Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: amplissima

Your search found 78 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 31-39:


31. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi est, de illustrandis Scripturarum locis mutua collatione, Ioan. 5. cum inquit: Scrutamini Scripturas. Scrutatio enim est, non tantum unius loci consideratio: sed multorum examinatio, ac inter sese collatio solers, simul et religiosa. Cur porro ex Patribus (qui alioqui sua amplissima laude minime fraudandi sunt) non possit indubitata veritas et Scripturae infallibilis interpretatio hauriri, indicavi gravissimas causas et rationes, in ea ipsa tractatione de vera Norma veritatis ac Ecclesiae Dei. quae sunt in summa: Imperitia linguarum: licentia declamitandi, et


32. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

iniustitiae, Pighius, licet alio qui adversarius, victus evidentibus verbi Dei testimoniis, comparat cum illa Iacobi impostura, qua ornatus fragrantissimis pulcherrimisque vestibus Esau, eiusque pilosam cutem et nomen coram patre prae se ferens, ab eo amicissime excipitur, desuaviatur, et amplissima benedictione caelestium et terrestrium bonorum ornatur. Hanc sacrosanctam ac mysticam fraudem, benedictionisque divinae furtum, videtur ipsemet filius Dei nos statim in Paradiso docuisse, dum primorum parentum tristissimam foeditatem ac nuditatem ovillo vellere contegit, eoque fovet:


33. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 320 | Paragraph | SubSect | Section]

Manere in morte: 1. Ioann. 3. Qui non diligit, manet in morte. id est, regitur, tenetur captivus et vinctus a spirituali morte, nempe peccato, ira Dei et poenis. MANSIO Ioan. 14, duplicem significationem habet. Primum enim, In domo patris mei mansiones multae, per metaphoram idem valet quod, amplissima est copia in caelo felicitatis. Secundô, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus: est idem quod, cum eo erimus, ipsi propitii aderimus, favebimus, eum iuvabimus et beabimus. MANIPULUS, pro fructu laboris ponitur, aut [?: ] praemio: sicut semen aut


34. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 347 | Paragraph | SubSect | Section]

deducemini. Montes ipsi et colles prorumpent coram nobis in laudem, et manu plaudent omnes arbores campi. Vicinum huic est, quod Psal. 72 dicitur, in adventu Meschiae montes producturos pacem, et colles iustitiam: ut indicetur amplissima largitas, et veluti abundantia gratuitae iustificationis et reconciliationis, quae hominibus per Christum continget. Contra, aliquando etiam tristis facies montium pingitur, cum Dominus iratus ad iudicium ac poenam venire dicitur. Isaiae 5. Propterea commotus est furor Domini contra


35. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 357 | Paragraph | SubSect | Section]

Sum respondebo tali idololatrae? In multitudine magnificentiae: id est, multa magnificentia, vel excellenti fortitudine. Exod. 15, In multitudine magnificentiae tuae destruxisti inimicos. Sic Psalmo quinto, In multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam: id est fretus tua amplissima misericordia, accedam ad thronum gratiae, et ibi remissionem peccatorum, aliaque beneficia supplex orabo ac mendicabo. Pacis multitudo, pro multa pax: Hieremiae 33, Revelabo eis multitudinem pacis et veritatis: id est, impartiar eis multam et constantem pacem, quam mundus dare non


36. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 371 | Paragraph | SubSect | Section]

dic Tyro, quae multis mercatoribus suppeditat merces devehendas ad varias insulas. Christus comparat Matth. 24 praedicationem suorum ministrorum, negociationi: quod perinde tales eius famuli accepta sorte, id est, vera doctrina et [?: ] ablegantur in diversas terras, ad acquirenda amplissima lucra: sicut mercatores solent suos servos ad negociationes exercendas in diversa loca mittere. NEPOTES, filii sunt et dicuntur in Scriptura, ut 2 Regum 10 cap. Sic quoque eodem libro, capite 24. Et Matthaeus evangelista, ubi omisso Ioachimo filio Iosiae,


37. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

panis Asser, delicias regibus praebebit. id est, tribus Asser abundabit copia optimi frumen ti et reliquae annonae, ita ut etiam reges sint inde victum delicatiorem petituri. Sic Deuteron. trigesimosecundo dicit Deus, se saturasse Israelem adipe pinguissimi tritici, et sanguine vuae: id est, amplissima copia optimi frumenti et vini ditasse, unde ille factus sit insolentior et contumacior contra Deum. Pinguedo terrae, est fertilitas aut ubertas terrae. Gen. 27, De rore caeli et pinguedinibus terrae det tibi Dominus. id est, ut textus semet exponit, abundantiam frumenti et vini,


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 460 | Paragraph | SubSect | Section]

et pinguedinibus terrae det tibi Dominus. id est, ut textus semet exponit, abundantiam frumenti et vini, quae ex pinguedine terrae ubertim proveniunt. Sic Gene. 45, Pinguedinem terrae comedetis. id est, fertilissimis et amoenissimis locis Aegypti pro libitu fruemini. Pinguedo domus Dei: pro, amplissima Dei beneficia. Psal. 36 Inebriabuntur pinguedine domus tuae: pro, multiplicium bonorum ac beneficiorum Dei copia replebuntur. Sic Psalmo sexagesimotertio: sicut adipe et pinguedine saturatur anima mea. Psalmo sexagesimo quinto, Vestigia tua stillant pinguedinem: id


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 463 | Paragraph | SubSect | Section]

longus fuit. Germanica locutio vicina est, Er fiel so lang er war. Plenitudinis lapides, Exodi 25. 28 et 35. id est, lapilli preciosi, qui auro aut argento includi solent, quia foramina aut loca pro illis vacua relicta replent vel explent, ut palae in annulis. Plenitudo gentium. id est, amplissima ac veluti plena gens, integraque natio. Gen. 48. Veruntamen frater eius minor crescet magis quam ipse, et semen eius erit plenitudo gentium. Rom. 11, paulo aliter accipi haec locutio videtur: Induratio ista ex parte accidit Israeli, donec introierit plenitudo gentium. id est, donec


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.