Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: GRA?O?ECI.*

Your search found 818 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 687-697:


687. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxii | Paragraph | Section]

abstinendum ab hujusmodi scriptoribus aliena lingua explicandis, aut, si eos explicare volumus, hoc omnino genere utendum esse, quod unum est illorum splendori, granditati, suaviloquentiae accommodatum. Quod genus qui repudiant, ac, ne aliquam voculam, interdum nullius pretii, Greci sermonis propriam, Latino parum aptam, deperdant, superius illud genus exile, atque horridum amplectuntur, nec eorum quos vertunt dignitati satis consulunt, nec suae: quippe qui ob eam rem a minuto aliquo litteratore, et graeculo fortasse laudantur, ab hominibus non ineptis, vereque


688. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxii | Paragraph | Section]

illud idem, quod Terentius, approbante, ut mihi persuadeo, ac plaudente populo Romano, objecit aemulo poëtae nimis anxie, sed parum eleganter Graecas fabulas vertenti:
... bene vertendo, et easdem scribendo male, ex
Grecis bonis Latinas fecit non bonas. Itaque dum inconsulto, ac praeter modum boni interpretes haberi volunt, hoc assequuntur, ut mali scriptores, ac de pulcherrimis aliorum scriptorum, quae corruperint, operibus, male omnino meriti deprehendantur. Quanto rectius,


689. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

meque eodem, quo ratio impellebat, auctoritate, exemploque suo deduxerunt. Nec vero ipsum tantummodo genus indicaverunt, sed etiam eo genere quemadmodum utendum esset quasi intento digito commonstrarunt. Mitto Plautum, Terentium, Catullum, Horatium, Virgilium, quorum multa sunt conversa e Graecis, nihil servili illa ratione, quam improbo, omnia liberali hac, ut ita dicam, et generosa, quam nemo sanus possit non probare. In uno M. Tullio placet consistere, disertissimo illo , ut ait Catullus, Romuli nepotum , ac digno praeter ceteros, unde in omni dicendi


690. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

ratione et praecepta, et exempla petantur. Utinam divini hominis praestantissima hoc in genere monumenta extarent, duae illae orationes inter se contrariae Aeschinis, ac Demonsthenis, quas, ut Romanos quosdam oratores, Atticorum nomine abutentes, doceret quid esset Attice dicere, ex Graecis fecit Latinas. Extaret profecto optimae interpretandi rationis exemplar absolutissimum; atque ad illud liceret, quasi ad quandam formulam, revocare omnes quicunque eloquentium virorum scripta interpretantur. Nunc illae, nescio quo malo rei litterariae fato, vel hominum potius, a quibus eas


691. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

fecerit: Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tanquam appendere . Praeclare, nihil enim refert, totidem ne, an pluribus, an paucioribus verbis Graeca verba converteris; neque id quaerunt lectores, si modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta sunt, Graecisne sint leviora, an vero pari, ut ita dicam, momento, et iis, quarum in oratoria dictione ratio habetur, virtutibus aeque ponderosa. Atque hoc quidem de numero verborum ab iis velim diligenter animadverti, qui, ubi aliquid serviliter, sive, ut ipsi ajunt, fideliter verterint,


692. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxvii | Paragraph | Section]

vidit flavum Berenices:
Cirrum, quem cunctis obtulit ilia deis. In quibus ipsis flavum illud addidi, vel ut versum explerem, vel ut ille cirrus lectori minus displiceret. Sed hunc omitto: redeo ad Tullium; cujus ratio in Graecis convertendis qualis fuerit, satis arbitror ex iis, quae dixi, perspici potuisse. Summus videlicet dicendi, et interpretandi magister duas Aeschinis et Demosthenis contrarias orationes, quod etiam Hieronymus, qui eas legerat, in epistola ad Pammachium testatur, sic transtulit, ut


693. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]


nati melioribus annis,
Cum nondum ingenium miseris mortalibus, acre
Judicium nondum abstulerat,sensumque decori
Jupiter, offundens noctem caliginis atrae. hoc inquam, genus, ubi Latina cum Graecis contulerint, quale sit, certius judicabunt; mihique erunt, quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque aliis, si qui


694. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvii | Paragraph | Section]

Haec descripsi ex interpretatione Samuelis Clarkii, quam ipse, in operis praefatione, ait, esse, non elegantem nec venustam , sed ita confectam, ut verbis verba, singulis singula respondeant, Graecis Latina. Age jam proferatur ea, quam laudavi, INTERPRETATIO M. TULLII
Ferte viri, et duros animo tolerate labores;
Auguris ut nostri Calchantis fata queamus
Scire,


695. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

necessariam esse dixi; sententias easdem retinere, verba, ita ut res postulat ac ratio praescribit, commutare, addere, omittere, contrahere, dilatare; eorum vim ac pondus conservare, de multitudine vel paucitate nihil omnino laborare; postremo id assequi, ut, quae scribit, non advecta e Graecia, sed in Latio nata videantur; nec vero, nisi aliunde id constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi


696. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | Section]

Apostolici Magistro. F. A. Episcopus Montis Altis ac Viceregens. APPROBATIONES. Quod literati homines bene multi, sed in Graecis literis non admodum versati jamdiu vehementer optabant; tandem aliquando repertus est, qui cum Graece Latineque optime sciret, tum poetarum omnium facile principem Homerum ita
verteret, ut non illius modo sententiam utcumque adumbraret, sed latinis versibus elegantissime exprimeret. Is


697. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

quod ad interpretationem attinet, ea quidem fidelis est in primis, et Graeco textui penitus adherens, nisi quando latinae linguae genius sententias aliquot redundantes contrahere, aut in verbis compositis epithetisque exprimendis quodam quasi temperamento uti suaserit. Constat enim, latinas Musas Graecis multo severiores pleraque respuere, venusta illa quidem apud Graecos atque elegantia, sed quae frigidum quippiam in latino carmine et plane infacetum sonarent. Equidem arbitror in hoc praecipue optimorum interpretum industriam versari oportere, ut non semper verba verbis, sed sententias


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.