Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ista

Your search found 1713 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 315-432:


315. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

imitatione Christi ędidi, Tibi mittere pollicitus fueram, et certe misissem, sed is mihi (ut nosti) ab illo fuit interceptus, cui reluctari non potui | neque si possem debui. Scriptum est enim: In tota anima tua time Dominum et sacerdotes illius sanctifica! Ne uero ista tua expectatione a me omnino frustratus uideare, mitto Tibi aliud opus, quod nuper composui, similis quidem cum illo materię, sed tamen multa, quę ante non attigeram in se habens et licet nonnullis in locis eadem quę in illo tractari contingat, non tamen iisdem uerbis


316. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sis habiturus, nisi aliquid pręter spem euenerit. Interim hoc ipsum Euangelistarium meum Tibi commendo | et si sua dignum inscriptione iudicaueris, ut quam primum imprimendum cures oro; hac etiam de causa, quod magis e re librariorum Tuorum erit, si prius ista in lucem uenerint | quam illa alia, quę mihi inuito (ut dixi) necdum satis emendata de manibus exciderunt. Ex libris autem, quos imprimi feceris, aliquot ad me nihil moratus transmittas uolo. Tunc enim me Tibi satisfecisse putabo, cum impressos intellexero.


317. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum impressos intellexero. Interim archetypum meum Tibi habe, Tibi utere. Quando quidem mea quęque non parum Te delectant. Delectare autem ista quę mittimus debent non tam quia mea sint, quam quod salutaria doceant | ac de rebus ad religionem spectantibus ratiocinentur. Sancta quippe lectio sanctum decet sacerdotem, qualem Te esse non dubito | Vale.


318. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fecerunt, quam montes transtulisse; quod fecissent, si utile fore censuissent. Vnde alibi etiam Dominus ait: Mar. 9. Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. Sed uideamus quę-nam sunt ista omnia quę factu possibilia dicat. Centurionis fides seruum suum paraliticum sanat, dum ipse a Domino audit: Matth. 8. vade et sicut credidisti fiat tibi! Fides mulieris emoroidas


319. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sequitur enim: Quid ergo faciet dominus uineę? malos male perdet, et uineam locabit aliis. hoc est, omnibus in Christum credentibus, tam gentilibus quam Iudeis | ueteribus noua copulans Christus lapis angularis, illa implens et ista incohans . Veruntamen quantum intersit inter Ecclesiam et synagogam, ipsa nominum interpretatio declarat. Synagoga Gręce, Latine congregatio dicitur. ecclesia autem conuocatio


320. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Lucerna pedibus meis uerbum tuum | et lumen semitis meis. Multa quidem et ipsi sapientię professores philosophi ad componendos animi mores uere rationabiliter-que pręceperunt, sed cum diuinis humana conferri nequeunt. Potentius ista influunt, si fideliter suscipiantur, efficacius mouent, tenacius hęrent, fęcundius fructificant, felicius ad optatum prouehunt finem | et cum incommutabili bono nos coniungunt.


321. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ecclesiam meam. Ille enim uere petra est supra petram, qui dum Christi uestigiis innititur, in his in finem usque fixus perseuerat | et in Domino confidens, sicut mons Syon non mouetur in ęternum. Vt autem ista constantię uirtus quanta sit magis patescat, instabilitatis quoque uitium quam execrandum habeatur consyderemus . De animi inconstantia. Caput XIII


322. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inconstantiam. Hanc pręterea rotarum instabilitati comparat Scriptura: Eccl33 Pręcordia fatui inquit, quasi rota carri, et quasi axis uersatilis cogitatus illius. Et quoniam rota ista non solum instabilis est, sed etiam dum tracto curru uertitur, magnos edit stridores, et crebra reuolutione atteritur ac deperit, sic hominis inconstantis leuitas quicquid benefecerit , ipse suas laudationes iactabundus garrit | et facinus illud, quo


323. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sic enim et Apostolus gloriatus est dicens: Gal6 Absit mihi gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo! Et si humilitas ista sanctos deceat, profecto non sancti sed stulti sunt, qui terrenę laudis honore delectantur. Horum nunc dementia ueri assertione ostendenda est, nequis errore lapsus uitium amplectatur pro uirtute | et dum honorari ab hominibus appetit, a Deo reprobari mereatur.


324. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Atque ideo sane nec ipsam corporis mortem bonam esse dicimus, quia stipendium peccati est, quia non sine dolore est, sed tamen, ut malis perniciosam, ita bonis utilem. Alteri enim moriuntur ut in ęternum uiuant, alteri ut in ęternum crucientur; fugienda ista, expetenda illa, etiam cum tormentis et suppliciis pro tempore tolerandis. Si enim tolerabimus, et conregnabimus. Magis excoctum aurum purius nitet. et terra per se ferax si aratro aut ligone uersata fuerit,


325. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

altero pendet, et ex desyderio spes, et spe oritur desyderium. Alioquin quid stultius esse potest | quam cupere aliquid, quod te assecuturum non speras? Sed cupis diu uiuere simul et speras, veruntamen times, ne te spes ista fallat, atque ita inter spem metum-que dubius fluctuas. Et cum ita sit, quęro abs te, cum uoti compos fueris, cum ad decrepitam usque ętatem perueneris, quam diu uixisti? annos centum aut plures fortasse | si toto hoc tempore Deo uixisti, pręclare quidem tecum


326. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quę res cum neminem lateat, quid quęso tantopere cupimus, quod uelimus nolumus | cito pertransiturum non ignoramus? Diu uixit Adam, diu Mathusalem | alii-que nonnulli ex patribus. Diuturnitas tamen ista senescente mundo defecit. Quis enim nostra memoria centesimum uitę attigit annum? cum pręsertim psalmista dicat: ps89 Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni, si autem in potentatibus, octoginta anni ,


327. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad animę sanitatem conferendam. Te nunc appello qui diu multum-que in gentilium libris uersatus es, dum te comptus delectat sermo | et musici poetarum cantus deliniunt, quantum inde tibi emolumenti contraxeris parumper cogita. et cum nihil ista tibi ad salutem profuisse cognoueris, ad Iesum tandem quęso conuersus dic cum Petro: Pręceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus; in uerbo autem tuo laxabo rete. Et cum hoc inquit euangelista fecissent, concluserunt


328. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sit, iam non Dei sed aliorum esse conuincitur. De contemplatione. Caput XXVI Quoniam autem in Scripturis alia ad actionem pertinent, alia ad contemplationem, tempestiuum uidetur, ut ista quę sub fidei titulo explicauimus, contemplandi ratione claudamus. Igitur ad consyderanda Dei opera puritate mentis opus est, ut autoris dulcedinem fidelis consyderator ualeat degustare. ps23


329. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

incipiat, ut quasi per gradus ascendendo ad ea quę non uidentur queat peruenire. Primum itaque cum Propheta ad Deum conuersus dic: ps76 Meditabor in operibus tuis. Quęnam sunt opera ista? Terra, mare, cęlum. quorum ille admiratione captus in eam tandem prorupit uocem: ps103 Quam magnificata sunt opera tua, Domine! Omnia in sapientia fecisti. In medio enim firmasti


330. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Igitur tanti ac talis beneficii magnitudinem animo metiendo, quis adeo ingratus erit, ut potius eligat illa quę caro appetit, quę mundus blanditur, quę suadet diabolus | quam quę omnium creator Deus, omnium Redemptor ac Saluator Christus iubet? cum pręsertim per ista mundati ad cęleste regnum perducamur, per illa autem ęterni ignis cruciatibus mancipandi simus. O stupendam obstinatorum cęcitatem! In tanta temporis breuitate nolunt carere uoluptatibus, per quas certissimum est ad inferos pręcipitium, et laborem tam modici temporis


331. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cupimus. De mandatorum consyderatione Caput IV Hęc sunt Legis mandata in tabulis lapideis digito Dei descripta, ut cum omnia quę Legis sunt didiceris, ista potissime teneas, quę modo magis exquisito magis-que mirabili tradita sunt populo fideli. Numeri 15 Cur enim ea Deus in marmore sculpenda curauit, nisi quia ęterna esse uoluit? ac ne quando de memoria exeant,


332. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, promittantur. Certe, non argentum neque aurum neque terreni regni fortunę subiecta potentia aut glorię humanę fragile bonum, sed illa firma atque stabilis beatitudo, qua nihil melius, nihil maius ab homine optari possit. Cum ista animo permensus fueris, tunc non solum quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine dices, verum etiam cum eodem Propheta lętus cantabis: In uia testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitiis. Et iterum: Bonum mihi lex oris tui super milia


333. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quia longe est a peccatoribus salus. Mandati transgressio primos homines Adam et Euam eiecit de paradiso. Angelos de cęlo pręcipitauit | Et tu eiusdem fortasse delicti reus illo ascendere speras? Fallet te spes ista, fallet profecto, nisi poenitentiam egeris. Poenitenti autem pręstabitur miseratio. Dicente Domino: Matth. 4 Poenitentiam agite, et appropinquabit uobis regnum cęlorum.


334. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut futurum prędicimus. Porro uisa illa, quę diuinitus immittuntur, quanuis uerissima semper sint, non tamen omnibus ęque accidunt. Bonis quippe ad consolationem, malis ad terrorem. Bonorum sunt illa quę pręmisimus. malorum autem ista quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias macilentas. eodem-que numero triticeas spicas, alias turgentibus aristis plenas, alias effoetas exiles ac prorsus uanas | Et


335. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias macilentas. eodem-que numero triticeas spicas, alias turgentibus aristis plenas, alias effoetas exiles ac prorsus uanas | Et quemadmodum ista disserens Ioseph sanctitate notus prędixerat, septennem annonę copiam septennis fames est subsecuta. Nabuchodonosori quoque regis dirum ac triste somnium, siue statuam quam uidit consideres | uario metallo compactam | siue arborem supra modum proceram atque amplam.


336. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

conquęritur propter Christum, et marito ut missum illum faceret, nititur persuadere. Hoc quoque obseruandum, quod iniqui insomniorum suorum quid portendant ignari a sanctis interpretationem accipiunt, ut pharao a Iosepho | et Nabuchodonosor a Daniele. Vnde apparet | somnia ista quę diuino fiunt consilio, et impiis obiici quandoque, sed non nisi electis Dei seruis reuelari. Taceant igitur peccatores ad quos non pertinet iudicium somniorum, aut eos ad quos pertinet interrogent, ne per uiam non suam incedentes


337. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ianuam et clamitando dormientem excitauit, excitatum surgere coegit | et panes quotquot uolebat, sibi commodare. Dominus pręterea cum futuri iudicii terrores prędicendo explicuisset, adiecit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia et stare ante Filium hominis. Denique, quod uerbis docuit, opere confirmauit. Ter enim easdem preces repetisse dicitur et factus in agonia orasse prolixius multum-que sudasse, dum oraret; ut discas, etiam cum multum oraueris, non remittere


338. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut oraret, deprimere aliorum mores coepit, suos uero insolenter efferre. Deus, gratias tibi ago, inquit, quia non sum sicut cęteri homines: raptores, iniusti, adulteri, uelut etiam hic publicanus. Ieiuno bis in sabbato, decimas do omnium, quę possideo. Si ista quę faciebat, ad Dei laudem non ad suam dixisset nec se cęteris prętulisset, non peccasset. Sed et se gloriari uoluit et alios petulanter incessere, et pręcipue publicanum tunc eodem loco, sed multo submissius orantem.


339. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

confitetur, cum ait: Odientes me disperdidisti. Clamauerunt, nec erat qui saluos faceret; ad Dominum, nec exaudiuit eos. Contraria his agamus oportet, si uolumus, ut petita nobis concedantur; ut uidelicet ista per quę peccantium labor irritus efficitur uitemus | et illa faciamus, quę nos, cum precamur, uoti compotes reddunt. Quoties autem id, quod orando poscimus, non euenerit, aut dilatum credamus, ut aptiori detur tempore, aut non fuisse


340. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vnde idem peccatorem ad poenitentiam solicitat dicens: Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Cęterum nisi prorsus omnium, quę turpiter et inique perpetrauimus, nos poenituerit, lux ista in nobis locum non habebit. Non potest fulgere dies quamdiu pars aliqua noctis remanet neque syncerum esse triticum, donec a minutissimis etiam paleolis et cunctis pulueris micis euentilatum non fuerit. Mar. 8


341. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et ego poenitentiam agam super malo, quod cogitaui ut facerem ei. Et subito loquar de gente et regno, ut ędificem et plantem illud. (!) Attendant principes terrę ista, et siqua regni dispendia patiuntur, non fortunę imputent, quę nulla est, sed sibi qui Deum offenderunt. Et si in integrum restitui cupiunt, poenitentiam agant, delinquentes corripiant, iustitiam seruent. Deus irasci desinet, si illi quibus nunc irascitur, correcti


342. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Caput XII Ex arbitrii uoluntate proficiscatur oportet, quicquid operis uel poenam meretur uel pręmium. Poenitentia igitur nisi uoluntaria fuerit, Dei aduersus peccatorem iram placare non poterit. Libertas ista in illa duorum filiorum parabola manifesta apparet, qui a patre iussi, ut uineam cultum irent, alter negauit se iturum, et poenitentia motus iuit. alter iubenti quidem assensit, sed mutato proposito ire noluit. paruo momento


343. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut lugeas, ut uitam magis laboriosam uiuas, ut pręterita peccata succedentium uirtutum meritis compenses. utque in primis cures, ne poenitendi tempus tarda conuersione imprudenter amittas. Ista tamen omnia cum perfeceris, uide ne quid tibi tribuas. totum divinę gratię acceptum referre debes, et cum propheta dicere: Hier. 10 Scio Domine quia non est hominis uia eius | nec uiri est ut ambulet et dirigat


344. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Si pernegasti Dei Filium, de hoc Petro fuit uenia data. Manasses Si stellas adorasti, si diis alienis templa aras-que posuisti, si obseruasti somnia maleficiis-que credidisti, si in Dei seruos cędibus es grassatus, ista omnia Manasses fecerat | et tamen, cum eum poenituisset ueniam-que orasset, exauditus est | hostili-que iugo liberatus regnum recuperauit quod amiserat. Nullum ergo tam immane facinus committi potest, quod poenitentibus miseratio non


345. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Graue est inquis peccatum meum. nunquid grauius quam istorum, quorum modo mentionem fecimus? quibus tamen quod nequiter deliquerant, clementer dimissum constat. Nunquid etiam grauius est peccatum tuum quam cęlum, quam terra quam mare? sed qui potuit creare ista, non poterit sceleris tui pondus eleuare | et ubi abundauit delictum, ibi gratiam abundare facere? Nonne ille quoque qui dicebat: Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue


346. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliquid memoremus. De peccatorvm confessione. Caput XV Tria sunt peccatorum genera: aut enim peccamus cogitatione | aut uerbo | aut opere. per ista mente discurrendo, postquam conscientiam diligenter accurate-que examinauerimus, tam de omnibus quam de singulis, in quibus Deo uel proximo aliqua illata est iniuria, dolentes moesti-que imprimis | et ante sacerdotem ueluti ante Christum reuerenter genibus prouoluti


347. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uię suę, saluat animam eius et operit multitudinem peccatorum. et siqua alia sunt per quę remitti crimen dicatur, non ideo poenitentię confessionis-que sacramentum excludi putes | nec sine ipso te saluandum credas, si talia feceris. nisi enim te peccasse poenituerit, nihil ista proderunt. Peccato Deus offenditur | quod si pro peccato quo Deum offendisti, non doleas, cares charitate, sine qua teste Paulo apostolo, in quo Christus locutus est | nec corpus tradere ut ardeat, nec facultates in cibos pauperum distribuere | nec hominum angelorum-que


348. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Per eos ipse uerus Agnus, pro nobis semel oblatus, quotidie offertur. Per eos Ecclesię sacramenta participiamus | remissionem-que accipimus peccatorum . et postquam hic penitus mundati uita ista decedimus, non iam ad inferos ut ueteres illi, sed ad cęlestem patriam, ut in Christo renouati transmigramus. Tantę igitur uirtutis est nostra confessio, ut non solum de peccatoribus iustos faciat, sed etiam de terrenis cęlestes, de mortalibus immortales, de miseris


349. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nos interim non ideo credimus panem et uinum in substantiam tui corporis et sanguinis transmutari, quia et uxor Loth uersa sit in statuam salis | et uirga Moysi in colubrum | et cibus atque potus in carnem et sanguinem animalis. Nam simul cum accidentibus ista mutata sunt | sed quia nihil uerius esse nouimus his, quę te docente discere contingit. Confitemur te esse Verbum, a quo facta sunt omnia | et sine quo factum est nihil. Quid ergo factu tibi impossibile, si


350. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in deserto et mortui sunt. hic est panis de cęlo descendens, ut siquis ex ipso manducauerit non moriatur. Ego sum panis uiuus qui de cęlo descendi. siquis manducauerit ex hoc pane, uiuet in ęternum. Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Nihil est Domine tua ista oblatione melius, nihil pulchrius, nihil dulcius, nihil iocundius. Quid est bonum eius, inquit Zacharias, et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Bonus et pulcher es, non reprobis sed electis et fidei uirginitatem consecutis,


351. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

te esse uirtutem peccata pręterita delendi, futura cauendi | et qui in peccatis mortui iacent, ad spem uitę ęternę errigendi. Tua pręterea in Ecclesiastico uox est: Qui edunt me adhuc esurient, et qui bibunt me adhuc sitient. Esuries ista et sitis desyderium tui est. quo desyderio qui affecti fuerint, beati erunt quia saturabuntur. Incipient enim repleri uirtutibus, qui ante uitiis referti erant. ut fiat quod in psalmo dicitur: A fructu frumenti uini et olei multiplicati sunt. Quod ut nobis contingat,


352. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mones et ais: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam ęternam, quem Filius hominis dabit uobis. hunc enim Pater signauit Deus. Et iterum: Ego sum panis uitę. qui uenit ad me non esuriet, et qui credit in me non sitiet in ęternum. Ad beatos ista pertinere etiam Apocalypsis docet, ubi dicitur: Non esurient neque sitient amplius | neque cadet super illos sol | neque ullus ęstus, quoniam Agnus qui in medio throni est, reget illos | et deducet eos ad uitę fontes aquarum | et absterget Deus omnem lachrymam ab oculis


353. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

semper ad illas digni ueniamus | ut-que tua carne ac tuo sanguine cum quanta conuenit mentis et corporis puritate reficiamur, quod-que ad memoriam tuę passionis et nostrę redemptionis constituisti dicens: Hoc facite in mei commemorationem , pręsta ut quotidie ista meditantes, nullo die, nulla hora, nullo temporis momento obliuiscamur tui. In eos, qvi sacramentvm male svmvnt Caput XVIII Cum igitur tanti emolumenti sit | tantę-que


354. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

captam Azothum detulerint | et in templo idoli Dagon collocarint. protinus corruisse simulacrum dicitur | et capite ac manibus fuisse truncatum. Azothios quoque graui admodum ualetudine laborasse, donec Israhelitis arca fuit reddita. Arca ista typus Christi erat | cuius corpus qui indigne contrectat, Palestinus est; qui in gulam male affectam mittere non metuit, in templo Dagon illud collocat. Corruet igitur ipse et confringetur, truncum fiet inutile capite ac


355. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iconiis illis , qui Paulum et Barnabam primitus pro diis habuerunt, deinde lapidum ictibus impellentes ciuitate ueluti inimicos eiecerunt; ne etiam simus arundo uento agitata et de nobis dici queat: Vię eorum tenebrę et lubricum. Non est mutatio ista dexterę Excelsi, sed morphosis diaboli. Non ergo simus populus ille, qui (ut Hieremias ait) dilexit mouere pedes suos | et non quieuit, et Domino non placuit; sed simus illi de quibus in psalmo dicitur: Laudate, serui Domini, Dominum, qui statis in domo


356. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Infestet licet antiquus hostis, insidietur, tendat laqueos, uenena melle oblita propinet | et omnibus nitatur fallaciis, nos tamen a lege pręceptis-que Domini nostri nusquam recedamus, nos nihil seruituti, quam semel Deo obtulimus, pręferendum existimemus. Quia seruitus ista omni terrena libertate iocundior, utilior, gloriosior est. Hanc ne deseramus, occurrant semper menti nostrę Saluatoris monita dicentis: Qui in Iudea sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de


357. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

stvpida Caput II Esse tamen et prudentiam quandam nouimus non probatam, de qua in Prouerbiis legitur: Ne innitaris prudentię tuę! hanc deuitare debemus, quia ista de se pręsumentium se-que mirantium prudentia est. qui neminem consulunt, neminem audiunt, doctoribus contradicunt, quod se omnium perspicacissimos consultissimos-que existimari uolunt. In illos Esaias exclamat dicens: Vę qui


358. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nobilior est corpore, nihil ęstimat. quin immo ut carni blandiatur, spiritum perire patitur, quia nec usuris abstinet | nec aliena per uim uel per calumniam occupare ueretur | nec dolis fraudibus-que niti, ut lucretur, cauet. Valde quidem fugienda est ista prudentia, quia uere mors est. non mors quę mortem afferat, sed quę morte acerbius cruciet | et mori uetet. Cęterum neque ipsa simplicitas (ut diximus) absque prudentia erit probanda.


359. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

puritatem seruat repudiatis connubiis, ut casto Domino propius accedat meritis castitatis | et centesimum fructum capiat | trigesimo sexagesimo-que relicto. Sed licet perfectioris uitę altior sit beatitudinis gradus, una tamen est beatorum Ecclesia unum corpus. Quo fit ut ab ista sapientia, qua saluamur, ne coniugati quidem excludantur, si modo quę iussa sunt peregerint. Illos autem sapientiores esse dicimus, quos uirtutibus nouimus pręstare, et non scientia solum uel eruditione. Scientia enim


360. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quid est autem scientia | nisi perfecta ueri falsi-que dignoscendi ratio? Quę cum propria Dei sit, illa quę ab hominibus est, nisi cum diuina conueniat, opinio magis dici debet quam scientia. Falli, decipi, errare hominis est. In Deo ista non cadunt. Facessant igitur a nobis fallaciosę stropharum argutię enthymemata-que dialecticorum. non terrenam scientiam sequimur, sed cęlestem. Nihil uerius, nihil certius esse asserimus | quam quod illa


361. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| atque in iis quę recta et honesta sunt, firmum stabilem-que permanere; non ira, non cupiditatibus, non turpi lasciuia moueri, sed affectus ratione moderari | et animi motibus pręesse ut dominum, non subesse ut seruum. Vis ista in summam redigi? audi prophetam dicentem: Esa. I Quiescite agere peruerse, discite benefacere. Rationale animal est homo. si naturam suam non peruerterit, sapientiam exquiret.


362. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quę desursum est, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consulens, plena misericordia et fructibus bonis, non iudicans sine simulatione. Omnes itaque uirtutes ista sapientia nobis diuinitus ostensa in se continet | et credentibus atque uolentibus eas impartit. in quibus qui se digne exercuerint, illos ut a Domino remunerentur, de terreno habitaculo


363. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non quomodo oportuit, sed quomodo poterant, beatam uitam diffinierunt. atque ipsam, quoniam longius protendere nescirent, uirtute quę in pręsenti est terminarunt. Sed quęnam, quęso, esset ista beatitudo, quę simul cum corpore pecudum more erat finienda? Pręterea si sola uirtus beata uita esset, sexcenties in uita beati essemus | et sexcenties infelices. quandoquidem nemo tam firmę stabilitę-que uirtutis est,


364. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

disciplinę curare nequiuerant, tacta Christi fimbria recepit sanitatem, quia gentilitas desiit uictimarum cruorem demonibus fundere, ubi in Christo Deum cognouit, quem in spiritu coepit adorare. Adhuc tamen ista infidelitatis sapientia in illis perseuerat, qui somnia sortes-que obseruant | et naturas hominum ex stellarum influxibus pendere iudicant | et incantationibus diaboli magis quam piis Ecclesię precibus delectantur. In his omnibus stultus


365. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Fuit et alia inter gentiles sapientia, ueri quidem inquirendi supra quam dici queat studiosa, sed plane inanis cassi-que laboris, cum inuestigare illud nequaquam potuerit, quod nisi Deo monstrante scire nemo poterat. Ista autem erat philosophorum professio circa ipsam hominis beatitudinem uarie sentientium (ut diximus) atque delirantium. cum non in cęlo sed in terra illam constituerent, quęrentes ubi non erat | et ubi esset nescientes. de his psalmista


366. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et iudicium et iustitiam in terra; misericordiam utique erga sapientes in bono, iudicium et iustitiam aduersus sapientes in malo. de quibus Hieremias ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Sapientia ista doli, calliditatis, uersutię, fraudum est plena | ista denique non hominis sed diaboli sapientia est. Hac armatus erat serpens, qui decepit Euam. hanc sequuntur illi, de quibus in Euangelio


367. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iudicium et iustitiam aduersus sapientes in malo. de quibus Hieremias ait: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Sapientia ista doli, calliditatis, uersutię, fraudum est plena | ista denique non hominis sed diaboli sapientia est. Hac armatus erat serpens, qui decepit Euam. hanc sequuntur illi, de quibus in Euangelio dicitur: Prudentiores sunt filii seculi filiis lucis in generatione sua. Ab hac


368. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius, et uirtus eius in umbilico uentris eius. Illecebris enim Venereę uoluptatis, quę circa lumbos et umbilicum pręcipue sentitur, frequenter impugnat. Ossa eius uelut fistulę ęris, cartilago eius quasi laminę ferri; ad duritiam diaboli ista referuntur: quoniam a malicia quam semel amplexus est nequit remoueri | et ęre et ferro magis obduratus. Sub umbra dormit in secreto calami; hoc illud est quod in psalmo dicitur: Ps. IX Sedet in insidiis in occultis, ut


369. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

id iuuaret? sed diabolum repellendum. Reor hunc ipsum ab Apostolo profundum dici, ubi ad Ephesios scribens ait: Vt possitis comprehendere quę sit latitudo et longitudo et profundum et altitudo, hoc est, ut queant intelligere et ista media que in latum longum-que tenduntur, et quę in imum potestates inferas, et quę in sublime | angelicas uirtutes. ut uidelicet pręsentia bene disponant ratione futurorum, in quibus necesse est | aut supplicia pati | aut beatitudine perfrui. Ad


370. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quem Deo debemus restinguat . Matth. v. Si oculus dexter scandalizat te, errue eum. si manus dextera , abscinde illam. Membra ista carnales affectiones sunt. quibus quidem si dextrę fuerint, non illicite utimur. veruntamen si a spiritali contemplatione uel actione auocent atque interpellent, repelli debent. Quę enim propter se licita sunt, si una cum illis meliora periclitantur, illicita erunt.


371. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uicerit. Et si laudem uictorię sibi arrogare non dubitet, uictus est temeraria inanis glorię cupiditate, dum-que se non lapsum fuisse gloriatur, labitur et delinquit. Vnde abhorrens ab ista iactatione sanctus propheta Dauid clamat: ps. CXV Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Si uicisti, humilitatem conserua | et ad Dei tui miserationem refer, quod non succubueris. Quale autem uictorię


372. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

animas pauperum saluas faciet. et iterum alio loco: ps. 73 Pauper et inops laudabunt nomen tuum. Ne cui tamen fraudi sit, de paupere humili, iusto Deum-que timente ac spontaneo ista prędicantur, non de illo qui inuitus indiget et indignatur, et intemperanter concupiscit, et ne inopia quidem oppressus humiliatur. Nec de illo qui pauper sub humilitatis palio hypocrisim nutrit, ut quasi sanctus laudetur ab


373. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

seruaueritis, manebitis in dilectione mea. Quisquis ergo se Dei sui amatorem profitetur | et mandatis eius non obtemperat, mendax est. cum libera mandatorum obedientia ueri in Deum amoris indicium sit. Quanto autem usui nobis existat ista charitas, testis est peccatrix illa, de qua dictum est: Luc. 7 Remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum. testes sunt Discipuli, quibus Dominus dixit: Io. xvi Ipse Pater amat uos,


374. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

habueritis ad inuicem. Non ergo loqui linguis neque prophetare | neque nosse mysteria | neque habere fidem | neque bona pauperibus erogare | neque postremo corpus tradere ut ardeat, discipulum Christi probant, sed sola ista talis, qualem debere esse diximus, dilectio. Quam ut auidius capiamus, iterum idem Dominus superiorem sententiam repetit dicens: Io. XV Hoc est pręceptum meum,


375. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod ambitio exposcit, quod turpis consumere appetit uoluptas, incipe pauperibus dilargiri. peregrinos hospitio suscipe, esurientem pasce, nudum operi, ęre alieno oppressos redime, subsidia ęgrotantibus mitte, mortuis iusta exolue. Ita tibi pax ista publica bene ac prospere succedet, dum copiam pręstat inopię subueniendi alienę | Deum-que demerendi. Pax priuata Pax autem priuata illa dicitur, quę singulis iungit singulos | reddit-que concordes,


376. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terram ingredienti duabus uiis | uel illud Abacuch prophetę: II Vę qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius. Si te ista parum terrent | ut paulo perplexius dicta, audi etiam illud in Hieremia scriptum, quo nihil planius apertius-que dici queat: Hier. 9 Sagitta uulnerans lingua eorum dolum locuta est. in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte


377. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intercesserit, dolor subsequetur perennis | et nullo prorsus fine claudenda poenarum inquietudo. Quoniam pro peccato quo Deus infinitus offenditur, infinita debet esse punitio. Ista nobiscum reuoluentes demus operam, nequid maligna mente fingamus coram aliis, nequid simulemus, quod uel illis uel nobis noxium fore nouimus aut iniquum | aut turpe et inhonestum. Simpliciter sine fraude, sine inductione, sine


378. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cuncta pie recte-que facta atque cogitata prosint, charitate fundata sint. ea absente nulla prodesse poterit uirtus, nulla iuuare operatio. et beneficia, quę proximis pręstamus, ab illa quam Deo debemus dilectione proficisci debent. Ista quidem uirum bonum efficiunt. quem eundem propter futurę beatitudinis expectationem non incertam beatum appellamus. et hoc edocti a Domino qui ait: Matth. V Beati pauperes spiritu |


379. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

contentiones, emulationes, irę, rixę, dissensiones, sectę, inuidię, homicidia, ebrietates, comessationes | et his similia. quę prędico uobis sicut prędixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Ista detestare, et his quę sequuntur, gnauiter te accinge: Fructus autem spiritus ait | est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia,


380. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

studium patientia-que persecutionum. Et cum ita sit, tollitur omnino illa necessitas omnium pariter habitarum uirtutum una habita | parilitas-que cunctarum. Quę si esset, nemo magis ista quam illa uirtute pręstare potuisset. neque prorsus omnes nihil prodesse sine charitate Paulus diceret, si ulla earum carere charitate potuisset. et si pares essent, quomodo staret illud, quod idem ait: Fides spes


381. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

autem omnia operatur unus atque idem Spiritus diuidens singulis prout uult. Ex his autem efficitur corpus Christi. hic nempe manus, ille pes, alius oculus, alius aliud membrum, corpus uero unum. quibus dicitur: Vos estis corpus Christi et membra de membro . Atque membra ista nota quidem Deo sunt, quia fortia et robusta, quia sapientia, quia plurimi ęstimanda. Ea ipsa cognoscere se dicit, quę sua notione digna sunt | quę-que in suo manent corpore, ea uero ignorare, quę extra


382. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sancti sitis. Tanti est ergo facienda pie sancte-que uiuendi uirtus, quanti ipsa uirtutis merces, quę est summum hominis bonum, ad quod per hanc quidem uirtutem peruenitur. Tales igitur simus, qualibus ista quę dicta sunt, conferri credimus. De peccatis principalibus per septem leprę genera significatis Caput XIIII Porro bonitatem ipsam magis ac magis expetemus, cum


383. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsa septem capitalia uitia septem generibus leprę nunc comparare conabimur. Leuit. XIII Prima quidem lepra describitur coloris albi in cute carnis uiuę cum capillorum aspectu mutato. Inuidia Albedo ista pallor inuidię est. Inuidus de alieno bono dolens liuidam pręfert faciem. dum-que male affecti animi stimulis agitur et inquietatur, in carne uiua uitium esse dicitur. Tunc autem et capillus mutatur, cum relicto rationis consilio, cuius in


384. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quartum leprę genus dicitur | caro et cutis igne adusta et sanata, sed et ipsa cicatricem habens albam siue ruffam reliqua cute humiliorem, pilorum colore mutato | atque in cicatricis cute lepra excrescente. Quid est lepra ista | nisi libidinis igne succensa appetitio? quę tunc quidem sanatur, quando uel explet legitimo matrimonio auiditatem | uel coercet excolendę castitatis gratia. Sed si pristinę uoluptatis recordatio labefacere ac mutare coeperit propositum | nec


385. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

subtegmine | aut certe pellis uel quicquid ex pelle confectum est, si alba uel ruffa macula fuerit, infecta lepra reputabitur. Demus hanc (si libet) quod reliquum est, iracundię uitio. Cum enim nulla animi passio ita hominem infatuat atque dementat ut iracundia, merito lepra ista non hominis est, sed vestis. hoc est eius qui nihil in se hominis habet pręter figuram. qui-que uestimentum hominis dici potius debet quam homo. Qui cito irascitur, leuis est ut linum, qui cito placatur, mollis ut


386. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ps. 37 Iniquitates meę supergressę sunt caput meum, et sicut onus graue grauatę sunt super me. Non est huius loci de hostiis quoque et expiationibus leprę disserere | satis sit generatim ista breuiter-que perstrinxisse. Nec tamen omittemus illud quoque leprę genus obiter attingere, quod post aliqua seorsum describitur, ut maius aliquid innuat, quam quod cum illis quę simul enumerata sunt, commune sit.


387. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum illis quę simul enumerata sunt, commune sit. Heretici Leui. XIIII Lepra hęc domus est habentis in parietibus ualliculas pallore siue rubore deformes humiliores-que superficie reliqua. Domus ista Ecclesia Christi est. hęc maculas patitur dum hęreticorum fallacibus argumentis impugnatur. pallor et rubor in maculis est. quia hi quidem fidelibus inuidendo liuent | atque irascendo inflammantur | sed ueritate uicti eisdem tandem cedunt. atque ita reliquis orthodoxis inferiores


388. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ęternum | et huius bonum in ęternum malum. Debemus ergo etiam malum hoc quod bonis in uita accidere solet, non malum sed bonum iudicare. et bonum illud quod malis blanditur, non bonum sed malum potius arbitrari. Quam uere recte-que ista dicantur, satis perspicue diuersus eorum finis probat. Soluta tandem quęstione, quę quidem seipsam aperit non temporalia consyderantibus sed ęterna, consequens est, ut peccatum ipsum eo magis uitandum sit, quo illa etiam quę


389. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

erit, mala autem malos proferens fructus esse desinet. Matth. VII Si enim in radice uitium non fuerit, nec in fructibus erit. Non de patribus et filiis (ut quidam putauerunt) ista in Euangelio dicuntur, sed de operibus ex intentione animi profectis. Luc. 6 Alioquin falsa esset arboris parabola, si hoc significaret, quod pater bonus bonos gignat filios et malus malos. Achab enim, regum Israhel pessimus, optimi


390. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quę agenda sibi sint ut Deo placeat, didicerit. Huic enim dicere licebit: Esa. 50 Dominus mihi aperuit aurem, ego autem non contradico, retrorsum non abii. Interioris hominis ista auris est, quam Dominus aperit, ut uerba uitę in cor eius infundat, quem diligit. Sunt tamen nonnulli usque adeo peruersi, ut ne exteriorem quidem corporis aurem pręceptis diuinis prębere uolunt , sed seculi


391. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deliciis repente ad ęternas transire. De gustu Caput XXIII Gustus quoque continendus est, ne crapulę appetentia polluatur animus. Gulę quippe ista uoluptas cum dominari coeperit, ad quęque turpia et inhonesta hominem impellit | multis-que afficit incommodis. Noe Gula Noe pudenda detexit. Loth


392. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

imminere credis, si post hęc neque a tactu ipso temperas? Profecto nihil aliud restat, nisi ut uterque inter uos excitatę consentiat cupidini | et par amborum uoluntas ad perpetrandum illicitę coniunctionis crimen feratur. Quod si manum cohibueris ne tangas, tantum tibi conferet ista continentia, ut per oculos conceptum, per affatum auctum obscoenę cupiditatis ardorem languescere paulatim et extingui | labefactam-que animi uirtutem in integrum restitui necesse erit. Sin uero ipsum tangendi sensum non refrenaueris, igni in penetralibus cordis iam suscitato


393. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prophetam et Ioannem Baptistam zona cinxerat pellicea, quę significabat in carne mortificatos | nulli-que obscoenę cupidini subiectos. quam autem magni spiritus hi ambo fuerint, nemo fidelis ignorat. Dauid Ille etiam uir sanctus ista continentię uirtute proficere optabat, qui ingemiscens ait: Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus | et se superari sentiens auxilium implorauit: ps. 37 Intende inquit in adiutorium meum, Domine, Deus


394. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

de templo ieiuniis et obsecrationibus seruiens die ac nocte. et quoniam casta permansit, Christum natum uidere meruit | et in paruulo intelligere mundi Saluatorem. Facessat desidia, omnis abeat torpor | non est ociosorum ista uirtus. multa uigilia, assiduo labore tuendus est thesaurus, quem suppilare cupit caro, demoliri conatur diabolus | et dissipare nititur mundus. Ieiunio ergo et orationi succedat lectio. quę te uel in aliorum


395. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est? Quorsum postremo ad fucandam faciem purpurissum et cerussa? ad erugandam atque emaculandam alia quędam smegmata mangonum-que linitiones? Quid hoc est | nisi propriam pudiciciam prostituere | et uim inferre alienę? et nullum omnino obscoenitatibus modum imponere? Mittite ista quęso, qui tam insipienter excidistis, et ad mentem reuersi tandem aliquando cogitate, an tanti sit breuis ac momentanea corporis uoluptas, ut propter illam uel bonum infinitum castitati propositum contemni debeat | uel infinitum malum impudicicię paratum non timeri? Cogitate


396. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

his quę instant libentius abstineatis. Haud facile pręsentibus delinitur, qui quotidie pensitat futura. De triplici elemosinarvm genere. Caput XII Satis ista de castitate ac pudicicia | nunc magis proximam charitati uirtutem explicabimus, erga egenos liberalitatem. Domini nostri, cuius omnia sunt, pręceptum est: Mat. 5


397. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uero et execrabilis est elemosina, quę ideo fit, ut uel aliquid callide extorqueas | uel aliquem seducas | et quasi piscator hamum sub esca latentem porrigas. Auaritię ista liberalitas est et fraudis, non miserationis et beneficentię. Simon magus Hac Simon magus Spiritus Sancti donum emere uoluit, et non quam petebat gratiam, sed quam nolebat maledictionem recepit.


398. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vende si illi superest pecunia, si deest da. Grandis inhumanitas est | uitę necessaria quęrenti nolle saltem uendere. Cauenda uehementer cordis ista duritia est, ne nobis obiici possit, quod pręter alia Hierosolymę mox ui hostili euertendę per prophetam Ezechielem exprobratur: 22. Aduenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et uiduam contristauerunt apud te.


399. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex ęqualitate in pręsenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat, ut et illorum abundantia uestrę inopię sit supplementum. Quęnam est ista pauperis abundantia? nisi quam pro beneficiis inopi collatis retribuit Christus dicens: Mat. 15 Venite benedicti Patris mei, possidete regnum uobis a constitutione mundi paratum.


400. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prędaris, nonne et ipse prędaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaueris deprędationem deprędaberis, cum fatigatus desieris contemnere, contemneris. Potestates Ad eos maxime ista spectat comminatio, qui in potestatibus uersantur | et pastoris adepti officium gregem sibi commissum detondere non cessant. Si iumentum stercus fecerit, si extra ędis loturam quis effuderit, si cum altero parum quid altercatus fuerit, mulctatur pecunia, quasi qui maiestatem


401. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in uita tua | pauperes autem quorum non es misertus | patiebantur mala. tu nunc cruciaris illi consolantur. Auaritia (!) Cum-que hoc ita sit, eo tamen processit ista auri sacra fames, ut quę natura saluti hominis consulens terra occultauerat, ea fossionibus in profundum actis erruere coeperint . montes cuniculis subruuntur, et homo cęlum suspicere genitus, ultro se in ima telluris immergit.


402. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ruina | se-que repente cum opibus quas collegerat sepeliat. Frumenta, uinum, oleum, linum, lanam | cetera-que uitę nostrę necessaria in aperto nobis fruenda obtulerat Deus, cętera tanquam nocitura latere uolebat. Ideo autem et ista creauit, ut sicut eorum qui oblatis contenti sunt nota est modestia, ita illorum qui etiam occultata scrutantur, manifesta esset cupiditas et qui ex parte sui sunt, etiam a nobis dignoscerentur . Quod auaritia


403. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

edicto compescuisset. Quid hac atrocius immanitate? incertas opes certa ultro se dedentium cęde quęrere? Plebis tamen mercede militantis ista auaritia, illa uero regum. Hirtacus / Herodes. Hircanus enim prius, deinde Herodes Iudeę reges aperuisse feruntur sepulchrum Dauidis regis, thesaurum cum illo conditum rati. Scilicet non satis erat


404. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

bestiis. Omnis generis animantia constituit: alia quę aera peruolarent, alia quę per terram reperent, alia quę in aquis natarent. Cuncta denique quę uidemus | et quę non uidemus, ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. Cui autem ista seruirent | qui-que istis pręesset atque dominaretur, hominem ipsum formauit. Cuius dignitatem et excellentiam Propheta contemplatus | et ad autorem suum conuersus in uocem prorupit dicens: Ps. 8 Quid est homo, quod memor es eius?


405. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est. Reddit enim pro beniuolentia beniuolentiam, licet nondum munus pro munere retulerit. Deest interdum referendi copia, interdum occasio. et quandiu ista desunt, qui accepit beneficium tanquam relaturus, iam retulisse uidetur. quia satis est uoluisse, quoties posse non occurrat. Ab illo qui infamia notatus est | et turpiter uiuit, non accipias beneficium, ne perditis moribus eius fauere uidearis; nisi forte eo accepto | et


406. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod enim turpe est id utile putant, et quod honestum est, hoc sibi incommodo esse existimant. Ideoque alterum respuunt, alterum affectant | et ingratitudine pro quęstu utuntur. Duo autem ista, arrogantia uidelicet et cupiditas, cum omnibus uitanda sint | tum iis maxime, qui uel benefici | uel grati esse cupiunt. Non referre gratiam cum possis, turpissimum est. cum non possis uelle tantum retulisse est.


407. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

beneficium an non? Si negaueris, respondebo tibi: sine causa ergo benignius quam reliqui eiusdem conditionis a domino accipitur, sine causa manumittitur | et iam non ut seruus aut libertus, sed ut filius diligitur. Immerito certe ista in seruum conferuntur, si nullum domino beneficium pręstitit. Sed qui talia a domino meruit accipere, negari non potest, quin pręstiterit aliquid, ob quod talia accipere uisus est dignus.


408. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

(ut ante diximus) uictus est Amalech; buccinis clangentibus Hiericuntis moenia corruerunt; Iosue inimicos persequente lapidibus pluit de cęlo super fugientium ceruices, ac ne noctis interuentu elaberentur, sol et luna motum suum continuerunt. Nulla unquam fuit longior dies | quam ista in qua quinque regum Cananeorum prostratus est exercitus. Balaam pręterea prophetes asinę loquentis uoce prohibitus est eis maledicere, et pro maledicto induxit super illos benedictionem, benedictos a Deo esse non dubitans, pro quibus mutum animal uocem protulerit humanam.


409. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suis uiribus magis quam Dei auxilio freti. sed tertio tandem certamine de Beniamin periere uiginti quinque milia. oppidum eorum Gabaa incensum, in quo obsessi erant. idem-que factum reliquis urbibus ac uicis tribus huius. Ista de Iudicum libro summatim perstringendo protulimus. quę sequuntur, Regum continet historia. Mala decem tribvvm. Caput VII Tempore regum Ob


410. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vtinam non de nobis ista exponi queant, quorum infideles Turci uicos, oppida, prouincias occuparunt | aras focos-que prophanantes | nullo die cessant in reliqua christianorum regna debacchari, captiuos abducere, pecora depredari, uastare agros, cedibus grassari


418. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uero cum ad pristinas superbię sordes reuerterentur, quod ante timuerant, passi sunt a Cyaxare Medorum rege, regnante Hierosolymis Iosia filio regis Amon a seruis interempti. De ista Niniuę uastatione prophetauerat Zacharias dicens: 10 Humiliabitur superbia Assur . et Sophonias: 2 Extendet Dominus manum suam super aquilonem et perdet


419. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Abraham gen. 22 Abraham filium immolare iussus | non respondit quod in illo sibi promissum esset semen, quod in illo benedicendę erant gentes. Credidit enim cuncta euentura quę Deus promiserat, etiam ipso mactato in quo promissa ista implenda erant. Ideo tacitus maturabat, quod iussum fuerat perficere. denique filium unigenitum unice dilectum, ut Deo obtemperaret, suis interfecisset manibus, nisi is qui iusserat | rursum inhibuisset. Sic probatus, cum unius tantum esset genitor, omnium in Christo


420. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iniicient uobis manus suas | et persequentur, tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et pręsides propter nomen meum. Postremo ait: Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Quę est igitur pax ista, quę obedientibus promittitur, si Christi discipulis non pax sed odia hominum offeruntur? De interiori ergo pace intelligendum est, quoniam obedientes mandatis non perturbantur animo, sed semper in spe futuri boni conquiescunt. ac tanto magis iustitię operibus proficiunt,


421. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134v | Paragraph | SubSect | Section]

3 sarra. Imitemur et Saram Raguelis filiam, quę quoniam antequam ducta esset, septem maritos amiserat, ab ancillis interfectrix uirorum suorum inique compellabatur. earum tamen petulantiam tacita sustinuit, tantum Dominum precata, ut se ista contumelia liberaret | exaudita octauo uiro desponsatur, Tobię iuniori, Domino-que fauente cum illo feliciter uixit. Tu quoque beatus eris | et preces tuę ad aures Domini sabaoth peruenient, si cum psalmista


422. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

concedere | nisi plane se uictum confiteri? De iis igitur qui totum fere terrarum orbem suo subdiderant imperio ipsi Christi milites triumpharunt, non armis pugnantes sed patientia, non uiribus sed fide. tanto ista fidelis patientię uirtus omni ui humana potentior extitit atque ualidior. O pręstantissimam pro Christo patientium uirtutem. Inuictos uicerunt. totius orbis dominatoribus imperare coeperunt, dum pro Christi nomine nihil non sustinendum iudicant, dum illis quoque a quibus


423. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 709 | Paragraph | SubSect | Section]

tacendo ad infidelem tyrannum dicere uidebantur | nisi Vre, tunde, diuelle, lania, idola tua non adorabimus. Christum autem Dei filium confitemur, cum Patre | et Spiritu Sancto unum Deum, unum Dominum. Potes corpora ista cęsar cruciatibus absumere, facere uero ut aliud sentiamus aut loquamur non potes. Dummodo hac in parte fortitudo nostra tuę pręualeat, iuuat in illa qua te potentiorem existimas | nos esse imbecilles atque imbelles. Quo enim magis nos affligis


424. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 140r | Paragraph | SubSect | Section]

Veruntamen in persecutionibus ultro se offerre impiis non debemus. Quoniam temerarium est obiicere se periculis nulla cogente necessitate. Vnde pręcipit Dominus dicens: Matth. 14. Cum uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite ad aliam. Et ipse secessisse in desertum dicitur, cum Ioannem Herodis gladio peremptum audisset. Quando etiam Iudei ad feriendum illum lapides corripuissent, Io. 8


425. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ipsa suo autori detrimento sit. Hęc est quę nos facit iracundos, ita ut leuissimis interdum de causis intemperanter commoti rixemur, depugnemus, ad arma concurramus. Canum ferocium ista rabies est, qui portento tantum contra se digito irritantur | et frendenti rictu hominem allatrant. Turpe est autem nobis caninam habere iracundiam | et ad quamlibet offensiunculam indecentius quam oporteat turbari ac furere |


426. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

fundatam, quam uentorum euertit flatus, uel arundinem illam, quam etiam leues aurę grauiter exagitant et percellunt. Vix quidem ulla in re modestiam seruabit, qui cohibere nescit iracundiam. Salomonis ista sententia est dicentis: Prouerb. 29 Qui ad indignandum facilis est, erit ad peccandum procliuior. Ille pręterea qui in paruis grauiter irascitur, magnam iniuriam quomodo feret? nonne


427. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui neque fratribus neque liberis | neque Dei sacerdotibus | neque foetibus in aluo matrum adhuc latentibus pepercere. Moabitę (!) Vt autem ista quoque minus miremur, Moabitarum impatientia facit. qui regis Idumeorum ossa de tumulo erruta ignominię causa igni cremarunt. Quis erit iracundię finis, si neque morte eorum, quos odio habet satiatur | et in corpora quoque humo


428. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

non indignatione neque ira, quę Deus odit et execratur. Post hęc mentem quoque hominis excęcat impatientia | et quę recta uera-que sunt, non sinit dignosci neque intelligi. Ideo-que ista animi perturbati passio maxime in iudiciis faciendis cauenda est. Nunquam enim iuste iudicabit, qui iratus est. Nam si ille cui iratus fuerit, pro crimine delato mulctari merebitur, hic ulciscendi auiditate iustę poenę modum


429. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ab inuasione Baasę Samarię regis se defenderat, coargutus ab Anani propheta, quod fiduciam habuerit in rege Syrię et non in Domino, iussit illum mitti in neruum, et Dei nuncium in uincula coniicere non fuit ueritus. Sed male illi cessit ista audacia: plurimi de populo perierunt, ipse anno deinde tertio pedum dolore consumptus est. Hier. 36 Ioachim Sed neque Ioachimo Iudeę regi fuit impune | Hieremię uolumen per manum Baruch


430. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

si monitis non obtemperarint, minis uerberibus-que persequimur, non nocendi causa, sed gratia iuuandi. ut qui sponte sese corrigere noluerint , corrigantur saltem inuiti, ne pereant. Ira igitur ista, quia ratione nititur, non modo non culpanda est, sed etiam necessaria. Charitati enim proxima est, dum per eam hominum saluti consulitur, medicorum more, qui putrescentia hulcera incisionibus cauterio-que curare aggrediuntur | et


431. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eius esse beneficium, quicquid a nobis recte institutum recte-que tractatum fuerit. Nihil autem non recte dicitur, quod cęlestis disciplinę ueritate firmatur. Quare omnes equidem, qui ista legent, rogatos uolo, ne forte incompti impoliti-que sermonis mei asperitate offendantur; ad ipsas duntaxat diuinę scripturę autoritates atque sensus animum applicent | et quod salubriter monentur, hoc etiam omni studio perficere curent. ut sancte religiose-que uiuendo | uitam


432. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod si Paulus ad tertium raptus cęlum audiuit arcana uerba, quę non licet homini loqui, si nec oculus uidit | nec auris audiuit | nec in cor hominis ascendit, quanta pręparauit suis cultoribus Deus, profecto ista quę oculis cernimus, quę auribus excipimus, quę mente complectimur, illis quę omnem sensum superant, nullo modo ualent comparari. Nihil igitur uobis ad summam felicitatem defuturum speretis, si non defuerit


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.