Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ista

Your search found 1713 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 232-257:


232. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

est, quam praesentiam solis lucem generare et eius absentiam tenebras producere; in certa etiam distantia aliqua generare tantum, aliqua generare atque vivificare et in certa appropinquatione aliqua infirmare tantum, aliqua infirmare atque corrumpere? Et tamen ista divina speculatione privati estis. Sed quod magis detestabile mente concipi potest, quam quod nos homunculi negligimus illa, quibus pauca in patria digniora omni speculatione reperiantur. Videmus enim solem atque lunam, instrumenta omnium operationum Dei benedicti (respectu


233. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

mente concipi potest, quam quod nos homunculi negligimus illa, quibus pauca in patria digniora omni speculatione reperiantur. Videmus enim solem atque lunam, instrumenta omnium operationum Dei benedicti (respectu potentiae ordinatae), uniformi motu universum gubernare. Et tamen ista felicitate speculativa privati estis. Nec vos peripateticos tanti criminis inanes esse video, quia etiam posita per vos aeternitate mundi, nonne sensate videtis solem unum


234. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

sensate videtis solem unum individuum, unum incorruptibile, unum aeternum, unum aeterno tempore conservans aeternas species? Solem dico, quem prisci deum esse credebant, tantae est divinitatis atque virtutis, nec tamen ista speculari curatis; sed tantum in his, quae in materia sunt secundum esse et secundum diffinitionem immersi estis. Quare, o vos omnes, elevate animas vestras. Quaerite perfectionem vestram. Sequimini divinas mathematicas. Quae solae eminenter continent facultatem, sanitatem, animam et


235. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 26 | Paragraph | Section]

De physico auditu. Utiles tamen erunt et necessariae, quando bene applicabuntur ad istam scientiam. Quibus bene declaratis declaratae erunt causae omnes, principia et termini, quibus innititur et fundatur ista scientia. Ideo sermo in principio debet esse longus, in quo principia declarantur et termini, ut habitis his facile habeantur et ea, quae sunt in scientia. Parvus enim error in principio magnus sequetur in fine (ut refert Averroes in commento quarto tertio De anima de mente


236. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

iudicialem, in Quadripartitum et Almagestum Ptolemaei, sunt utilia. Capitulum primum tractatus primi: de genere causae efficientis Euclides igitur Megarensis est efficiens huius artis, scilicet libri Elementorum; qui quidem in ista scientia attigit ultimum gradum perfectionis possibilem per naturam: quia nihil excogitari potest, quin illud idem actu vel virtute in dictis suis contineatur bene intellectis et bene applicatis ad ipsas res. Efficiens vero rei subiectae arti non datur in tota mathematica, ex quo neque


237. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ex qua, non est efficiens, quo circumscripto tollitur certe omnis finis. Restat igitur sola demonstratio in genere causae formalis, quia est scientia sexto Metaphysicae et cum omnis scientia sit per demonstrationem a priori vel a posteriori. Sed in ista non a posteriori, quia causae in ea sunt aeque prius notae nobis et naturae, ergo a priori. Ita tamen, quod conclusio priorum demonstrationum sit praemissa sequentis demonstrationis. Quia omnia posteriora natura demonstramus in istis per ea, quae sunt priora natura, quia per causas


238. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quia figura, in qua lineae a centro ad circumferentiam ductae sunt aequales. Unde sicut unitas est mensura in quantitate discreta, linea in continua, et triangulus erit in figuris, de quibus principaliter agitur in ista arte. In angulis autem, quorum tres sunt species tantum, recti scilicet et acuti et obtusi, quorum rectus erit mensura sui et aliorum, quia minimus, quia unus tantum, quia indivisibilis, quia et perfectus. Reliqui autem tam acuti, quam obtusi, sunt infiniti. Ideo imperfecti, quia


239. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

constitutum est. Quod dupliciter considerabat: per lineam scilicet rectam et obliquam. In rectam lineam inspiciens inveniebat omnia esse unum: unam substantiam, unum principium immobile. Nam sicut in lineam in rectum aspectam extrema a mediis non distinguuntur, ita etiam in ista consideratione omnia erant unum. Et si Parmenides et Melissus sic intellexerint, quod scilicet primum principium sit unum immobile (ut credendum est), rationes, certe, Philosophi primo De physico auditu omnes cessant, cum in eis impugnandis in aequivocis laboraverit. Inspiciens


240. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

ex consequenti aliarum scientiarum. Inquit enim arithmetica cunctis prior est non modo, quod hanc ille huius mundanae molis conditor Deus primam suae rationis habuit exemplar: hinc enim quatuor elementorum multitudo mutata est, hinc motus astrorum caelique conversio et caetera. Nec ista ratio divi Boethii militat contra me, quin debuissem exordium sumere ab Elementis Euclidis et non ab arithmetica tamquam parente omnium scientiarum. Cuius oppositum ego supra dixi, videlicet quod quantitas continua est parens omnium scientiarum, ut probavi. Sed quia contradictio est idem


241. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

quam etiam secundum veritatem catholicam non cadit accidens in Deo. Sed iste numerus, de quo quaerimus modo scientiam, est accidens, quia causatus ad divisionem quantitatis continuae. Quare illo modo accipiendo numerum, bene est prior, non solum ista quantitate continua et discreta (quae sunt accidentia), verum etiam ipsis intelligentiis secundis tempore et natura (secundum veritatem catholicam), quamvis secundum peripateticos non sit prioritas temporis in substantiis abstractis, quia in aeternis non prius tempore est unum quam


242. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

mediae totius musicae. Sed cum totum sit perfectissimum, bene convenit enti perfectissimo habere etiam id perfectissimum quo (ut organo) conservat universum. Et tale est ipse amor vel unio et harmonica proportio numerorum, quae in quaternario continetur tamquam in toto. Patet etiam, quod ista harmonia vel musica, non solum est tantae speculationis et elevationis animae, quia illa sola plena sunt omnia caelestia et terrena, quae ipsa natura universi universum gubernat; sed etiam est coniuncta omni moralitati. Et ut maximis minima quidam conferam: ex musica enim innumeros


243. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

Capitulum primum tractatus quarti Promisimus enim ultimo loco aliqua de nobilitate et excellentia astrologiae dicere, quae videtur esse tota perfectio humana, humanitus acquisita, quia tota nostra cognitio sine ista nulla est, quia in istam fit totalis resolutio, ut in causas proprias et primas. Proportio cuius ad alias scientias est velut perfectum ad imperfectum, quia haec cognoscit causas rerum omnium, aliae vero non cognoscunt causas ultimas. Ideo etiam cognitio huius est nobilior,


244. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

Haec opinio stoicorum his argumentis vel similibus posset confirmari. Ad quae argumenta (licet nominales in 6. Metaphysicae in simili materia multum laborent et magis tergiversantur, quam solvant positionem, omnia scilicet esse sub necessitate) tamen ego aliter responderem in ista materia: prius tamen me humiliter summittens sanctae matri Ecclesiae et veritati catholicae, cui non liceat cuique contraire. Ad argumenta autem stoicorum et Galieni ad primum de scorpione et opio ad ipsum hominem comparando, nego similitudinem et dico unum: quod quaedam sunt actiones


245. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 72 | Paragraph | Section]

in causis essentialiter ordinatis, si prima agit cum necessitate, ut de facto est in Deo, et omnes aliae necessario agent. Tamen cum deventum est ad haec materialia, non necessario proveniet omnis effectus, quia a materia male disposita talis actio impediri potest. Quamvis apud Scotum tenet ista consequentia, quae apud Aristotelem non tenet, scilicet si Deus agit cum necessitate, omnia essent cum necessitate, quia Deo (ut est potentiae infinitae) nihil resistere potest. Tamen Aristoteles aliter dicere non potuit stans in puris naturalibus. Quia videt, quod Deus est summa bonitas


246. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 76 | Paragraph | Section]

a stellis bene maleve fabricantur. Huic quaestioni etiam annectitur quaestio de praecognitione Dei vel de ipsa praedestinatione et maxime super illud dictum Christi: Petre, antequam gallus ter cantet, me negabis. Sed quia ista quaestio magis ad Doctorem subtilem spectat, ideo ab hac disputatione manus modo abstineo. Redeo modo unde discesseram, scilicet ad divinitatem huius scientiae astronomicae, quae se habet ad potentiam nostri intellectus sicut lumen solis ad visum vespertilionis, quia eminenter


247. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 76 | Paragraph | Section]

et alias 32 partes in lege nostra modo prohibitas, quae tamen omnes erant deductae ab ipsa astrorum cognitione. Quas etiam omnes perscrutatus sum, ut bonorum malorum etiam cognitionem haberem, ut a malis cavere possim et bona prosequar, divi Hieronymi sententiam insecutus. Sed cum omnia ista viderim, simul et abstinui me, et manum ultimam eis imposui. Plusquam expositio. Quia totalis resolutio in librum Elementorum Euclidis acutissimi artium et medicinae doctoris Federici


248. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

forma intrinseca, puta hominis vel lapidis est pars substantiae, ergo est substantia. Aliorum autem praedicamentorum formae erunt quiditates. Secundo arguitur contra diffinitionem iam datam, scilicet quod punctus est, cuius pars nulla est. Ista diffinitio est privativa et punctum est quod positivum. Sed positivi forma et diffinitio debet esse positiva, ergo diffinitio mala, quia nullum privativum intelligitur, nisi per accidens, scilicet per suum positivum per Averroem in commento 37. 12. Metaphysicae et commento 25. 3. De


249. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 86 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

linea materialis, et punctum ipsam terminans. Divisibile tamen utrumque, quia materia coniuncta ipsi formae est causa divisibilitatis, in genere tamen causae materialis, minus tamen principaliter, dicat divus Thomas, quicquid sibi velit. Unde intellectui non repugnat, imo est eius operatio ista, scilicet res materiales transferre de ordine in ordinem et facere eas potentia intelligibiles, actu intellectas. Et hoc erit, quando ipsas a materia depurat 3. De anima; et abstrahentium non est mendacium secundo Physicorum. Unde ex ipsa solutione colligitur, quod


250. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 90 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quia in quaestione secunda 6. Physicorum, illam opinionem Gregorii ita approbat affirmans, quod non sunt demonstrationes contra illam positionem Gregorii, quae talis est. Dicit enim Gregorius in secundo Sententiarum distinctione 2. quod per nullam potentiam finitam neque infinitam sunt danda ista individua: puta, punctus mathematicus, cuius pars nulla est neque linea sine latitudine neque superficies sine profunditate, et quod ista distinguantur sola ratio ne et non realiter. Quia, dicit ipse, si considero aliquod corpus per longum, erit tantum


251. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 90 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Gregorii, quae talis est. Dicit enim Gregorius in secundo Sententiarum distinctione 2. quod per nullam potentiam finitam neque infinitam sunt danda ista individua: puta, punctus mathematicus, cuius pars nulla est neque linea sine latitudine neque superficies sine profunditate, et quod ista distinguantur sola ratio ne et non realiter. Quia, dicit ipse, si considero aliquod corpus per longum, erit tantum longitudo, si per longum et latum, erit superficies, si vero per profundum, erit corpus. Tamen in rei veritate linea,


252. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Philosophum 6. Metaphysicae textu commenti 2. ubi distinguit mathematicam a naturali et divina. Ergo consequentia arguitur: omnis consideratio, quae est circa materiam secundum esse et secundum diffinitionem, est naturalis secundo Physicorum. Sed ista consideratio lineae et superficiei (ut non distinguuntur realiter, sed sola ratione) est in materia secundum esse et secundum diffinitionem, ergo mathematica est philosophia naturalis. Confirmatur mea ratio per ea, quae unusquisque in se experitur scilicet posse concipere


253. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 94 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

commendavit. Sed sua excellentia dicit et unum aliud, scilicet quod continuum non est de essentia lineae et diffinitio eius, quae est longitudo sine latitudine, est data a posteriori. Quia dicit sua excellentia, quod possum lineam concipere absque eo, quod longitudinem concipiam; forte quia ista materia non est pure naturalis, sed est mixta cum materia mathematica. Ideo non intense in hac materia speculatus est. Tamen meus intellectus non capit lineam posse concipere absque eo, quod magnitudo vel longitudo concipiatur et quod magnitudo non sit de quiditate lineae. Imo ratione


254. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 94 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Imo ratione probatur sic; nulla passio vel posterius praedicatur de subiecto in abstracto. Sed longitudo praedicatur de linea in abstracto, ut linea est longitudo sine latitudine, ergo longitudo non est passio vel posterius, ut homo non est risibilitas, licet sit risibilis. Quare diffinitio ista data est a priori et per essentialia. Modo probo et secundum, scilicet quod non potest concipi linea absque eo, quod longitudo concipiatur. Arguo sic: quandocumque concipiuntur duo puncta distincta continuata ipso medio, de necessitate concipitur et ipsa longitudo. Sed quandocumque


255. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 106 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

diffinit et non ipsum corpus. De lineis parallelis: Capitulum nonum Lineae aequidistantes vel parallelae sunt, quae in eadem plana superficie collocatae atque utrimque productae in neutra parte concurrunt. Ista diffinitio est sufficienter data et habet tres differentias, per quas excluduntur omnes instantiae. Quarum prima est, quod sint in eadem superficie plana, quia in diversis superficiebus taliter possent duci, quod non concurrent. Secunda differentia est, quod sint in alterutram partem


256. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

2. 1. Sed si antecedentes fuerunt minores, puta 1. 2. 4. 8., possibile est facere proportiones in infinitum, quia numerus crescit in infinitum, non tamen dividitur in infinitum. Magnitudo vero et dividitur et quaecumque data, adhuc maior intelligi potest. Et sic intelligitur iste passus vel ista proportio, quae dicitur a commutata proportione, quam etiam Euclides appellat eversam proportionalitatem, ut in propositione 16. 5. huius. Et in logica huiusmodi consequentia valet in convertentibus tantum et non in consequentibus.


257. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

oppositis (ut in primo Euclidis). In quam quidem speculationem, artem et modum procedendi ipsius Euclidis video certe multos errare. Imo Simplicius in suis praedicamentis vera dixit, scilicet Aristotelem, quamvis in naturalibus fuerit regula in natura, in mathematicis parum scivisse, imo in ista doctrina graviter errasse. Quia in capitulo xix. primi Priorum analyticorum non imitatus naturam neque istam artem latentem, artificiosam tamen: de aequicruri probavit magis nota per minus nota, quia per propositiones posteriores ipsius


Bibliographia locorum inventorum

Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.