Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ista

Your search found 1713 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 509-519:


509. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

omnino ingratus uidear, Herculem, Ioue quondam natum, sed iterum proxima foetura apud nos ęditum, ad Te destinauimus. Quid frontem contrahis? Quid timidus pallescis? Non est, mihi crede, quod timeas. Olim ille multorum uictor fuit, nunc a nostris uictus est. Abs Te etiam uictum intelliges, cum ista, quę mittimus, perlegeris; uictum, inquam, non corporis robore, sed, quod multo magnificentius est, animi uirtute. Porro, ne putes me meas nugas tam expolitis Erasmi opusculis conferri uelle, ingenue fatebor: quoties ea lego, toties, quam multa mihi desunt, disco.


510. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

rogum iactarit atque ita consumpto corpore ad deos profectus sit. Habes igitur et quod iussus ille et quod iniussus egregie, prudenter, strenue, fortiter, alacriter ac supra quam cuiquam credibile sit, prospere feliciterque gessisse memoratur. Tuę nunc partes sunt docere, ut pollicitus es, ista omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac diminui, ne tanta uideantur. THEOLOGVS: Non eo


511. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

POETA: Fama hoc profecto prius quam tu ostenderet, si res ita, ut dicis, sese haberet. THEOLOGVS: Quid, si tu ipse, cum me audieris, ita esse fateri incipies? POETA: Tum omni monstro res ista monstrosior mihi uidebitur, ut, quod a nemine unquam audierim, abs te nunc auditurus sim. THEOLOGVS: Quid multis opus est? Iam uerba ad rem conferamus! Tantum, ut interrogatus rationi consentanea respondeas, uolo.


512. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

qualibet ęstate a frugum custodibus factitari? (Stabulum) Stabulum denique a spurciciis non manu, sed aquis purgatum, quale inuenti huius acumen fuisse dixerim, quando quidem nemo est, qui nesciat mapparum quoque aliorumque utensilium squalorem aquis elui? Si tamen ista non mediocris, sed prope singularis argumenta solertię fuisse putas, accipe, qua ratione a nostris, quam egregie talia cuncta superantur. Ille ceruę pernicitatem laqueis impediuit et ea capta auro est potitus. Nostri uero, qui Deo seruiunt, fugitiuum tempus effluere socordia atque


513. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ille carnibus alebat humanis et ipsis eundem, ut comederetur, obiecit. Hos autem equos Euristeus cum accepisset, dedicauit Iunoni. Sed ne putes propterea nostris pręferendum esse Herculem, hec idem etiam Christiani principes agunt, dicente Domino: Maleficos ne patiaris uiuere! At uero, si ista, quę narrantur, spiritaliter intelligere uolumus, multo plus laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro


514. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

et agant, quę Deus iussit. Illud autem, quod consulit, noluit esse necessarium, sed liberum, ut, qui consumatioris uitę instituta sequi uoluerint, illis inter beatos plus pręmii accedat. Sperabat itaque Hercules uester plus se accepturum ex his, quę non inuitus agebat. Sed certe spe ista deceptus est, dum suo nititur consilio, non diuino. Nostris ergo nulli nisi Deo adherentibus posthabendus erit, sicut iussis obtemperans, ita et sponte aliquid agens. Hoc te fateri necesse est, cum in initio disputationis nostrę persuasum habueris Dei iudicia Deique consilia


515. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aliquid agens. Hoc te fateri necesse est, cum in initio disputationis nostrę persuasum habueris Dei iudicia Deique consilia humanis esse certiora et homines quidem falli decipique posse, Deum nequaquam. POETA: Ita est certe. Sed iam perge, quęso, reliqua ista explicare, ut huic tam salutiferę disciplinę, quam te instruente percepi, cumulum aliquod addam. THEOLOGVS: Singula, quę Herculem ultro exercuisse dixisti, ut rite expediantur, nobis nunc repetenda sunt. (Ludi Olympici)


516. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

rerum cupidine ducantur quam diu sese negotiis temporalibus impediunt, ille ad contemplanda cęlestia animum erigit et fluentium bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista, quę uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et ęterna, ista nullius prorsus momenti, illa omnem humani ingenii taxationem excedentia, omni auro, omnibus regnis pluris habenda. Semotus ergo a terrenis, nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum


517. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

cęlestia animum erigit et fluentium bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque destinat. Neque enim nescit ista, quę uidentur, fluxa esse et caduca, illa, quę non uidentur, perpetua et ęterna, ista nullius prorsus momenti, illa omnem humani ingenii taxationem excedentia, omni auro, omnibus regnis pluris habenda. Semotus ergo a terrenis, nihil nisi ęternum suspirat, nihil nisi infinitum desyderat. Sic ipse Antheum procul a terra sublatum deficere ac perire compellit.


518. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

eam, quę pacta sponsaque erat, dum negatur, per uim eripuisse, sed tamen propterea cędibus in illos, quos inuasit, grassari et urbem in ciuium, qui nihil peccauerant, detrimentum atque erumnam solo ęquare impium immaneque fuisse dicimus. Ne tamen ignores, quam laudabili imitatione ista quoque presequatur Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse decernit. Disponitque animam a corporis illecebris abductam recte copulare rationi, ne caro dominetur spiritui, sed e contrario spiritus


519. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sententiis probata? THEOLOGVS: Perplacet profecto iam tibi persuasum esse, quod a Christianis in omni perfectę laudis genere uictus sit maximus heroum Hercules ille. Sed hoc etiam certum habeas uelim multo melius te ad cęleste regnum, quando uita ista decesseris, translatum iri cum morum integritate quam illum cum fortium gestorum fama. Semper enim commendabilior est uictoria se ipsum uincere quam aliorum regna subiugare, malas cupidines continentię uirtute coercere quam immanes belluas horrendaque monstra uirium robore superare. Bonis,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.