquit, “imago puellae
Quam mea duxit acus, blandas a pectore voces
Elicit. En istam: manibus gestare tenellum
Cui puerum feci, Messiae fingo parentem.
Oh quantum rapit ista meos sublimis amores
Mater! Viventem o utinam, quam pingo, viderem!
Et quam spectatam in lino nunc alloquor, illi
Obsequerer natae, atque humilis venerarer, in imo
Fortiter impressos cuius gero pectore


1185. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

2.
Consuetis utriusque tribus gentisque peractis
Officiis (nam Sponsus erat de semine Iudae
Davidisque haeres, Annam Levitica patris
Sors genuit; Iudae generis fuit ista facultas
Hanc ambire tribum: licet ex Davide profectam
Ipsam etiam dicant Matris natalibus Annam)
Ambarum tribuum faustis deducitur Anna
Auspiciis, socerique nurus gratissima tecto


1186. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

venter.
Annorum siquidem bis deno in gloria cursu
Grata maritalem thalamum traduxerat uxor,
Opprobrio fecunda suo, prout illius aevi
Credulitas gentisque fuit, sed postea talem
Edidit ista nurus viditque piissima fructum,
Ut fecunda viri quaevis huic credere mater
Debeat et sancti laudem concedere ventris.
Interea constans thalami tolerabat adulta
Dedecus aerumna: placitis caelestibus


1187. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

alis.
Nec formosa magis mentes sibi membra laborant
Aethereae, cum missa Deo descendit ad ima
Membrorum natura expers oculisque videri
Terrigenum praesens cupit his non impare forma.
Ista caducarum soboles lectissima rerum-
Non caelum solisque faces nec nocte micantes
Excipio flammas, quodcumque vel axe supremo
Nobilius lucet stans coram Numine flamen.
Unicus hac maior Deus est: cui Numine


1188. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

naturae in culmine summus
Virginis istius, maius se culmen adorat. 16.
Interea faciles uteri decurrere lunas
Anna videt, poscitque diem, mirabilis ista
Qua soboles visura diem matrisque veniret
Pensatura gravi laudis cum faenore probrum.
Anna tamen, steriles tumidus dum vinceret annos
Venter, adhuc clausos intra sua viscera gemmae


1189. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Transierat fecunda suis pomisque saporem
Non sterilis dabat Autumnus, cum septimus astri
Principis octavo mensis procederet ortu.
Tunc tibi nascentis sterili de coniuge prolis
Aspexit Iudaea iubar: lux ista Mariam
Edidit ignoransque novae sine more micantis
Aurorae ut radiis fulsit Galilaeus horizon;
Attonitus non sueto huius fulgore Diei
Haeret et ignotae flammas examinat aethrae.


1190. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam, nec enim loca segnis Averna
Occupo, nec nostros evadet femina casses.
Quare agite, o comites, superas properate sub auras
Et socias, vacuum quae replent aëra, turmas
Imperiis armate meis, immitis ut ista
Ambitiosarum suprema creaturarum,
Imbellisque animi crudeles femina poenas
Adverso Plutone ferat. Ruat illius alto
Reginae titulo temere insignita potestas.”


1191. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vivae turbator aquae; sed reddita vitae
Censeri potuit, decimis cum visa procellis
Surgere et aethereos incessere fluctibus orbes
Et damnata graves replerent litora spummae,
Nigrae omnes. Neque enim puros habet ista liquores
Thetys, Avernali velut pice turbidus humor.
Gurgite turbato, fuerat quoque nubibus atris
Par facies fetorque halans non aequoris ipsa
Tempestate minor, sed quem tolerare volucres


1192. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Aligerûm laudes referebat in unum
Muneris authorem, quem solum respicit omnis
Gratia, respiciunt proprios ut flumina fontes.
Cui aetas infantis erat, sed nubila mentis
Non erat infantis ratio: prius ista refulsit
In gnata quam nata foret, cui semper in actu
Mens proprio sacros ructabat Numinis ignes.
Ipsa etiam visa divini cominus oris
Maiestate, beatificum ceu praepete nectar
De


1193. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Spectature iubar! Numquam se tale videndum,
Gestandumque dabit Charitum sine faenore lumen.”
Subiecit Mystes: “Spero, hinc ego grande propinqui
Solamen referam fati: spem lucis ituro
In tenebras fax ista dabit laetusque receptis
Immoriar flammis, tumulo non maesta daturus
Lumina, ferales frontis decorantia vittas.
Te tamen, Anna, rogo cum se festiva reducet
Ad templum pietas, divinae lumina Natae


1194. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

rudes aetate placeret,
Crescentesque sacris numerare penatibus annos?”
“O Domina, o genetrix,” sic illa reponere sueta,
“Quid votis optare meis felicius unquam,
Quid animis versare queam, quid laetius ista
Sorte petam, quam nil adversa matre ligari
Numinis obsequio ut valeam?” Rorantibus Anna
Haec oculis responsa hausit vultuque madente
A lacrymis, tenerae spectabat gaudia Natae.


1195. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Annis mille super fuerat quo filius almi
Thariadae, cum vicinis in vepribus haerens
Pro nato iussas aries tepefecerat aras.
Hoc montis constructa iugo, spatiosior ipso
Sed domus ista iugo; substructis undique muris
Latior, aggestis templi stetit area glaebis.
Dignus rege labor! Fuerant hic montis et aedis
Fundamenta eadem, nec monti creditur ingens
Depositum, nisi quae montem quoque


1196. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

patente
Aenea surgebat constans flagrantibus ara
Ignibus in tenues vertens holocausta favillas.
Hic mare, vas ingens laticis, ter quatuor infra
Suppositos pressit fusos ex aere iuvencos.
Ista sacerdotum manuumque pedumque nitoris
Unda, per occultos urbis transmissa canales,
Cedronis bibulis absorbebatur arenis.
Aequoris illius laevum paris aeris habebat
Concha latus; fonsque iste fuit, quo vota


1197. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Debebant et labra suas, et habere perennes
Inde sibi elegit luteris concha liquores.
Haec miranda aulae facies, haec gloria solos
Excipiens mystas, ubi non nisi flammeus auri
Spectari potuit splendor, domus ista nec unquam
Calcari potuit, nisi calcaretur et aurum. 9.
Pars tamen augusti non haec dignissima templi,
Ista nec arcanis legalibus apta


1198. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Spectari potuit splendor, domus ista nec unquam
Calcari potuit, nisi calcaretur et aurum. 9.
Pars tamen augusti non haec dignissima templi,
Ista nec arcanis legalibus apta fuere
Atria: claudebant aliae cernique vetabant
Intimius conclave fores, ubi sanctius Arcae
Servatae penetrale fuit, quam corniger olim
Isacidûm iussis panxit caelestibus


1199. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

manus artisque fuere
Luxuriantis opus: nactae laquearia flammae,
Accensaeque auro reddebant Castora stellae. 10.
Hinc librare licet qualis fuit ista supremi
Maiestas adyti; multum si dicere paucis
Expedit, haud dubium est. Speculum sincerius ista
Maiestate loci, quam lumine cernimus, omnis
Non habuit tellus quod verior esset Olympi


1200. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

stellae. 10.
Hinc librare licet qualis fuit ista supremi
Maiestas adyti; multum si dicere paucis
Expedit, haud dubium est. Speculum sincerius ista
Maiestate loci, quam lumine cernimus, omnis
Non habuit tellus quod verior esset Olympi
Effigies et sole gravi conformior aethrae.
Hic aulae medium quae prodigiosa tenebat
Arca, Dei


1201. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

olim
Libertasque aurum, levius quo ferret ademptas
Libertatis opes, Pacis gaudebat in aede,
In gremio molis, libertatisque Latinae,
Captivae spolium Solymae regale reponi.
Vel fati vis ista fuit, migraret in Arcem
Ut sobolis defuncta parens, ubi egena potentem
Regnorum synagoga fidem populosque legentem
Aspiceret natam: moriensque vetusta Sionis
Umbra, suo clarum signaret funere solem,


1202. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virginis, inicitur patri par regibus altus
Pontificalis apex. Sed ubi formare iugales
Connubii vult rite thoros, non rite priori
Detractae Capiti probrum tulit ille tiarae.
Sed rara impuris numquam fuit ista tyrannis
Improbitas, calcata quibus legalis honestas
Et iuris neglectus honos, ubi ventilat atras
Cypris, amorque faces; quëis fortia semper iniquus
Sacrorum ad lusum parat argumenta Cupido.


1203. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Consumavit iter, quartumque reversa priores
Aetheris ad flammas Phoebi rota denotat aptam
Aetatem soboli augusta Salomonis in aede
Cui sacra maternis succedat cura papillis.
Auspice te, Simon, fieri precor ista: puellam
Praesul in augustos infer, sacrate, penates.”
Huic contra Antistes: “Thalami te laetor, amice,
Evasisse probrum: steriles pensavit Olympus
Optata si prole annos, maiore seniles


1204. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

calenti
Imbriferae vacuus nubis spectatur horizon.
Virgineo capiti molli de flore paratam,
Quam mitis dabat Autumnus, generosa corollam
Applicuit Mater: nec enim iurata parentum
Debuit ista suis privari victima sertis.
Flava comas virgo, nivea cervice fluentes
Excipiens humeris, colloque albente, capillos,
Ceu radiis Aurora novis cum luce quieta
Memnoniis abluta comas emergit ab undis,


1205. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nec dulces versa aspexisse parentes
Visa fuit, superae signans molimina flammae.
Et magis aethereo caluit pusilla Tonante
Virgo, foret propriae quam vimine clausa volucris
Libertatis amans: caveam cum deserit ista,
Arbore vicina residens sua vimina saepe
Respicit et blanda affatur mala tecta querela.
Noluit ista suae Virgo memor esse parentis
Consecrata Deo: timuit ne pectoris imum
Divideret


1206. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Virgo, foret propriae quam vimine clausa volucris
Libertatis amans: caveam cum deserit ista,
Arbore vicina residens sua vimina saepe
Respicit et blanda affatur mala tecta querela.
Noluit ista suae Virgo memor esse parentis
Consecrata Deo: timuit ne pectoris imum
Divideret lumen. “Lucis non secta requirat
Hunc acies,” inquit, “certo quae vulnere figit,
Pupillae explorat radio dum simplice


1207. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Disseruit. Pariter Simon huic multa reponit
Et grato sermone tenet. Sua somnia tandem
Pandit et Herodem regni sceptrique paventem
Exterret fatis. Qui dum componit obortos
Corde metus, capit ista socer responsa Sacerdos:
“Novi equidem Simon, nec te nescire putabo,
Quam somni sit vana fides. Concepta sub umbris
Nil lucis figmenta ferunt: coëuntia casu,
Nocturno occurrunt rerum simulacra


1208. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

expectat domiturum Tartara ligno.
Hunc animi postquam insolito splendore micantem
Aspexere rei Isacidae, nova provenit unde
Hospitis, inquirunt, virtus: num forte propinquum
Nuntiat authorem lucis? Quibus ista reponit
Ipse Ioachimus: “Vester felicibus hospes
Auspiciis haec antra peto, docturus in orbem
Advenisse nurum, certis quam destinat aether
Prodigiis matrem, divo Plutonia palmis


1209. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

illa litantes
Muneribus mystas, inopes stipe, sacra replebat
Atria mactandis templo legalè iuvencis.
Hac pietate viri tumulum donisque sepultos
Talibus ornabat cineres, pietasque pudicae
Ista dabat vivae fidei suffragia nuptae.
Credidit illa etenim carnis compage solutas
Aeternùm durare animas aequique subire
Numinis arbitrium iustaque in lance peractae
Librari meritum vitae, quod palma vel


1210. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Terrigenûm, clausi felix reserator Olympi,
Cocyti domitor. Tamen haec prodesse beatis
Exulibus poterant vivorum vota, quod illas
Isacidae puri tolerarent mitius umbras,
Vel quod subsidium supremi Vindicis ista
Urgeret pietas, celerem quo tristius Orci
Hospitibus deferret opem caeloque locaret.
Aut etiam si quas flammis abolere pusillas
Pectore servatas labes opus esset, habebant
Inde pii


1211. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuit ire tiarae)
Ingressum tentare loci? Qua lege potestas
Ulla, precatura tenera pro Virgine sacras
Reclusit valvas, quas ipsa Aronica tantum
Obiecto poterat velo spectare senectus?
Ista cui adversa licuit penetralia lege
Pandere et horroris plenos attingere postes?
Sed Dominum templi mater paritura Virago
Hoc vetito immunis, nullum violabat avitae
Praescriptum legis, tabulis legalibus


1212. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Explicet humanosque premat demissa rumores.
Hic etiam parere humilem, secreta petendi
Quantumvis adyta et vetitis succedere tectis
Nulla fatigaret mentis votique cupido.
Quin etiam demissa animi se crederet ista
Parte Domus ibidemque Arcae fulgore repostae
Longius arceri; tamen explorata iubentis
Numinis et semper Mariae observata voluntas,
Haec implenda suis statuit sacraria votis.
Hoc


1213. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haec ita promebat, non quod divina tulisset
Ambiguâ decreta fide, quëis docta tenebat
Maternum secura decus, sed prodidit istis
Pectoris ardorem votis, animosa mereri
Servitiis, quamcumque daret fors ista parentem. 18.
Postea Virginei pondus caeleste pudoris
Messiam exoptat dicens: “Totius Adami
Servator sperate, veni! Tibi nostra


1214. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nec rapidus torrens Crucis obruit alto
Virginei cordis divina incendia rivo. 21.
Huic licet aetherei vis tanta fuisset amoris,
Non tamen ista fuit sterilis fax: ultra calere
Sollicita optabat, semper crescentibus uri
Ignibus, extremos donec resolutus abiret
In cineres augeri impar, dare corpora leto
Non impar, uniri astris cupidissimus ardor.


1215. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

geminos tulit arca Cherubos
Custodes laterum, quorum fiebat ab alis
In medio nexis, augustae sedis imago
Aurea: pressa autem pedibus responsa daturi
Auxiliatoris summi fuit Arca scabellum.
Ista Throni facies, dubios consueverat unde
Eventus rerum consultum pandere Numen.
Hoc ingressa adytum Virgo cumulata ferebat
Vota Deo: tum divinum deposcere lumen
Orsa, maritales mystis urgentibus ignes,


1216. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

quod adversa domuique mihique tibique
Virginitate noces, prolis quëis gaudia sanctae
Subtrahis acceptamque nurum blandosque nepotes.” 11.
Ista Mathanides genitor, meliora reponit
Iosippus: “Si nos mentis ratione velimus,
Non vulgi rumore loqui, probiore movetur
Consilio, cui vita thori socialis honestas
Recta quidem, fundens sobolem, quae


1217. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

dandam esse viro, cui sanguine Iudae
Sit genitor sacroque simul cui limine stanti,
Allatus manibus siccus – mirabile! – stipes
Exeat in florem et fronti Babylonius ales
Insideat. Iosippe, puto dabis; ista iubentis
Connubium signa esse Dei!” “Nihil ambigo,” profert
Iosippus. Cui mox genitor: “Tibi templa petenti,
Quo cupio Iosippe migres, si talibus aether
Occurrat signis teque hoc sponsum omine


1218. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fronte rigent et lacte madentes
Inter stabo procos? Me dura laboris et artis
Instrumenta meae, serrae pauperque dolabra
Dant inopem flagrem ditemque praeire iuventam
Decrescens et inops!” Pater excipit: “Ista fatebor,
Sunt hominum quae vota movent, staremque libenter
Iudicii pro parte tui, componeret istos
Si mundi fortuna thoros talesque pararet
Mortalis thalamos ubi calculus. Inspicit urnae


1219. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

aeternus regum decoravit Idumae.
Sic Deus istius pariter vult pronubus esse
Connubii: talem, fili mihi crede, puellae
Decernet, frons est hominum quo caeca, maritum.”
Hic Iosippus ait: “Credo, pater, ista, nec ullus
Adversae fidei locus est: seu Virginis iste
Ex hominum placito, sive aethere profluat Hymen,
Nostra nil refert.” “Tamen, o Iosippe, parentis
Vox est: te sacro durum non exime templo,


1220. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

in margine pleni
Gurgitis et liquido lactis considere rivo. 18.
Fausta fuit viridi Noëtica fronde columba
Vim pelagi cessare docens; felicior ista
Terrigenis, quos iam sceleris commune vorârat
Eluvium, siccae frondi coniuncta renatis
Ad fidei robur foliis, meliore volatus
Augurio, certam, quae se non altius effert
Humanae


1221. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Iosippus curas consumit inanes.
Consilium quo signa premat vitetque iugales
Virginis agnatae taedas inquirit et omnem,
Si qua parte locus latebrae, circumspicit aulam.
Ut tamen occurrit menti, caelestibus ista
Auspiciis peragi et divinum Numen apertis,
Singula dum librat, cernit disponere signis.
“O Deus,” affatur tacitus, “quocumque volentem
Stringe iugo, quocumque lubet, duc tramite – pergam,


1222. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Utque foris liceat sponso custode morari.
His precibus mystas, istis quoque Virgo fatigat
Et sponsum votis, talem sed utrisque paratis
Indulgere moram, non se prius intulit aedis
Sacrae adytis, Iosippum ista quam voce teneret:
“Te Dominum, Iosippe, meum rerumque mearum
Quem statuit Deus, ingratum nequit esse tuenti
Divini iustum placiti 1004 placiti: aplciti , si nupta iugalem


1223. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

umbras
Anna parens multis tempus consumere votis
Prona caput, lunata genu rectisque potentem
Implorare Deum palmis. Iosippe, quid obstat
Nos colere externo vacuos herede penates?
O quantum ista mihi domus appositura caloris
Aetherei, quantos divini luminis haustus,
Quantum virtutis, spectanti utriusque parentis
Praeclaros pietate lares? Memorata docebunt
Me loca divino instructas iterare


1224. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Et sic ore refert: “Superi vim cuncta moventis
Flaminis agnosco, patriis cum aethera numquam
Difficilem monitis durum non ante probavi,
Quam Solymae templum ut peteres te, nate, rogasse.
An non ista Deo afflatus, Iosippe, monebam?”
Cui ille: “Hae, genitor, solo mihi Numinis ardent
Imperio taedae. Tamen et cognata puellae,
Me quibus adstrinxit caelum, connubia tantas
Eliciant animi flammas, ut


1225. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fidei Abramum non laesit flamma, tribusque
Si tibi servatis carbo vice roris ephebis
Assyriae fornacis erat, nec desine nostri
Connubii pariter flammam compescere, fortis
Ancillae tutella tuae.” Vix dixerat ista,
Cum solitus templo Mariam caelestis adire
Adfuit oranti genius viridemque corollam
(Laurus erat) miranti adfert, cui symbola castae
Aliger exponit Mariae gratissima plantae.
Taliter


1226. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

vel extra
Connubii leges, aut intra vincula casti
Foederis, ignaram thalami, isto munere primam
Designo, quamvis duce te venientia plures
Saecula flore pari sunt aspectura maritas.
Ista tibi semper foliorum vivida laurus
Virginitatis erit mansurae in funera testis.
Nec tamen illaeso carnis candore futuram
Te sterilem cernes: thalami sine semine venter
Non improlis erit: fies sine coniuge


1227. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Atria, quae gentes, nemo at Iudaeus adoret.
His nova progenies populorum, regia quondam,
Simplicibus figenda tholis donaria mittet.
Quae domus est, templum fiet, cui plurima circum
Laurus et urbs ista desumet ab arbore nomen.
Staturam glebis lauro florentibus urbem
Una Domus faciet, plures factura volando.
Porro enata meis, primo cum solis in ortu
Planta fidem dederit verbis, secura marito


1228. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Accedat: licet ut ratio viresque sinebant,
Haec etiam Pietas admitti in regna petivi;
Sed taceo, vicisti etenim. Sit subdita sceptris
Illa vorago tuis. Terris regnare quod optem,
Quae tandem invidia est? Ista me parte relinque,
Si neque fata meis veniunt obnixa querelis.” 20.
Hos praesens Astraea tulit, sed pectore questus
Immodico: tali contra


1229. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regina alituum rostro; quibus omnibus ante,
Pectus ocellorum plenum fuit orbibus et, qua
A tergo poterant cerni, par copia lucis,
Par oculorum ordo atque frequens pupilla micabat.
Numinis ista fuit Charitum quam pinxerat una
Cycladis effigies oculis mortalibus impar
Spectari: nisi quod Sporadum pulcherrima Patmos
Hausta animo fertur divinae symbola telae
Significasse, sacro Neptuni filia


1230. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

precibus votisque aptet vatumque legendis
Isacidum effatis. Adstricta tenebat eandem
Connubio legem: vates tunc gratior illi
Lectus Amosides, referens: “Thalamo abdita Virgo
Concipiet parietque virum.” Cui ista legenti
Multa subire animum, votis cumulanda solebant.
Talia dicebat, non quod se matris honori
Electam, veluti dubia aut incerta fuisset,
Sed tantae studiosa decus librare parentis,


1231. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

nurus uteri caeleste revelat
Depositum. Iamque illa aderat quae luminis anceps
Praevolat hora diem, quando Levitica coniux
Ad solitas effusa preces, offerre senilis
Sueta Deo fortunam uteri, praecurreret ista
Phoebeas pietate faces. Tum caelicus hospes
Aethereae nimius lucis, suaque ora paventi
Adfuit et summae memorans portenta parentis,
Virgineam prolem soboli componit anili.
Nam gravidam


1232. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Alta iugis, montana vocant: Chananea gigantum,
Subdita Levitis regio, qua nobilis olim
Surgebat, forti tandem expugnata Calebo
Regia, Idumaeis cunctis prior urbibus Hebron;
Nec Memphi cessura quidem, licet ista Canopi
Prima latratorem pinnis servarit Anubim,
Urbs montana feris regnata gigantibus Hebron,
Thariadaeque habitata seni: decorata sepulchris,
Quorum prima colit soboles Hebraea parentum


1233. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Respiciat, faciens diversum a coniuge sexum;
Quam fieri blandis fecundam aspectibus aiunt
Fetiferumque occulto afflatu ducere semen,
Mutua dum pronis mittunt sibi basia ramis.
Proxima Zachariae stetit ista penatibus arbor,
Sed consorte carens, cuius sublime cacumen
Ornabant vacui fructus sine pondere flores.
Iste tamen, sed qua nescitur origine natus
Indigenas tenuit rumor (nec cassa fefellit


1234. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Labra locuturo fieri iucunda Tonanti.
Lingua loquax facunda sui, non gnara silendi,
Aetherei fructus vacuo sermone perorat:
Quae nisi divinas nescit vox esse diserta
Ad laudes, vox ista Dei est, velut ora soluti
Ista fuere diu muti praeconia mystae.
Huic fidei Nemesis dubiae pro crimine mentis
Auditum cum voce rapit: sat congrua culpae
Poena, quod aure fides audit panditque loquendo.


1235. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Tonanti.
Lingua loquax facunda sui, non gnara silendi,
Aetherei fructus vacuo sermone perorat:
Quae nisi divinas nescit vox esse diserta
Ad laudes, vox ista Dei est, velut ora soluti
Ista fuere diu muti praeconia mystae.
Huic fidei Nemesis dubiae pro crimine mentis
Auditum cum voce rapit: sat congrua culpae
Poena, quod aure fides audit panditque loquendo.
Utraque erat fidei rea castigata


1236. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Pectore celabat causas, non inscia fetu
Exultare suo, fano interiore reposta
Symbola praesentis veri. Sed gaudia summi
Attonitos adyti sine more audita litantes
Reddebat mystas, post quae vox ista secuta est:
“Ecce venit saliens altis in montibus iste
Frugiferos cursu velox transcendere colles,
Par capreis, levibusque sequentibus ubera cervis:
Haec proles dilecta mihi est.” Ea fluxit ab imo


1237. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

etiam ut fetu plenam gravidamque fatente
Dum nequiit non scire utero, maioribus umbris
Perfusum tali pectus sermone serenat:
“Quod rea connubii non sit, quam ventre tumentem
Cerno nurum, certum statuo; tamen ista puellae
Unde gravi soboles, pacto non assequor ullo.
Sed pariter certo nostri, nisi somnio, fetum
Connubii non esse sciens, prolemne iugalis
Ignorans thalami, genitor mea viscera dicam?


1238. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

sit haec, sine Numine non est
Haec soboles, nec te legis damnabit omissae
Religio, si non timeas dimittere nuptam,
Quam constat non esse ream. Committe Tonanti
Quidquid id est certusque puta, vis illius ista est.
Et memini (nec adhuc illum revolutus ad axem,
Vel semel est Phaëton) post connubiale reversus
Auspicium, cum tecta patris suaque ora subivi,
Talibus extrema monitum se noctis in umbra


1239. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

agnoscit: neque enim Stygis ulla potestas
Utile fert pacis monitum lumenque, quod ultra
Phoebeum aspexit, nequiit depingere mimus
Naturae somnus 434 somnus: somnos : restat divinitus ista
Sortitum simulacra, quibus se prona voluntas
Subicit et pressis sequitur data nuntia curis. 17.
Nox erat et necdum furvam spoliaverat aethram


1240. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Iosippus, ait mox talia Virgo:
“Quod tibi commissam voluit, dominoque viroque
Custodique Deus quantis, Iosippe, benignum
Laudibus extollo Numen! Talemque favoris
Non potui meruisse gradum, pietate quod ista,
Qua praestas, nuptam foveas praesisque pudoris
Tutelâ patrisque fide: minus aequa putarem
Obsequiis me posse tuos pensare labores.
Hoc promitto, gravi ne sim tibi foedere nupta,


1241. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Versantem affatur prudens his vocibus uxor:
“Te precor adversos animi componere fluctus,
Iosippe. Augustus dum scribit nomina Caesar,
Divinum paritura dabo terrena gigantem
Si genetrix, agit ista Deo mandante Latinus
Isacidûm Princeps, numerum ut puer augeat iste
Ingentem nactus scribam; qui talis ut esset,
Hic prius Augustum felicem reddidit infans,
Numinis ignarum tanti, cui ista ferendum


1242. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

genetrix, agit ista Deo mandante Latinus
Isacidûm Princeps, numerum ut puer augeat iste
Ingentem nactus scribam; qui talis ut esset,
Hic prius Augustum felicem reddidit infans,
Numinis ignarum tanti, cui ista ferendum
Ad censum properat soboles interque nocentum
Scribi hominum turbam splendor divinus anhelat.
Pone metum, Iosippe! Viam, quam tanta potestas
Mandat, solstitiis quamvis brumalibus, ibo.


1243. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]


Lege potestatis.” Praecepta tribulibus aures
Vox tenuit mentemque pavor sensumque relatae,
Communis tribuum, stat vocis habere cupido.
Fit populi murmur mystes aperire rogantis,
Quid fati vox ista ferat: sed clarus egeret
Qui nullo est praesens, referunt, interprete sermo.
Messiam, dixere, sui documenta parantem
Adventus, misisse istam, ne ignotus adesset,
Isacidis famam. Sed qui magis apta


1244. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

puer exit ab alvo. 9.
Hic velut e somno evigilans sibi reddita Virgo
Non aliquo puri partus concussa dolore
(Nam veluti speculum splendor, sic ista parentis
Viscera transivit soboles, vel graminis imber
Innocuus, vel floris odor qui surgit in auras
Inviolata horti specie), sed Numinis ore
Aspecto felix, postquam remorantibus undis


1245. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

licuisset pectore, sedem.
Mater erat: sed quae mater? Date nomina, matres,
Quarum soli utero totus se debeat infans!
Nulla venit, cedunt omnes. Mihi sola relicta est
Quae Virgo est mater: totam sibi postulat ista
Una parens sobolem, nulli fecunda marito,
Cui pars accedat prolis patrisque potestas.
Una sibi totum genuisse puerpera natum
Creditur haec Virgo; totum si possidet una,
Totus amor


1246. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

utriusque potens praesto fluit impete magno
Gratia, sidus eris nobis illustre, salubri
Pestiferas radio pellens ab ovilibus auras.
Ne pecori noceat scabies, ne Sirius herbis,
Haec tua erit virtus tuaque ista potentia Ioseph;
Nam memini, genetrix isto 518 isto: iste te nomine dixit.” 20.
Haec Aegon ubi dicta dedit, grata


1247. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

inter, Soboles quos Numinis ignes,
Cum caelum veluti pellem extendisset, in illo
Aetheris accendit vacuo sua fata deesse
Signantem stellam. Flammis ex omnibus unam
Nam passus stellarum opifex, hanc iussit in ista
Stare olim mutanda imis regionibus aethra.
Impressitque sui speciem: praesepia, panni,
Ipse infans hic lumen erat: concedere terris
Hoc voluit caecisque ostendere gentibus astrum,


1248. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

scire neget, ferro tunc utere princeps:
Ephrataea omnes fac lugeat ora puellos,
Quos inter tunc iste cadet qui quaeritur infans.
Haec animo par ira tuo; nec fata verere,
Sollicitos nam fata iuvant. Dicenda nec ista est
Saevities, sed fama Ducum qui frontis honorem,
Quando opus est, fas semper habent mucrone tueri.” 45.
Advertit propriis dare Erinnyn


1249. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Scripti signavit protinus astum
Edicti, quo tota alto ceu fulmine tacta
Intremuit regio et Bethlem funusque daturae
Ephrataeae ululant percussae pectora matres:
“Quis puer hic, aiunt, soboles quae sanguinis ista
Iessiaci, nostrae prolis tradenda periclo
Quaeritur? Ignaram pueri quae territa urbem
Pernicies? Non is puerum, vult iste cruentus
Parricida suo speciem praebere furori,
Quo genus


1250. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Regis inhumani. Nos hac subsistere terra
Quis prohibet tutisque Petrae considere tectis?
Nos multo iam sole vagos annona reliquit
Annonaeque fides, pretium. Si tecta subire
Haec liceat, servire meum dabit ista laborem
Hospitibus non dura suis urbs, unde petito
Concidet haec rerum praesens angustia lucro.
Urbs domui cognata meae sanctisque Boozi
Dignatae thalamis (nostrae quae stirpis origo est,


1251. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Stultus adoravit deserto in pulvere Iuda,
Latriae veri signatus Numinis heres.
Aegyptum fugiens, dulci manantia lacte
Hyblaeosque hortos longe superantia mellis
Rura petens, quatuor bis lustra recensuit ista
Erroris nimium genus Israëlis arena.
At quia nec liquidos tellus dabat arida fontes,
Nec sterilis natura cibos, quam nullus ibidem
Commendat, pecudum fetus, nulla herba calenti


1252. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hominum nulli non quivit acerba videri
Haec via deserti: nemo haec sabulosa viator
Aequora quaesivit, nisi quos caeleste subegit
Imperium; veluti Phario dare terga Serapi
Iussa fugax duodena tribus, velut ista cruentas
Ascalidis vitare manus, hoc pulvere iussa
Tuta ibat divina domus, genialiter octo
Hic habiti lustris relegens vestigia Iudae.
Istorum cuivis anno lux esset ut una
Aequa,


1253. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Haec etenim (si vera mihi dictavit Apollo)
Arbor erat, primo fructum quae protulit horto,
Quem vetuit libare Deus; quem credula coniux
Censuit esse Iovis cerebrum, quo Pallas in auras
Prodeat et cunctas ista dape conferat artes.
Ipsa loci facies, semper sine nube sereni
Temperies caeli; ripas non ferre volentis,
Sed grata terram certoque tumore rigantis
Ascensus Nili; tenui contenta labore


1254. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

cui sol numquam sua lumina celat.
Sic Mariam et Iosippum inter dum pergit amoris
Flammeus hic Titan, reliquis sua lumina stellis,
Saepius abscondit (qui iugiter arserit igne
Numinis aethereo, non est, velut ista calebat
Coniuga virginitas). Phoebum qui sustinet axis
Quique polus medium librat, Titanide numquam
Desertum se luce dolet: numquam occidit istud
Invisumque latet sponsis librantibus astrum.


1255. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Adverso fidei Iudae dant noscere prolem.
Nec se Iosippo celat, sic ore locuta:
“Nosse, marite, potes Pharia tellure relicta
Quae vox natalem nos visere iussit Idumen.
Eiusdem vox ista Dei est Aegyptia noctis
Somnia confirmans, ubi te Iosippe vocatum
Nostra valere dato suscepit Nazara Nilo.
O Iudae domus! Ô generosa fidelis Abrami
Posteritas! Quantum ô vestram terrena puelli


1256. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

mora, nocturnus qua visus imagine Morpheus,
Admonita est uxor, cui iam Solymaea propinquo
Sole remetiri 373 remetiri: remitiri quaerendae compita proli
Mens immota dabat; nocturna sed ista valebant
Somnia suscepto fructum spondere labori,
Certior inventi fieret quod copia nati.
Nocturnas necdum lux plena removerat umbras,
Summa nec adverso feriebat culmina Titan
Lumine,


1257. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Apparere rudis, decor et sapientia mentis
Aeternae, sexti complevit tempora lustri. 15.
O, quanta his visis materni causa stuporis
Ista fuit soboles, sua qualis origo fuisset
Prima, satis gnarae! Quae se de matre priusquam
Egressa est, patri nata est sine tempore proles.
Et tamen insanos hominum calcare tumores
Erudiens exemplo humilis,


1258. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Temperie Charitumque domo, sociatus Enocho
Thesbitaeque comes vati, expectare decebat
Messiae victricem animam, dum rupe sepulta
Membra resumpturi palmas sequereris Alumni.
Conveniens fuit ista tuae data praevia menti
Laurea, sidereo donec sublimis honore
Divina solem luce accedente praeires. 18.
Interea genetrix Virgo, mortale


1259. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

granis
Coralii: totidem plagarum haec signa, cruento
Queis lacerandus erat divinus stipite natus.
Protinus ut vidit certum de sanguine florem
Athleta aethereus “Sunt instrumenta doloris
Ista mei” dixit. “Viridi me cespite dura
Terret humus, fati dum, quod mihi restat, acerbum
Floribus ostendit mortisque intendit agonem.”
Hinc visas horrere magis, magis impote poenas
Aversari animo, donec


1260. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

premat, in spumas totus se commovet amnis
Et fluctus ciet et modicum se murmure prodit.
Tranquillo semper labuntur regia cursu
Flumina, quantumvis grave sit magnumque quod altas
Incidit in lymphas: talis fuit ista parentis
Virgineae virtus animique immota potestas.
Subtracto aut veluti solari lumine Phoebe,
Postquam interpositae nimio telluris opaco,
Tot velata umbris maeret fraterna negari


1261. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

32.
Quis dolor est, divina parens, conferre dolori
Quem potis est natura tuo? Sunt luctibus omnes
Fetae urbes: nurus haec sobolem gemit, illa parentem,
Ista virum deflet; morbis cruciantibus alter,
Carceris hic gravibus poenis, discrimina famae,
Tristis opum iactura alius rerumque rapinis
Pauperie torquente dolet. Licet ipsa dolorum
Patria sit tellus qua


1262. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

esse tuae tibi cuncta piacula poena.
Congruit et meritum: non te subsannat ut alter
Teque illudentem socium multo increpat ore;
Seque reum fassus, vacuum te criminis infit.
Iste meae fructus virtusque sit ista receptae
Prima potestatis!” Cui mox “Servabitur ille!”
Filius arcana respondit voce. Loquentem
Ut Virgo recepit, veluti maerore subacto,
Tristia Virgineae correxit nubila frontis.


1263. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

frigida natis
Ossa iubere fuit fati suprema voluntas,
Corporibus donabo patres membrisque reponam.
Fecunde Isacide, fortis luctator Iacob,
Hoc luctae tibi munus erit; Iosippe, pudori
Ista tuo veniet merces: haec prima laboris
Servataeque ergo stirpi te gloria poscit.
Par erit Isaco, veniet par splendor Abeli.
Nec te docte meos, David, resonare triumphos,
Te nec Amoside vates, praeconia


1264. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

pretium supremo aequare colorem
Nec valet excessu, nam sanguis Numinis ille est.
Arti igitur linum cedat pretioque cruoris.
Ergo mea haec tela est, aequo istud iudice stamen
Possideo, quod lege fero: venit ista parenti
Portio, divini spolium venerabile fati.
Haec mea sed necdum tela est: succedere mater
Orba nequit spirante nuru, cui posthuma proles
Est uteri labor, extincto ventura iugali.


1265. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

fuit ulla hominum; siquidem tunc aethere lapsa
Aurea Phryxeae pecudis de vellere lana
Implebat sine more colum: qua sorte sorores
Iucundae, pensis hilares filisque vacabant.
At non Taenaridum fuerat laus ista sororum
Aureas exonerare colus Phryxeaque lanae
Cocyti nigris deducere vellera fusis,
Sed Charitum fuit iste labor, queis parte serena
Aethereis Eoi iussis considere, Numen
Augustae


1266. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Accendit iaculo, medio quod pectore fixit.
Tunc languere magis Virgo labefactaque amoris
Vulnere dissolvi et contortae cuspidis igne
Deficere extremoque oculos componere fato.
Postremi necdum fuit ista potentia teli,
Tunc lacrymis peregrina patrum praesentia matrem
Invocat et donec poterat sentire loquentes,
(Hoc potuit sed morte tenus) se quisque potenti
Insinuat Charitum Dominae fideique labores


1267. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

totum
Absumat quod labis inest caeloque reponat.
Carceris istius matrem dedit esse potentem
Mox etiam natus, tali sermone locutus:
“En genetrix dilecta, audit quoque flammea leges
Ista vorago tuas: poenis exolvere mentes
Te penes est, quacumque petes, modo siqua voluntas
Est tibi, vel plures animas hoc carcere solvi,
Posce, parens.” Harum genetrix miserata dolores,
Supplicis in morem


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.