Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: haud

Your search found 3467 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 276-291:


276. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ad eum mittunt oratores. Igitur Rhacusana ciuitas, uetus et fida Hungarici regni socia, postea quam per pacatum magna ex parte Pannoniae agrum, per quem ex Dalmatia Budam uersus erat pergendum, iter tutius quam antea esse accaepit, haud oblita officii sui misit cum donis ad Vuladislauum legatos, qui ei de regno Hungariae ad se delato gratularentur amicitiamque cum eo instaurarent, atque antiquas societatis leges, interposita eius auctoritate, confirmari peterent.


277. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

specie, quum ad manus meas peruenere, non tamen multorum annorum tabe adeo corrupta erant ut legi non possent. Sed neque hanc digressionem nimis alienam existimari uelim, quandoquidem res Rhacusanae cum Hungaris, utpote ueteribus sociis, haud absurde possint coniungi. Memoriae proditum est Sarracenos, Arabicam gentem, quondam ex Sicilia, quam armis magna ex parte iam occuparant, ingenti classe ad litora Dalmatiae


278. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ipsorum Slouinorum permissu incolere coeperunt. Dumque consuetae libertatis amore tenentur, quoad per accolas barbaros licebat, reficiendae urbi dant operam formamque ac speciem reipublicae Epidauriae pro praesenti restituunt fortuna, haud sane obliti afflictis in rebus Romani ingenii, cuius proprium fuit aduersis obluctari et clades acceptas industria subleuare. Quandoquidem Epidaurus, teste Plinio atque eo auctore, qui libros aliquot C. Caesaris commentariis


279. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Dalmatae Bulgarorum uiribus ac nomine adiuti Slouinorum iugum excusserant libertate armis repetita. Quamquam sunt qui credant Bossinates et Slouinos eandem esse gentem: in quam quidem opinionem uix adducor quandoquidem lingua inter se haud parum differunt. Adeptus auitum regnum Polimirus conuocat ad se quos secum Roma in Dalmatiam uenisse demonstrauimus: sciscitatur in mediterraneisne locis an maritimis malint sedes habere. Vbi


280. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

uictum quaerere, illis eo libentius est assensus, quia ingens eius animum cupido incesserat nouae urbis in eo loco condendae, quo primum Dalmatiam petens nauibus erat delatus. Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeterquam quod editus esset atque magna ex parte praeruptus, a circumfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc


281. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

traicit pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae haud parum adiectum. Caeterum, ciuitas Rhacusana, ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in grauiorem plerumque incidit morbum, intestina tyrannide fortunis aucta


282. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

eo tempore Veneti populi, non tam imperii, quod admodum tenue erat, quam iustitiae caeterarumque ciuilium artium fama. Huc accedebat publicum simul et priuatum hospitium cum Veneto senatu Rhacusanis: priuatum mercaturae societate, e qua haud parum emolumenti ad utrosque perueniebat (id enim temporis omnia fere promercalia in mediterraneum Illyricum a Rhacusanis mercatoribus ad Slouinos regulos importanda Venetiis in diem accepta petebantur), publicum quia inde leges,


283. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

rogant tyrannum uelit nauim Venetam ascendere, muneraque a senatu Veneto ad imperatorem Constantinopolitanum missa inspicere, simulque animi laxandi causa naui paulum uehi. Tyrannus, genero praesertim idem suadente, Venetorum uerbis dolum haud subesse ratus nauim Venetam conscendit, ubi ei uincula extemplo indita nauesque sublatis anchoris altum petiere. Tyrannus animaduertens se non modo dominatione, sed et libertate priuatum, accusata Venetorum fraude ac generi parricidio


284. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

quam mutandis mercibus noti essent. Erat enim uir uehementis spiritus et bonae spei capax, satisque creditur illum patriae fortunam aucturum fuisse, Illyricis regulis id temporis dissidentibus et parum admodum publicae rei studiosis. Vnde haud difficulter adducor ut credam Demianum, quum animaduerteret ciues suos deiecti atque infracti esse animi, inuasisse dominatum magis ut erigeret patriae fortunam quam ut orbus praesertim uirili stirpe tyrannidem in suos exerceret.


285. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

nomine, quem ob uirtutem magni faciebat, amisit, dum is cum Capare, eorum qui obsessi erant duce, Branislaui cognato, congreditur. Quippe Branislaui liberi in Rhacusana iuuentute mercaturae dedita et ob id imbelli parum spei reponentes haud contemnendam externorum militum manum sui defendendi causa aere proprio conduxerant. Bodinus hanc Rhacusanorum constantiam uirtutemque Branislaui liberorum ac cognatorum


286. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

incolis inde ui pulsis uicum et quicquid campi interiacebat moenibus circumseptum cum urbe coniungunt, atque ita magnitudo urbis breui duplicatur tectis toto eo spatio exaedificatis. Et quoniam haud paruo certamine Dubrauiam de Slauinis coeperant Rhacusani, templum Diuo Nicolao pontifici, monumentum uictoriae, in capite uici, qui nunc fabrorum argentariorum ac uasculariorum frequens est officinis, erexerunt. Decretumque uti festo


287. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Dalmatico Venetis, summam coeperant obtinere auctoritatem, magnusque his honos fidesque praecipue ob integritatis famam est habita. Caeterum ciuitas Venetorum imperio liberata parum abfuit quin haud multo post quorundam adolescentium, leuitate animi et egestate, ut fit, uenalium, proditione diriperetur, quos quidem nominatim tradere familiae dignitas, in qua nati sunt, prohibet. Tulit enim ea domus uiros plures singulari


288. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

principibus. Erat Iaxias et per se Rhacusanis infensus, ut est inter plerosque uicinos ex aemulatione odium. Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam ignorabat. Erat enim et ipse ex aulicis Augusti, florentique aetate ac forma corporis eximia, et regina feminarum uitia uergens etiam annis non exuerat. Itaque compositis criminibus in Rhacusanos persuadet reginae ut cum


289. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Turcarum, quo fere Europa id temporis magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt quo minus fidem seruarent. Quam profecto constantiam Amurathum Othomanum, Turcarum regem, uehementer admiratum dixisse ferunt urbem haud facile perditum iri in qua scilicet tanti ducitur fides. Caeterum Rhacusani haudquaquam contenti hoc tantummodo in Dardanum regem officio consuluerunt ei ut confestim Hungariam peteret


290. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

quum opera Iani Hunniadis, regis Matthiae patris, tum thesauro in militum stipendium erogato, quem ei, ut dictum est, Rhacusani conseruarant, in regnum est restitutus. Atqui recuperato regno haud immemor beneficii Dardanus rex extitit. Semper enim gratiae Rhacusanis referendae summo studio incubuit atque adeo omnibus eos est prosequutus officiis ut etiam modum excesserit. Nam praeter alia in Rhacusanos beneuolentiae indicia,


291. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ex Rhacusanis id temporis amplissimas nacti sunt opes, quibus sane, et publice et priuatim, urbs magnopere est exculta. Caeterum Rhacusani, mente eorum secundis, ut fit, rebus sublata, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossacio, Volcatii filio, Bossinate finitimo et amico, sub quo aliquot Dalmatiae regiones tunc erant, inimicitiis stolide ac optimo quoque, et imprimis Iupano Bono Marinoque Restio


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.