Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ARISTOTEL.*

Your search found 359 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 305-314:


305. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

quam re alia ulla. Cum enim omnes homines, rationales se esse credant, rationi adhaerent eamque sectantur et adamant. Et si veram falsa, aut apparente, discernere nesciant, etiam falsa trahuntur, et apparenti. Ratio autem, philosophia studiis, maxime, et acuitur, et instruitur. Inter philosophiae Aristotelicae partes, quae Romae, quae in aliis omnibus Europae publicis Gymnasiis praeleguntur, et perleguntur, quaedam sunt, fidei atque Ecclesiae hostes acerrimae. Quas attingam. Physici II. Pars de fortuna, et casu. Pars III. De infinito Pars IIII. de tempore.


306. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

quo vel malo fato, vel consilio pessimo, in gymnasiorum statutis statum est ut fere non nisi hi publice doceantur. Et impietas omnis iuvenum mentibus indatur, et inculcetur. Tu qui unus isti Romano Gymnasio praepositus es, in tuam sententiam collegas Cardinales trahe, Tollite has Aristotelis partes, ne amplius legantur. Relinquantur disputatoribus, libri logici et caeteri metaphysici. Medicis futuris generationis libri, quartus meteorus. Parva quos vocant naturalia, animalium generatio, et partes. Pro illis impiis substinuite, Hermetis libellum de Pietate et


307. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

filio eius Belo, genitus. Et Eusebius affirmat eum iisdem temporibus cum Semirami, et Abramo vixisse Semiramim vero, nemo ignorat Nini fuisse uxorem. Qui Ninam urbem condiderit anno a diluvio CCXCI. et sequenti CCXCII a Iosepho dicitur Abramus natus. Consonant itaque tempora. Ex quibus Eudoxi, et Aristotelis error proditur ingens. Quorum uterque, uti Plinius refert, scripsit, Zoroastren sex millibus annorum Platonis mortem praecessisse. At is obiit Olympiade CVIII. Ad quam, a diluvio anni intersunt MMLVIII. A quibus si demantur CCC. circiter, quibus Ninus


308. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Cuius Hermippi Laertius librum quoque "De magis" adducit, et ab Arnobio testis est productus. Puto autem Hermippum hunc illum Smyrneum, qui dictus est Callimachius. Cuius libros, similis fere argumenti, "De septem sapientibus, "De legumlatoribus", "De Hipponacte", "De Gorgia", "De Aristotele", Atheneus non raro citat. Cum autem libri Zoroastri Chaldaice scripti fuerunt, non immerito quaeri potest, a quo nam fuerint postea Graeci facti? Sane Iosephus, de Beroso ita scripsit. Testis horum est Berosus, vir Chaldaeus genere, notus iis qui in disciplinis versati sunt.


309. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

scripsit. Testis horum est Berosus, vir Chaldaeus genere, notus iis qui in disciplinis versati sunt. Quandoquidem ipse scripta Chaldaeorum de astronomia et philosophia in Graecos extulit. Itaque Berosus et hoc testimonio, ni fallor fuerit primus. Secundus est Aristoteles qui librum conscripsit, cui Magico fuit inscriptio: Sed Eudoxus, et Hermodorus Platonicus, et Xanthus Lydus videntur Magorum multa prosecuti. Et Hermippus de quo supra. Fuerunt postea duo Chaldaei, Iuliani pater, ac filius. De quibus ita est apud Sudam. Iulianus


310. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Symbulus, et Pallas quidam, qui Magorum res Graece conscripserunt. Chaldaeorum libri aliquod philosophici videntur in Arabicam quoque linguam fuisse versi. Scribit enim Avenrois quodam loco apud Chaldaeos philosophiam, ita perfectam quondam fuisse, sicuti fuit, ut ipse loquitur, tempore Aristotelis. Fuerint libri Zoroastri, postea quam a Iuliano, aut quovis alio, Graeci facti sunt, in tanta veneratione, ut Clemens scribat, eos Christianos, qui Prodici haeresin sequerentur, gloriari solitos, se eius arcanos libros possidere. "Et Porphirius in Plotini vita narrat Christianos


311. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

theologiam complectebatur. Utinam denique ipsius Pici commentaria in ea ipsa, et oracula, et libros. Quae Ficinus scribit in obitu eius inter scriptorum suorum reliquias, a se reperta esse: sed ita exarata, ut vix ab eo ipso legi possent Pico. Quae malum, pessum ierunt cum concordia, ab eo scripta Aristotelis cum Platone: Equidem maximam fecit haec Chaldaica Theologia, in iactura XL librorum Amelii. In quibus rationi valde consonum est, quo facilius Zostriam librum falsitatis coargueret, eum saepe vera Zoroastri dogmata, et oracula protulisse. Non minor forte iactura alia fuit, quatuor


312. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

pervenisse, eique ob id sacrificia instituisse. Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos vero cum magnis, ac piis viris dicimus, Magiam in universum naturae totius cognitionem complecti. Non eam quidem, quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed eam quae interspersas, interseminatasque mundo virtutes, quasi de latebris, ac tenebris in lucem evocans, non tam facit miranda, quam operanti naturae famulatur.


313. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quidem Mens ipsi animae. Anima vero naturae sympathiam dicunt esse superis cum inferioribus et maxime quae sub luna sunt. Restituunt vero in pristinum animas, secundum mensuram propriarum purgationum, in totis mundi regionibus. Quasdam etiam supra mundum reducunt. Horum autem dogmatum plurima et Aristoteles et Plato susceperunt. Plotinus vero et Porphyrius, et Iamblichus, et Proclus, omnia sunt secuti et tamquam divinas voces, ea susceperunt. In alio Exemplari, ita se habet


314. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Compati aiunt, super inferis et praesertim sublunaria. Reducunt vero animas post obitum, secundum mensuram propriarum purgationum in cunctis mundi regionibus. Quasdam etiam supra mundum attollunt et media ipsas constituunt, impartibilium et partibilium naturarum. Horum vero dogmatum pleraque et Aristoteles, et Plato susceperunt. Plotinus vero, et Porphyrius, et Iamblichus, et Proclus omnia sunt secuti, ut divina voces ea sunt amplexati. Finis Ideo, et manere semper impigrae vertigini,


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.