Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ista

Your search found 1713 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 440-508:


440. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

discipuli eius in cęlum ascendentem uiderunt. Quem Pilatus Herodesque damnauerant, in cęlesti regno ad dexteram sedit Dei Patris, iterum uenturus, ut iudicet mundum, in quem uenerat iudicandus. Nos ergo, si cum illo exaltari cupimus, cum illo et humiliemur. Interim uelim, quando ista, quę scripsimus, perlegeris, quicquid apte *corr. ex appte appositeque dictum uidebitur, non mihi hoc tribuas, sed ei, qui donauit. Quicquid enim in nobis boni est, a Deo est. Meum esse fatebor, siquid in disserendo erratum est, siquid in loquendo uel


441. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

desides animos impellere et ad ea, quę pręcipit, perficienda urgere. Quicquid autem pręmii **corr. ex premii hic labor noster meretur, id totum tecum, cui plurimum debeo, cupio communicare. Huiusce autem uoti qua ratione compos effici queam, accipe. Ista, quę ego dudum conscripsi Tibique dedicaui, Tu in multas paginas diffundenda impressoribus trade, ut, cum plurium exemplariorum copia facta fuerit, illi, qui legerint, non mea magis quam Tua opera excitentur ad eas capessendas uirtutes, quibus uera beatitudo comparatur. Ego


442. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 422 | Paragraph | SubSect | Section]

ait: Cuius uestrum asinus uel bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati. Ac si diceret: Si casu aliquo oppresso iumento auxilium est exibendum, ut liberetur, multo magis homini succurri oportet, propter quem facta sunt iumenta, ut seruiant ei. Ista de sabbato. Sed pręter hęc opera Domini nostri admiranda, ne illi laudi essent, nolebant Deo tribuere, sed Sathanę. Videamus igitur, quoties ei demonium inesse dixerint, quoties in Belzebub ipsum eiicere demonia. Nam si uirtute diuina illa fieri


443. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 426 | Paragraph | SubSect | Section]

de scribis dixerunt intra se: Hic blasphemat, atque, ut Marcus et Lucas testantur: Quis — inquiunt — potest dimittere peccata nisi solus Deus? Ipse autem, quem nihil omnino latere poterat, ut in hoc quoque se Deum probaret: Quid ista cogitatis — inquit — in cordibus uestris? Perinde ac si diceret: Si nemo potest dimittere peccata nisi solus Deus, et ego ea dimitto, cur me purum hominem esse creditis, et non etiam Deum? Si secreta cordium soli Deo patent, cur me cogitationes


444. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

unxerit, deinde fracto perfuderit et caput. Sed hoc plane fieri non potuit, ut eadem hora utrunque factum sit, si ante dies sex Paschę et in domo Marię et Marthę pedes peruncti sunt et in domo Symonis caput perfusum, cum post biduum Pascha celebranda esset. Mihi tamen uidetur ista quoque exponi posse, ut dicamus unam Mariam diuersis locis et temporibus officio isto erga Christum uiuentem non bis, sed ter fuisse functam: semel, quod Lucas memorat, quando dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum; iterum, quod Ioannes tradit ante sex dies


445. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 437 | Paragraph | SubSect | Section]

seruitutem experti sunt. Nec tamen errorem suum deponere cogi ullis aduersitatibus queunt, ut Christum confiteantur. Fleuit ergo misericors Dominus non futurum urbis excidium, sed animarum, quas saluare uenerat, si in ipsum credere uoluissent, interitum. Quare autem etiam ista, quę nunc uidemus, patiantur, declarat dicens, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę. Quia uidelicet ipsum, qui tot ante seculis eis promissus fuerat, missum non susceperunt, cum pręsertim tot signa, tot miracula ab illo facta uidissent, et hęc quoque, quę


446. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 438 | Paragraph | SubSect | Section]

illum perdere. Nulla quidem alia re commoti, nisi quia honorabilior ipsis gloriosiorque apparebat, plurimis eum *corr. ex quadam sequentibus, quos pertimuisse feruntur neque tunc aliquid in illum moliri ausi. Cęterum, si ista, quę dicta sunt, iuxta tropologiam consyderabimus, inueniemus nostris quoque temporibus non paucos esse, qui de Dei templo speluncam faciant latronum. Templum Dei est — Apostolus inquit — quod estis uos. Nos ergo templum Dei sumus. Tunc autem


447. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

— cum duodecim discipulis suis et edentibus illis dixit: Amen dico uobis, quia unus uestrum me traditurus est — qui intingit **corr. ex iungit mecum manum in paropside ***corr. ex parapside . Poterat uox ista a tam impio proposito deterrere *corr. ex oppipare Iudam, nisi mentem illius pecunię cupiditas corrupisset. Non enim esset ausus eum prodere, cui suas cogitationes patere nosset, audiens pręsertim dicentem: Vę homini


448. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 442 | Paragraph | SubSect | Section]

enim sufficit nostra emundatio, id est a peccatis abstinentia; nisi Christi meritum accesserit, cęleste regnum ingredi non merebimur. Tunc ergo Iesus pedes nostros lauat, cum per passionis suę gratiam nos de terra sublatos cęlestibus inserit. Quare autem ante passionem lotione ista utitur? Vt eos ad susceptionem tantę futurę gratię pręparet, quibus post passionem Spiritum Sanctum missurus erat. Et uos mundi estis — inquit — sed non omnes. Cur ita? Declarat Euangelista dicens: Sciebat enim, quisnam esset, qui


449. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

docuit dicens: Reges gentium dominantur eorum. Et qui potestatem habent super eos, benefici uocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in uobis, fiat sicut minor, et qui pręcessor, sicut ministrator. Male superbi homines ambitionis suę arrogantiam apostolorum ista contentione se excusare sibi uidentur. Si enim id liceret, nequaquam a Domino reprehensi fuissent. Vos non sic, inquit. Vos, qui in me creditis, qui me sequimini, qui mei discipuli estis — non sic. Nam, quis maior est — inquit — qui


450. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

neque corruptioni obnoxium neque frui; quo frui quidem edere et bibere uocat. De quo alibi dixit: Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam saturabuntur. Nonne igitur mirabi Quęstio lis quędam est ista uirtus, cui tantum ac tale propositum est pręmium? Et quoniam super duodecim thronos sessuros eos ait, dicet aliquis: Ergo Iudas, qui in numero duodecim fuit, cum illis sedebit et iudicabit? Sed ad eos dirigitur sermo, qui perseuerarunt in tentationibus cum Christo, non ad


451. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Petrum Symonem: Ecce Sathanas expetiuit uos, ut cribraret sicut triticum. Ego autem rogaui pro te, ut non deficiat fides tua. Vtrunque igitur dictum accipimus, prius ad omnes, deinde ad Petrum. Et quia iam dixerat: Omnes uos scandalum patiemini in me in ista nocte, ne propterea desperarent, consolatur eos de sua mox futura resurrectione prędicens **corr. ex predicens seque eis uidendum promittens, ut deposito erroris scandalo digni fiant ueritatem uidere. Respondit Petrus: Et si omnes


452. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

impii illi (ut Lucas testatur) etiam uultum eius uelabant, ne blando et super omnia miti eius aspectu mouerentur ad miserationem. Et: Prophetiza, aiunt, ut illis exprobrent, qui eum tanquam prophetam habebant. Ille uero non propheta, sed prophetarum Dominus ista pro nobis sustinebat. Ligari enim uoluit, ut nostrorum uincula solueret delictorum, sputis sordidari, ut nos a culpa mundaret, colaphis cędi, ut eius regnum euerteret, qui nos in Adam conciderat, uelari ab infidis, ut credentibus ueritatem manifestaret et, quę Iudeis


453. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

illi et dixerunt: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. Arrogans responsum istud primum falsę delationis fuit inidicium . Ob hoc enim solum, quia ab ipsis traditus est iudici, malefactorem intelligi uolunt. Quęnam, quęso, erant ista maleficia? Nunquid malum erat obsessos a demonio liberare, cęcis uisum restituere, leprosos curare, mortuos ad uitam reuocare? Nunquid malum erat sanctioris uitę pręcepta tradere, uiam salutis aperire, regnum Dei propinquum nunciare? Sed quoniam talia cuncta cum summa


454. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 467 | Paragraph | SubSect | Section]

quęrens, cum consyderasset fieri quidem non posse, ut regnum ambiat aut ad dominatum aspiret pauper, humilis nec arma habens, quibus aliena occuparet, nec pecuniam, qua uulgi sibi (in)*** amorem conciliaret aut milites conduceret. Vnde etiam ipsi non fuit opus, ut se suspicione ista purgaret. Iccirco nihil aliud respondit nisi: Tu dicis. Quo uerbo ueluti superuacaneo neque obiectum diluit crimen neque confessus est. Manifestum igitur fuit tam ex parte iudicis quam ex parte rei nihil ueritati consentaneum dixisse accusatores, sed omnes eorum


455. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 471 | Paragraph | SubSect | Section]

sed ad regnum spirituum immundorum, in quo poena est ęterna et perennis. Si ex hoc mundo — inquit Iesus — esset regnum meum, ministri mei utique decertarent, ut non traderer Iudeis. Nunc autem regnum meum non est hinc.** Scriptura ista ita quoque potest exponi, ut, sicut alibi dixit: Non ueni iudicare, sed iudicari, ita et hic: Non ueni regnare in hoc mundo, sed pati pro mundo. Si regnare uenissem in mundo, ministri mei, angelici spiritus, pugnarent, ne traderer Iudeis. Nunc autem non


456. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

(sicut apostolus ait) ut Filium suum unigenitum daret, ut per eum illos, qui per peccatum perierant, a perditione redimeret et credentes per fidem repararet. Subiungit Dominus et ait: Propterea, qui me tradidit tibi, maius peccatum habet. Vos sententia ista respicit, falsi delatores. Maius est peccatum uestrum insontem hominem accusare callidisque criminationibus circumuenire quam iudicis condemnare. Grauius deliquit Iudas, cum Dominum et magistrum suum prodidit, quam Pilatus, qui Cęsarem timens crucifigi concessit. Nec Pilatus


457. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 475 | Paragraph | SubSect | Section]

Nec tamen immerito is, qui minus peccat, arguit magis peccantes. Ideo: Vos uideritis, inquit; qui me cogitis iustum in damnationem dare et innocentem, ut crucifigatur, permittere. Illi autem reclamant: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Ista quidem maledictio super eos Iudeos nunc etiam permanet, qui non credunt. Sanguis enim Christi super eos est, quos condemnat, et pro illis est, quos saluat. Hunc tamen effundi permisit Pilatus ueritus populi aduersum se reclamantis seditionem. Sed aliud etiam


458. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 483 | Paragraph | SubSect | Section]

sortiamur de illa, cuius sit. Milites uestimenta sortiuntur, et in cruce pendet nudus ille, qui terram uestiuit aquis, montes arboribus, campos frugibus, qui cęlo circumtexit ipsum terrarum orbem, fulgoribus etiam infima eius et suprema illustrauit. Tantus ergo ac talis ista, quę patitur, sponte pro nobis subire uoluit; pro nobis homo factus omnia dura atque aspera sustinere curauit, ut suis poenis pro nostro delicto iustitię satisfaceret diuinę. Vestimenta, hoc est, mysterium incarnationis eius in quatuor orbis partes diffunditur.


459. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

simul conuenerant, quę non nominantur — et, cum Dominum pendentem intueretur, dixisse: Dulcissime Domine, meum quondam dignatus es intrare hospitium, meo refici conuiuio. Redde hospiti Marthę lamentum tuę uicem et me in cruce ista, in qua confixus cruciaris, in sublime elatam suscipe, ut tecum simul patiar, tecum et moriar simul. Sine te uiuere mihi mors est, tecum mori omni uita dulcius est. Sic Martha, sic alię multę suspirantes gementesque lugebant et miserabili passione Domini Iesu crucifixi


460. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 488 | Paragraph | SubSect | Section]

post multas lachrymas, post exanimati corporis frigescentiumque membrorum langorem in se tandem reuersam atque hoc modo locutam coniicere possumus: Heu, heu, fili mi charissime, qualia pateris supplicia? Quam ignominiosa, quam acerba morte consumeris?** Tametsi sciam mala ista, quę sustines, multorum in te credentium fore salutem, non possum tamen, quin te in tantis tormentis constitutum cernens doleam et ingenti replear moerore. Languent uiscera mea in tuis suppliciis, exhulcerantur pręcordia*** tuorum horrore uulnerum, mortalis opprimit oculos


461. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 494 | Paragraph | SubSect | Section]

uictus est crucis gratuitę. Consummata est pręuaricatio et finem accepit peccatum. Deleta est iniquitas terrę preciosissimo Christi sanguine. Qui captiui tenebamur, redempti sumus. Qui serui eramus diaboli, facti sumus per Christum filii Dei. Quid hoc beneficio maius? Quid ista charitate ardentius? Mortem sponte subiit Dominus, ut seruis uitam daret, non hanc momentaneam et caducam, sed illam stabilem et ęternam. Quid dico: mortem subiit, cum etiam ante mortem nullus corporis eius sensus a poena fuerit alienus? Visus offendebatur actis gestibusque


462. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 499 | Paragraph | SubSect | Section]

Da, ut te et tua dona tuaque beneficia nunquam obliuiscar, sed cuncta memoriter tenens tibi soli placere studeam, a quo solo plus quam a memetipsa me amari fateor. Redeat iam, unde huc declinauit oratio, et illud hastę uulnus paulo altius consyderemus! Res quippe ista neque miraculo caruit neque mysterio. Aqua et sanguis de plaga lateris fluxit, de plaga hominis mortui, de quo adhuc uiuo fluere destiterat aliis atque aliis uulneribus confecto. At etiam integrum corpus et nusquam saucium, postquam exanime factum refrixit, si seces, si


463. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 502 | Paragraph | SubSect | Section]

et passionibus disserere libuit, non sępe, sed semper quidem ante oculos mentis habenda. Nihil est enim, quod sic superbos humiliet, peccatores emundet, iustos conseruet et in proposito uitę perfectioris corroboret atque affirmet. Et quoniam ad fideles tantum spectat ista simplex et nuda sacrę passionis rememoratio, proximo uolumine singula retexenda sunt et ostendendum cuncta hęc multo ante et in Lege fuisse significata e t a prophetis prędicta*, ut Iudeorum non solum prisca ista malicia, sed etiam pręsens** confundatur


464. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

affirmet. Et quoniam ad fideles tantum spectat ista simplex et nuda sacrę passionis rememoratio, proximo uolumine singula retexenda sunt et ostendendum cuncta hęc multo ante et in Lege fuisse significata e t a prophetis prędicta*, ut Iudeorum non solum prisca ista malicia, sed etiam pręsens** confundatur incredulitas, cum iam manifesto intelligent ea omnia, quę in Scripturis de Messia uenturo figurata prędictaque fuerant, euenisse in Christo, non tantum illa, quę passus est, uerum etiam, quę citra passionem ab Euangelistis


465. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi puluis terrę. Dilataberis ad orientem et occidentem et septentrionem et meridiem. Et benedicentur in te et in semine tuo cunctę tribus terrę. Ad Dauid promissio Denique, per successionis lineam peruenit ista benedictio usque ad regem Dauid Domino ad eum per prophetam dicente: Cum completi fuerint dies tui et dormieris cum patribus * corr. ex Abrehę tuis, suscitabo semen tuum post te, quod


466. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

Postremo a Romanis sub iugum missi per orbemque dispersi alienis dominis parent. Pręterea qua ratione Salomon Deo fuerit in filium, qui gentilium quoque diis templa posuisse dicitur et mulierum amorem amori, quem Deo debuit, prętulisse? Christum igitur respicit prophetia ista, qui longo tempore post obitum Dauid de semine eius est genitus et in regno firmatus sempiterno. Qui in Euangelio ait: Data est mihi omnis potestas in cęlo et in terra. Et de quo in Daniele legimus: Potestas eius potestas ęterna, quę non auferetur, et


467. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

Syon lapidem probatum, angularem, preciosum, et quod Aggeus ait: Veniet Desyderatus cunctis gentibus, et quod Zacharias: Ecce ego adducam seruum meum Orientem, et quod Malachias: Orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię. Vt ista, inquam, prętermittam et alia huiusmodi multa, conueniamus Iudeos incredulos et dicamus eis: Si genealogia, si tempus, si locus, si denique cuncta in Scripturis de Messię aduentu prędicta cum aduentu Domini nostri Saluatoris conueniunt, quę stultitia est alium quęrere


468. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum illo simul eo, unde uenerant, lęti redierunt. Ipse autem Iesus, ut Lucas ait, proficiebat sapientia et ętate et gratia apud Deum et homines. Hęc de infantia eius teneraque adhuc ętate Euangelistę nobis prodidere. Quęramus nunc in Scripturis, an ista illis recte respondeant, quę de Messia, multo ante quam Iesus nasceretur, sunt significata, ut Iudeorum confundatur incredulitas et hunc ipsum fuisse uel inuiti agnoscant, quem hactenus uenturum stulte admodum contenderunt. Iamprimum genealogiam a Mattheo contextam non


469. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 511 | Paragraph | SubSect | Section]

negare possunt, attestante eam Veteris Instrumenti scriptura. Ioseph itaque, uir Marię, de tribu et stirpe Dauid fuit. Sed ingeritur Quęstio nobis quęstio: Si Iesus Marię tantum sit filius, quid ad eum spectet generationis ista series ad Iosephum deducta? Hoc soluitur Hieronymo autore: primo, non esse moris Scripturarum, ut mulierum in generationibus ordo obseruetur; deinde, ex una tribu fuisse Iosephum et Mariam atque de eadem cognatione. Hęc enim fuit matrimonii lex, ut in Numeris habetur:


470. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

terram: Foemina circumdabit uirum. Nouum inquit, quia insolitum, quia pręter omnium de muliere nascentium naturam, ut uirgo uirum in utero concipiat et nullum detrimentum suę sentiat integritatis. Alioquin nouum dici non deberet, si, quomodo alię foeminę generant, et ista, de qua loquitur propheta, generasset. Hoc nobis clarum facit ipsa etiam Ezechielis refercta mysteriis uisio. Dictum est enim ad eum de porta templi illius, quod uiderat, ad orientem spectante: Porta hęc clausa erit et non aperietur; et uir non transibit per eam,


471. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

Et quod olim pręcessit in figuram, hoc demum Maria multo magnificentius re atque opere impleuit. Merito itaque inuocata est a sponso in Canticis: Veni, electa mea, et ponam in te thronum meum. Merito uenientem Spiritus Sanctus admiratus est dicens: Quę est ista, quę progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? Quicquid enim per Euam obtenebratum* fuerat, per Mariam illuxit. Iccirco et aurora est, *corr. ex obtenebratam


472. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 518 | Paragraph | SubSect | Section]

Iustitia quandoque Christum designat ut illud Apostoli: Factus est pro nobis iustitia a Deo, et pax et redemptio. Oriente igitur Christo oritur iustitia et pax abundat hominum uero Salomone nobis genito, uere pacifico pacisque amatore perennis atque perpetuę. Nam et ista pax terrena, quę ipso nascente contigit, typus fuit pacis ęternę. De qua Esaias, cum de Messię futuri regno prophetaret: Multiplicabitur — inquit — eius imperium, et pacis non erit finis. Hanc ipse quoque Dominus per Ezechielem promiserat


473. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 519 | Paragraph | SubSect | Section]

irrueret in eum spiritus Domini, prophetauit dicens: Orietur stella ex Iacob, et consurget uirga ex Israhel. Hanc stellam magi isti obseruantes cognouerunt, quę pręter signorum cęlestium morem eos pręcedens ad pręsepium usquę perduxit Saluatoris. Postremo de ista magorum pietate atque munificentia Tobiam etiam prophetasse credimus, cum ciuitatem Hierusalem alloqueretur dicens: Nationes de longinquo ad te uenient, et munera deferentes adorabunt in te Dominum. Tametsi magi in Bethlem adorarint, Hierosolymis tamen prius


474. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

Archelao filio regnum reliquisset. Et hęc quidem in Christo euentura Spiritu Sancto afflati prędixerant prophetę, nequis Iesum, Dominum nostrum, uerum Messiam fuisse dubitet, uidens cuncta in eo impleri, quę tanto ante tempore implenda prędicabantur. Indignatio ista Herodis iuxta quorundam expositorum sententiam in quadragesimo septimo psalmo habetur, ubi scriptum est: Ecce reges terrę congregati sunt, conuenerunt in unum. Ipsi uidentes, sic admirati sunt, conturbati sunt. Tremor apprehendit eos. Vnum quippe reprehendere


475. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, tempus teramus magisque tedio simus lectori quam oblectamento, unum illud memorabimus, quod Dauid in psalmis cecinit dicens: Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit; Dominus super aquas multas. Vox Domini — inquit — et ut nosses, cuius uox esset ista, subiunxit: Deus maiestatis intonuit. Iam audierat igitur in spiritu sanctus propheta uocem illam Dei Patris, quę postea nobis intonuit super Iesu baptizato: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui. Tot ergo habes de baptismi


476. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

intra se Spiritus Sancti consolationem) — et sustollam te super altitudines terrę, et cibabo te hereditate Iacob, patris tui. Os enim Domini locutum est. His uerbis pręmium felicitatis ęternę promittitur sabbatum, ita ut diximus, obseruanti. Et licet quotidie ista, quę dicta sunt, obseruare debeamus, pręcipue tamen in diebus diuino cultui dedicatis. Tunc enim ab operibus manuum ideo cessatur, ut operibus mentis Deum orando diuinaque contemplando magis uacemus. Iudei uero, litterę, non spiritus obseruatores, Christo imputabant, quod


477. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit Euangelista — oculi in eum intenti erant. Et ipse coepit dicere ad illos: Quia hodie impleta est hęc scriptura in auribus uestris. In se impletam significauit, utpote qui exinde talibus de rebus ad populum coepit habere sermonem. Cum autem ista diceret, ostendit profecto se illum fuisse, qui olim locutus est in prophetis et qui nunc natus erat ex Virgine. Sed uideamus, quomodo impleuit ista, quę in prophetia recensentur. *corr. ex. asscr- Spiritus


478. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 534 | Paragraph | SubSect | Section]

uestris. In se impletam significauit, utpote qui exinde talibus de rebus ad populum coepit habere sermonem. Cum autem ista diceret, ostendit profecto se illum fuisse, qui olim locutus est in prophetis et qui nunc natus erat ex Virgine. Sed uideamus, quomodo impleuit ista, quę in prophetia recensentur. *corr. ex. asscr- Spiritus Domini super me, quia, dum ipse baptizatur, apparuit super eum* in columbę specie Spiritus Sanctus. Vnxit me, inquit. Vnctio pertinet


479. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 547 | Paragraph | SubSect | Section]

oratio eius fiat in peccatum, et episcopatum eius accipiat alter. Condemnatus est enim, quia desperauit. Episcopatum autem eius Matthias accepit in locum eius suffectus, ut numerum duodecim impleret apostolorum. Et ne plura superfluo labore scrutemur, si certum est ista de singulis Christi discipulis fuisse in Testamento Veteri prędicta, nonne illa, quę pauloante recensuimus, ad omnes simul referenda erunt? Neque enim simile ueri uidetur, ut de quibusdam specialis fiat mentio et de toto eorum collegio taceatur. Sed de his hactenus. Ad ea,


480. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 548 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo illa Maria, Aaronis sacerdotis soror, quę, dum petulanter Moysi detrahit, perfusa fuit lepra, sed Moyse pro illa Deum deprecante pristinam recepit sanitatem. Mulier ergo peccatrix mundata est a lepra uitiorum Domino miserante, cui deliquerat turpiter impudiceque uiuendo. De ista prophetasse mihi uidetur Hieremias, cum ait: Fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te. Per idem tempus Iesus, Dominus noster, cum destinaret apostolos ad prędicandum regnum Dei, persecutiones et


481. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 558 | Paragraph | SubSect | Section]

Cęterum synagogam etiam uineam fuisse, et turrim, et torcular, in Esaia legimus: Plantauit* — inquit — uineam sorech, id est electam, ut Symmachus** interpretatur, ędificauit turrim in medio eius, et torcular extruxit in ea. Sed de ista dicitur: Expectauit,*** ut faceret uuas, et fecit labruscas, siue, ut Theodotion ait, spinas. Promissum enim sibi Messiam, cum uenisset, non recepit.**** Ideo sequitur: Auferam sepem eius, et erit in direptionem; dirruam maceriam eius, et erit in


482. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 561 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei nostri, in monte sancto eius. Fundatur exultatione uniuersę terrę mons Syon; latera aquilonis, ciuitas regis magni. Mons Syon Iudei credentes sunt, latera aquilonis gentiles. Vtrunque parietem iunxit Dominus, ut construeretur ciuitas ista regis magni. De qua et in alio psalmo dicitur: Speciosa dicta sunt de te, ciuitas Dei. Deinde: Homo — inquit — natus est in ea, et ipse fundauit eam Altissimus. Ipse ergo Christus fundauit eam antequam nasceretur in ea. Quod quidem


483. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

complacuit Deo habitare in eo, mons certe unus est. De quo in psalmis ait Saluator: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Syon, montem sanctum eius, prędicans pręceptum *corr. ex muri Domini. Ac nequis ambigat, quin ista Christi sint uerba, Dominus — inquit — dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. Hic ille est, de quo alibi dicitur: Et induxit eos in montem sanctificationis suę, in montem quem acquisiuit dextera eius. In terra enim


484. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

est Ecclesia, Et quoniam Christus erat lux uera, quę — ut Ioannes ait — illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, illic etiam mundum Ecclesiam dici reor. Illi enim, qui extra Ecclesiam sunt, a luce ista non illuminantur, sed in tenebris cęcutiunt errorum. Saluum ergo fac populum tuum, Domine, et benedic hęreditati tuę, quod tibi spoponderat Deus Pater dicens: Dabo tibi gentes hęreditatem tuam. Auerte ab ea uim impiorum, contere illorum


485. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 567 | Paragraph | SubSect | Section]

Patris mei, qui misit me, ut omnis, qui uidet Filium et credit in eum, habeat uitam ęternam. Postremo, ego — inquit — lux in mundum ueni, et quare uenerit, docet: Vt omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Lux ista illuminat mortales ad agnitionem ueritatis, fugat autem ignorantię tenebras, ut per uiam uerę religionis incedentes ad beatitudinem perueniant sempiternam. Reliquum est igitur, ut confiteamur omnes aduentus Christi causas uno fine concludi, ut felicitatem illam perpetuam


486. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

c omprehensus* diluere inciperet. Quod quidem futurum Salomon in Canticis testatus est, ubi sponsam Ecclesiam Christo sponso inducit ita loquentem: Veniat dilectus meus in hortum, ut comedat fructum pomorum suorum. Neque enim sponsa ista sponso suo copulari poterat, nisi ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius


487. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 589 | Paragraph | SubSect | Section]

Abisai autem uindicare uolentem rex inhibuit. Ita et Christus Petro, ut gladium reconderet, quem eduxerat, iussit et ultra sęuire non permisit. Cęteri discipuli metu perculsi diffugerunt. Quod futurum prędixerat eis dicens: Omnes uos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oues gregis. Hoc Zacharię est, sed illic mutatur loquentis persona. Ait enim: Percute pastorem, et dispergentur oues, ut prophetę sit uox ad Patrem. Percussum se queritur* Dominus


488. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 600 | Paragraph | SubSect | Section]

omnia ossa mea. Hoc futurum et Zacharias uidens ait: Dicetur ei: Quid sunt plagę istę* in medio manuum tuarum? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Promissum enim dilexerunt, sed exibitum detestati sunt. Eadem ista succincto complexus est sermone Esaias dicens: A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vulnus et liuor et plaga tumens non est circumligata nec curata medicamine neque fota oleo. Idem iterum ait: Inglorius erit inter uiros aspectus eius,


489. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei. Veruntamen, sicut coruus, nisi columba factus fuerit, ad Noe non redibit, ita peccator, nisi iustificatus per poenitentiam fuerit, ad Christum reuerti non poterit. Moyses uirga percussit petram, et fluxerunt aquę sitientibusque in deserto potum prębuerunt. Petra ista erat Christus, quo in cruce lancea percusso effluxit sanguis et aqua, et cum Apostolo dicere coepimus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte eius baptizati sumus. Christi sanguis nos redemit, aqua Christi redemptos purificauit. Aqua ista mundari


490. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 606 | Paragraph | SubSect | Section]

Petra ista erat Christus, quo in cruce lancea percusso effluxit sanguis et aqua, et cum Apostolo dicere coepimus: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte eius baptizati sumus. Christi sanguis nos redemit, aqua Christi redemptos purificauit. Aqua ista mundari nequeunt, qui in Christum non credunt. Quandiu autem immundi sunt, beatitudinem consequi non poterunt. Post hęc Ioseph ab Arimathia, ciuitate Iudę, nobilis decurio, discipulus Iesu occultus, permittente Pilato tulit de cruce corpus eius, Nicodemus myrrha et


491. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

te, priusquam mundus fieret. Interim uero, antequam resurrexisset, ad inferos descendentem uidit Esaias et in spiritu gaudens hortatur et ait: Velociter spolia detrahe, cito predare. Celeritate opus fore innuebat propheta tertia die a morte surrecturo. Spolia autem ista animę erant sanctorum. Cum hac preda ab inferis uictor rediit Dominus noster. Hunc eius descensum figurasse mihi uidetur ille similis Dei Filio, qui in fornace Babylonii regis quartus apparuit, cum tres tantum illuc missi essent. Quos non adusit ignis, immo, qui inter


492. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 630 | Paragraph | SubSect | Section]

non carere. Quid enim sibi uult alibi linteamina posita, alibi sudarium, quando quidem ad fidem resurrectionis faciendam satis erat spolia corporis uidisse ibi relicta. Si enim corpus ipsum alio translatum fuisset, simul cum linteaminibus translatum esset. Quare altius quidem ista uidentur repetenda, ut uidelicet dicamus nos quoque istorum, de quibus loquimur, exemplo inclinari debere in monumentum Domini et contemplatione mentis in abdita eius intrare et linteamina, quę nobis reliquit Dominus, fide complecti. Quod est Scripturarum credere testimoniis


493. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

et locum uideret, in quo Dominus iacuerat et, siqua iacentis uestigia ibi relicta essent, disceret. Vidit — inquit — duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum erat corpus Iesu. Nihil ista ut alię mulieres ad angelorum uisionem expauit. Eum enim, quem amabat, quęrendi cupiditate affecta nihil aliud attendere poterat, nihil curare. Duos tantum uidit, sed si multa milia talium spirituum uidisset, inter multos tamen non dubitasset eum unum quęrere, cuius amore


494. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 638 | Paragraph | SubSect | Section]

rebus fragilibus contemptis ad ęterna bona, ad quę creatus est, aspirat et uirtutibus incumbens eo peruenire nititur, ubi beatus ęuo sempiterno perfruetur. Quid est autem, quod Amaus, id est cęlestis Quęstio Hierusalem, ab ista, in qua sumus, terrena, distet stadiis sexaginta? An quia in Euangelio sexagenarius numerus medius est inter trigenarium et centenarium. Minor autem numerus Ecclesię pręsenti congruit, maior futurę, medius uirtutibus, per quarum gradus ab imo ad summum peruenitur. An quia


495. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 641 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum uero non inuenerunt. Sed quęret aliquis: Cum Mattheus dicat Questio mulieres auditis angeli uerbis ad monumentum regressas uidisse Dominum in uia pedesque eius tenuisse et eum adorasse, quare Cleophas ista subticuit et, quod minus erat, uisionem memorauit angelorum? Quia ita natura comparatum est, ut, cum multa audierimus, quibus non satis fidem* pręstamus, ea contemptim et semiplene aliis referamus, uel quia simul omnibus ad monumentum angelus apparuit et locutus est, a


496. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 648 | Paragraph | SubSect | Section]

corrumpi poterunt. Sentient tamen et mali poenam, quam merentur, et boni gaudium, quod Domino largiente percipient. Mysterium autem piscis assi et faui mellis ad passionem et resurrectionem Domini pertinere reor. In illa enim assatus et extinctus mortis pertulit amaritudinem. Ista autem gloriosę resurrectionis dulcedine lugentium discipulorum consolatus est corda, in gaudium conuertens moerorem. Vel piscis assus et fauus mellis duo Testamenta sunt, in altero promissio liberationis non absque tedio diutinę expectationis, in altero promissi exibitio


497. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 658 | Paragraph | SubSect | Section]

delectationis laborantes nihil capiunt, quia non Domino, sed sibi lucrantur et Syrenarum cantibus deliniti Iesum in littore stantem uidere nequeunt. Discipuli ergo miserunt in dexteram rethe, et iam non ualebant illud trahere prę multitudine piscium. Multitudo ista piscium multitudinem indicat hominum ad Christum conuertendorum. Post piscium capturam agnoscere coperunt Iesum, quia laboris sui laudem non sibi, sed Deo tribuebant. Dicit ergo discipulus, quem diligebat Iesus, Petro: Dominus est. Symon Petrus, cum audisset, quia


498. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

in quo Saluator stabat et ad se uenientes pręstolabatur. Non enim longe a salute sunt, qui etiam in matrimonio constituti bene beateque uitam instituunt et, quomodo possunt, Domino famulantur. Distant tamen ab illis, qui Petrum imitantur, quasi cubitis ducentis. Meritorum ista distantia est. Centenarius enim numerus ad illos pertinet, qui mandata Dei obseruant. Decies decem fiunt centum. Per decem autem Legis pręcepta beatitudinem adipiscimur, dicente Domino: Si uis ad uitam ingredi, serua mandata. Atque ideo beatitudo ipsa per


499. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 660 | Paragraph | SubSect | Section]

Euangelii consilia implere contendunt. Ei quippe, qui se Legis pręcepta seruasse dixerat et, quid ad illa sibi deesset, quęsierat, responsum est a Saluatore: Si uis perfectus esse, uende omnia, quę habes, et da pauperibus, et sequere me. Et quoniam ista perfectio longe supereminet meritum imperfectorum, non centenario numero censetur sicut illi, sed ducentenario, quasi bis tanto, quanto cęteri, qui saluantur. In resurrectione enim sanctorum alia erit claritas stellarum, alia solis et lunę. Diuersa merita diuersitatem


500. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 663 | Paragraph | SubSect | Section]

Ipsa enim resurrectionis die apparuit primo Marię Magdalenę, deinde mulieribus a sepulchro redeuntibus, deinde duobus in Amaus pergentibus. Et hęc quidem primę diei manifestatio. Iterum post dies octo, quando ianuis clausis bis ad discipulos memoratur ingressus. Tertio die ista ad mare Tyberiadis, dum ibi piscarentur. Postea, quoties uoluit, per dies quadraginta, donec in cęlum gloriose triumphans ascendit. Cum ergo prandissent — inquit — dixit Symoni Petro Iesus: Symon Ioannis, dilligis me plus his? Dicit


501. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum essem paruulus — inquit — loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruulus, cogitabam ut paruulus. Quando autem factus sum uir, euacuaui, quę erant paruuli. Cum ergo esses iuuenis, Petre, uoluntatis tuę utebaris libertate. Cum autem iam senueris, ista ętas alios mores, aliam uitam sibi postulat. Grandioris enim ętatis affectus rationis freno moderandus est, ita ut non, quod libeat, sed quod prosit, cogitandum atque agendum sit. Amare te fateris Dominum. Non satis est tantummodo gregem eius pascendo ostentare amorem. Nisi


502. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 669 | Paragraph | SubSect | Section]

consyderandas ipso Domino fauente accedamus. In Mattheo ita legimus: Vndecim autem discipuli abierunt in Galileam, in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et uidentes eum adorauerunt. Quidam autem dubitauerunt. Post memoratas uisiones ista uidetur habere locum. Dulcis enim et suauis erat eis Dominus. Ideo sane, cum iam domi, in qua clausi residebant, eis apparuisset, rursus illum uidere cupientes Galileam petierunt. Recordabantur enim pollicitationis Domini dicentis: Postquam surrexero, pręcedam uos in


503. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 673 | Paragraph | SubSect | Section]

noluit. Si uoluit et non potuit, per puram fidei confessionem saluabitur. Sic enim et latro ad dexteram Domini in cruce pendens saluatus est. Sin uero potuit et noluit, damnabitur. Conuincetur enim non plene credidisse, qui legi a Saluatore latę, refragatus est. Hereticorum est ista infidelitas, hoc credere, illud non credere. Ad Christianum autem pertinet omnem Christi doctrinam pari fide suscipere ac de eius Euangelio nulla in parte dubitare. Qui dubitat, non credit; qui non credit, indignus est, ut cum credentibus computetur. Ideo dicitur: Qui


504. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 678 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominum — inquiunt — ascendentem lęti uidistis, uenturum ad iudicium cum timore expectate. Quia idem ipse, qui uenit, ut iudicetur, ueniet, ut iudicet et homines et angelos. Tunc alii ibunt in uitam ęternam, alii in ignem ęternum. Qui iugiter ista consyderat, is facile cauebit, nequid agat, unde bono, quod sperat, priuetur et malum, quod formidat, incurrat. Nihil enim illo felicius est, qui ad cęleste regnum destinatur, nihil illo miserius, qui ad inferos truditur cruciandus. Porro ille, qui in sole


505. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 679 | Paragraph | SubSect | Section]

assumpto, ut, cum quo uicit, cum ipso et regnet in gloria Dei Patris in ęternum. Hoc futurum uidit Micheas propheta, qui, cum de populo per Christum saluando loqueretur, ait: Ascendet enim pandens iter ante eos; diuident et transibunt portam. Porta ista Christus est. Ego sum ostium — inquit — per me siquis introierit, ingredietur et egredietur, et pascua inueniet. Ascendit autem pandens iter ante electos suos, qui secuturi erant, ut, ubi ipse est, ibi sint et ministri eius. Hi nunc diuidunt


506. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 680 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, qui pauloante terrenus et mortalis erat, iam sit cęlestis et immortalis, et qui pauloante ruffus erat, dum sanguine perfunderetur, angustiatus et tribulatus, dum probris atque suppliciis afficeretur, iam splendeat inclytus et gloriosus. Quasi diceret propheta: Quęnam est ista commutatio? Qui tam excellens transitus de morte ad uitam, de terra ad cęlum, de ignominia ad gloriam? Sed qualis aut quanta gloria ista? Lege uigesimumtertium psalmum, et audies angelos beatos, Christi ascendentis comites, iam in ipso cęlestis regni aditu clamantes:


507. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 680 | Paragraph | SubSect | Section]

angustiatus et tribulatus, dum probris atque suppliciis afficeretur, iam splendeat inclytus et gloriosus. Quasi diceret propheta: Quęnam est ista commutatio? Qui tam excellens transitus de morte ad uitam, de terra ad cęlum, de ignominia ad gloriam? Sed qualis aut quanta gloria ista? Lege uigesimumtertium psalmum, et audies angelos beatos, Christi ascendentis comites, iam in ipso cęlestis regni aditu clamantes: Attollite portas, principes, uestras, et eleuamini, portę ęternales, et introibit rex glorię. Audies et principes ipsos


508. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 690 | Paragraph | SubSect | Section]

uocem eius audis, sed nescis, unde ueniat aut quo uadat. Quod si de cęlo mitti dicitur, si Esaias quoque ait: Donec effundatur super nos Spiritus de excelso, quomodo nescimus, unde ueniat? Hoc ita soluendum reor: De baptismi sacramento interrogatus Dominus ista respondit. Nam idem subiunxit: Sic est omnis, qui natus est ex Spiritu. Cum enim baptizamur et sacerdos uerba profert, quę in baptismo requiruntur, per os eius uocem Spiritus Sancti audimus. Et quoniam inuisibilis Spiritus, iniuisibilis est eius operatio nec


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.