Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: aliarum

Your search found 197 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 94-130:


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 753 | Paragraph | SubSect | Section]

exegit, ut omnis generis tropos ac parabolas allegoriasque intelligerent ac discerent. ut cum Marci 4. et alias inquit: Nescitis parabolam istam, et quomodo omnes parabolas cognoscetis? Eodem facit, quod saepe alias eos obiurgat, quod metaphoras seminis, somni, panis fermenti, et aliarum vocum non intellexerint. Sic et Sapientia divina profitetur se magistram huius partis Grammatices. Invitans enim auditorem ad suam scholam, inquit: Ut intelligat parabolam, et interpretationem, verba sapientum, et aenigmata eorum. Quare omisso nunc Hebraismorum doctrinae


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 764 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius rei multae sunt causae, de quibus mox dicam, praecipue autem nostra eius imperitia. Est vero sermo nota aut imago rerum, et veluti quaedam perspicilla, per quae res ipsas intuemur. Quare si sermo sit vel per se, vel nobis obscurus, difficulter ex eo res ipsas cognoscimus. 4 Aliarum gentium sermo semper aliis est difficilis: quod experientia docet, idque etiam in vulgaribus inguis, in quibus multi multos annos versantur perpetuo colloquendo, legendo, scribendo, et subinde peritos percunctando. 5 Vetustus sermo recentioribus obscurus est. Romani linteos


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 772 | Paragraph | SubSect | Section]

aut tradant, qualesve observationes aut religiones nobis praescribere aut praeformare conentur. 26 Christus Matth. 13 dicit, omnem scribam doctum in regnum caelorum, debere proferre vetera ac nova, instar praedivitis patrisfamilias, qui ex opulento penu omne genus cibariorum et aliarum rerum utilium proferre possit: quo ostendit etiam, eum qui sacras literas exponit, Vetus testamentum cum Novo conferre, et veteres patefactiones, historias, ac sanctiones Dei cum recentioribus comparare, et in publicum proferre, aliisque explicare debere: sicut et Apostoli accurate cum suis


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 775 | Paragraph | SubSect | Section]

Sacrarum literarum et doctrinae caelestis. Oportet enim discere linguas, et eruditas Grammaticas. Utilis, ac plane etiam necessaria est Dialectica ac Rhetorica, et reliquae Philosophiae cognitio. Nec valet obiectio, quod ista Apostoli non didicerint. acceperunt enim illi cognitionem linguarum, et aliarum utilium rerum, ex dono Spiritus sancti. Videmus etiam hodie multos alioqui rudes ita caelesti quodam intelligentiae lumine donatos illustratosque esse. ut vel obscurissimas controversias summa dexteritate diiudicare possint. Harum igitur externarum aut humanarum rerum scientiam etiam


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 789 | Paragraph | SubSect | Section]

ac gentibus, ita et in Sacris literis, saepe voces sumuntur a rebus aut moribus ibi notis aut usitatis. Sic et in Sacris literis fit saepe mentio vel aliquarum veterum consuetudinum illius gentis, vel historiarum, vel naturae locorum, vel animalium aut animantium, ac lapidum, vel artium, vel aliarum huiusmodi rerum, quae dicta ac loca sine noticia prae dictarum rerum intelligi nequeunt. De quo toto genere postea proprio capite prolixius agetur. Exempla proferemus singulorum, 2 Mos fuit illi genti, in suis luctibus radere caput, barbam, ia cere in cinere aut cilicio,


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 798 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

libello, tit. Paralipomena Dialecticae, diligentius disputatum est: quem, qui hanc materiam plenius cognoscere volent, legant. Quod si quae hic obscurius, brevius, aut etiam rudius dicta, propositave sunt, spes est exoriturum, qui ea meliori ordine ac perspicuitate exponat. Forte et aliarum scientiarum, ac praesertim facultatum eruditis occasio dabitur, ut et illi suarum professionum typos studiosae iuventuti proponant. Deus autem, causa et fons omnis boni, tueatur cum alias iam suo ingenti beneficio illustratas scientias, tum et in primis hanc supremam, contra satanam, et


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in aliis Epistolas videmus contineri) statuere oportet, sicut quaedam ad consuetudinem Scripturarum pertinentia habentur in libris universis, ita quaedam in quibusdam libris separatim obvenire, quasi iis propria, eademque maiori diligentia advertenda. Quo quidem pacto novimus inter Scriptores aliarum rerum, aliter historiographos, aliter poetas, aliter philosophos, aliter oratores sua tradere atque explicare. Quod ut melius intelligatur, paulo plenius exponam. Enimvero historiographos videmus plerunque 1 paucis primo proponere, 2 quae mox fusius sint dicturi. 3 Deinde


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 813 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

summariam aut catechisticam cognitionem Dei et rerum sacrarum. 4 Utilis quoque est cognitio topographiae, ubi ea omnia quae narrantur, gesta sunt: ita ut non tantum situm loci, eius magnitudinem, speciemque probe noris, sed etiam totum ingenium, omnesque proprietates loci, hominum, et aliarum praecipuarum rerum quae in ea regione sunt. 5 Videndum ut accurate observentur causae et occasiones, principiaque, progressus et fines rerum gestarum, et ubi unaquaeque narratio incipiat aut desinat, num cohaereat cum praecedentibus aut sequentibus: aut quoquo modo cum eis


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 817 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

de Deo hominibus inculcare Postremo, etiam secundae Tabulae vitia grassantia taxare, ac omnino et in summa contritionem et fidem concionari. Aliquando etiam politica aliqua mandata habuerunt de aliquibus negociis agendis aut omittendis, praesertim tempore bellorum ac difficultatum aliarum. Denique cum eos vel reges aliive magistratus, aut totus populus, vel etiam singuli aliqui homines de rebus futuris, aut alioqui dubiis, praesertim maioris momenti, consulere voluerunt, habuerunt ab eis certa responsa. 4 Non solum vero in genere peccata accusarunt, et ad pia


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 843 | Paragraph | SubSect | Section]

ea quae conveniunt omnibus gentibus. Proinde in Scripturis intelligendis vigilare debet lectoris intentio, ne quaerat in specie seu in parte, quod certius et melius potest invenire in toto. Quintam regulam ponit de temporalibus, aut quantitate temporum, quae Regula, (ut inquit Augustinus) etiam de aliarum rerum numeris est accipienda, ubi vigilare debet lectoris intentio, ut intelligat in Scripturis saepenumero aliquid dici secundum totum aliquod tempus, quod secundum partem solum illius temporis aut praeteritum aut futurum est intelligendum, veluti quod Christus dicitur tribus diebus et


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 884 | Paragraph | SubSect | Section]

libri Mosis: tum etiam, quia ex historiis prophetiae deducuntur, aut etiam in illis implentur, seu verificantur, non autem contra evenit. In hoc vero cum simplici docendi ratione convenit, quod utraque videtur esse plana, et intellectu facilis, cum reliquae sint crebro intellectu difficiles. Nam aliarum est contraria ratio. Hactenus de historia, nunc de prophetia. Prophetia est rerum latentium, praeteritarum, praesentium, aut futurarum, ex divina inspiratione manifestatio. Praeteritarum rerum manifestationis sit exemplum: In principio fecit Deus caelum et terram: rem, Quoniam


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc vero idem est quod retinere Hebraismum, ut saepissime vaf Hebraeum per καὶ Graecum, et porro per Latinum Et vertant. Sicut in caelo et in terra, Pro, Sic in terra. Tales ac similes Hebraismi istius ipsius particulae et aliarum, innumeri sunt in Bibliorum versionibus. Saepe etiam novi Testamenti Scriptores aliquas Hebraeas πολυσήμους, seu plurium significationum voces reddituri aut expressuri, vel necessitate coacti, vel aliqua commoditate allecti, vel


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 933 | Paragraph | SubSect | Section]

spaciorum circumscriptiones, idque ferme in omnibus linguis, alias includere, alias excludere indicatas metas solent. Ut Praepositio Ante diem paschae, alias includit, alias excludit diem illam. Hanc regulam prolixe in Prima parte in Praepositione Post exposui, et valde multis exemplis etiam aliarum linguarum illustravi. Dictum est etiam aliquid de eadem in Usque et Donec. Qua Regula conciliatur Marci dictum, capite octavo, quod Christus post tres dies resurget, cum aliis, qui dicunt quod tertia die resurrexerit: et dictum Matth. 17, quod Christus post sex dies ascenderit in


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 940 | Paragraph | SubSect | Section]

scalae in sacris, cum occasione ultimarum vocum explicatione indigentium, subinde alia et alia sententia attexitur, habens et ipsa (ut ita dicam) caudam, nova explicatione indigentem: sicut alicubi reginae, aut aliarum principissarum caudam vestis sublevant aliquae nobiles aut magnatum filiae, et illarum vicissim aliae. Tali sane quadam specie interdum subserviunt, et (ut ita loquar) pedissequantur aliae sententiae aliis in Sacris literis, de qua sententiarum connexione alibi dixi. AETIOLOGIAM


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 960 | Paragraph | SubSect | Section]

praesertim figuratis, probe expendendis utilis ac necessaria est, tum praesertim in Metaphoris, quae magis sunt arbitrariae caeteris vocabulorum abusionibus. Alias enim aliter vox ab alia re ad aliam plane pro arbitrio utentium traducitur, adeo ut hac ratione quotidie Latina, Graeca, aut aliarum linguarum vocabula novare summa libertate liceat. 5 Porro etsi hoc in omnibus linguis observandum est: tamen multo magis in Hebraea lingua quam alibi, ubi et longius et violentius ac quasi liberius Metaphorae petuntur ac usurpantur, quam in ullo alio sermone. Durarum


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1004 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

intelligatur quod hactenus disserui, totam hanc rem aliquanto brevius repetam, veluti resumpto initio. In sermone igitur aliud sunt ipsae primariae sententiae inter sese cohaerentes, et hamorum instar filum orationis connectentes: aliud sunt, quae obiter ornatus, benevolentiae, occupationum, aut aliarum causarum vel circumstantiarum gratia adiectae. Singulae etiam sententiae nonnunquam habent duo quaedam diversa, quorum alterum est quasi substantia aut corpus orationis, et per nominativum ac verbum effertur: ut, Deus creavit caelum et terram: alterum vero quasi quaedam circumstantia,


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1008 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Deo resistentium incideret in hunc eius legatum aut ministrum: ea hisce verbis pronunciat: Opprobria opprobrantium, etc. Sic et alias saepe dicta veteris Testamenti durius applicantur, quantum quidem ad sermonem attinet, ut in Eclipsi ostendi: tametsi idem interdum accidat etiam in aliarum sententiarum connexione. Quod eam dem sententiam constabilire soleam, simul affirmative et negative, in cap. de Affirmatione dictum est. Quod Antithesibus multum ea quae semel dixerunt, illustrent ac explicent, in capite de Ioannis stylo plenius


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

plura sunt, quae ad sententiarum ordinem recte referri queant: sicut et in capite De brevitate adhuc plura. Cohaerentia membra ac sententiae, quae ob similitudinem quandam connexionemque sensuum deberent secundum Latinam consuetudinem simili quadam forma temporum, modorum, et aliarum etiam proprietatum efferri, aliquando mire a sese mutuo variant, ut supra in constructione Verbi exposui, ut propemodum earum connexionem agnoscere nequeas. Sententia sequens, non semper simpliciter dependet ex antecedente, sed ab aliqua subintellecta: ut Philip. 2, Implete


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1090 | Paragraph | SubSect | Section]

ante omnia necessariam esse ad rectam scriptionem: quia scribendi recte sapere sit principium et fons, et quod eum rem probe cognitam meditatamque habeat, non sint vel verba vel lucidus ordo destituturus. Quare iubet non tantum ipsum caput aut genus principalis materiae cognovisse, sed et aliarum rerum ac personarum, quarum qualiscunque mentio forte fieri in scriptione potest, naturam ac proprietates: pro exemplo proponit, quod oporteat nosse aetatum et conditionum, aut graduum hominum mores: quandoquidem alia sint natura ac ingenium, sermones et actiones puerorum, alia iuvenum,


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

frangere ac domare, ut tandem humiliati, discant iustificationes Dei. Psal. 33. Ovis sua multiplici utilitate, innocentia, patientia ac simplicitate, pios significat: sicut et columba. Contra capra, leo, et corui, lupi, vulpes, ursi ac pardi: gallinae quoque, et pullorum eius ac aliarum avium, ac nidorum ipsarum nonnunquam aliqua mentio fit. Nam Christus per gallinam, pullos benignissime foventem, suam ac caelestis patris infinitam misericordiam et beneficentiam erga genus humanum declarat. Quorum omnium et aliorum natura expensa, facit non raro sermonem dilucidiorem.


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1094 | Paragraph | SubSect | Section]

Tales fuerunt illae duae praeruptae petrae, qua transivit Ionathan apud Philisthaeos, 1 Sam. 14. Similis petra eminet in medio Rheni, in cataracta maiore prope Schafhusium, quam tot seculis, tanto impetu aquae ac glaciei ingenti vi impingentis non abscissam esse, plane miraculosum est. Talium et aliarum petrarum cavernae ac umbrae passim in Scriptura celebrantur. In tali caverna latitavit David, cum Saul eum quaereret, cumque ei oram vestimenti abscinderet, 1 Sam. 24. Montosa quoque valde fuit terra Canaan. Fuerunt autem valde varii montes: alii praealti, ut Tabor, Carmelus,


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

Utrunque cum altero admodum pulchre consonat: utrunque etiam non solûm in intellectu, sed et in voluntate ac affectibus haeret. Quo autem tanto clarius intelligi possit, quale sit hoc accersitum velamen malorum habituum, pravae institutionis, communis rerum usus aut vitae, et aliarum partium: videatur libellus de Metis ac materiis scientiarum, ubi ostenditur, quam multipliciter Philosophia nobis in Theologia imponat, et sua natura caecos mentis nostrae oculos etiam magis excaecet. Sumamus vel ex communi vita, illa huius accersiti velaminis aut tegminis


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

4 Omnes Levitici typi ac picturae monstrant Christum, si quis modo eos recte evolvat, et quasi intus inspiciat: quod verisimile est, aliquos vere pios et a Deo doctos doctores et auditores fecisse. Arca enim, propitiatorium, agnus paschalis, serpens suspensus, sunt evidentissimi typi aut figurae aliarum longe meliorum rerum. Nec omnino Israelitae ignorabant illa, esse umbras ac picturas rerum caelestium, verarum et futurarum. 5 Impossibile est, non fuisse veram salutis rationem ante victimas Leviticas. Quod ergo inde a condito mundo ante Leviticas victimas valuerat per tot


117. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

γὰρ τὸ σαφές, καὶ ἁπλοῦς ὁ λόγος τῆς ἀληθείας. Ante omnia autem de dignitate huius linguae dicendum esset, et multa sane ac praeclara sunt, quae in eam sententiam dici possent: sed temporis angustia et rerum aliarum quae dicendae erunt, copia impeditus, tantûm singulis verbis, veluti punctis quibusdam singula notabo. Summa igitur dignitas, amplitudo et veluti maiestas quaedam huius linguae ex pluribus demonstrari potest. Hunc enim sermonem primum Deus in ipsa creatione generi humano


118. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

Deus nobis veram religionem constituit, quique fuerunt veris virtutibus ornati, meritoque nobis suspiciendi heroes, sunt loquuti. Nec tantum summi illi viri eo usi sunt, sed et ipse verus et omnipotens Deus, eiusque unigenitus filius, noster unicus redemptor ac servator. Haec lingua aliarum omnium mater est, quod et nomina Hebraea in Graeco alphabeto protestantur, et vocabula ipsius in omnes linguas sparsa, et novitas Graecae, ac praesertim Latinae linguae, ut postea dicetur. Excellit haec lingua omnes alias, cum multis aliis nominibus, tum castitate phrasium,


119. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1152 | Paragraph | SubSect | Section]

nominum aut verborum diversitas, et quaealia in singulis partibus considerantur. Constructio quoque aliquousque in omnibus linguis convenit, sicut et alia plurima: quae cum cognita habeamus, solummodo nobis ea restant discenda, quae sunt huius linguae propria, in quibus tamen ipsis collatione aliarum linguarum aut Grammaticarum plurimum adiuvamur. Illud quoque non vulgare praesidium est, quod, licet proprie vocabula sunt rerum notae: tamen vicissim saepe et rerum cognitione in intelligendo ac iudicando sermone multum adiuvemur. Quod et hîc nobis accidit. Res enim hoc


120. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1155 | Paragraph | SubSect | Section]

tum et in morum formatione continetur. Possent plurima et utilissima de hisce quatuor sacrae Scripturae utilitatibus etiam a non copioso aut indiserto homine (cuiusmodi me esse facile agnosco et confiteor) commemorari: verum non fert temporis brevitas, loci auditorumque ratio, et rerum aliarum copia, ut diutius in hisce immorer. Illud tantum observetur, quod ibi Spiritus sanctus affirmat, Scripturam posse hominem plene erudire in Christo ad salutem, posse hominem Dei integre formare, et veluti exaedificare: et denique perfectum, ac ad omne prorsus bonum opus instructum aptumque


121. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

homines, et ipsa quoque bona opera vituperare, dum eis locum mediatoris tribui non patimur? Dicet ergo aliquis, quem igitur tu tandem locum, fructum aut utilitatem ex talibus libris petendam, quam etiam operam, studium aut tempus illis tribuendum censes? R. Methodici libelli cum omnium aliarum scientiarum, tum et Theologiae summam praecipuorum capitum compendio, recto ordine, sermone et tota forma suae aetati conveniente, iuventuti discentibusve proponunt. Id hominum praesertim rudium menti memoriaeque cumprimis convenit ac utile est. Cum enim ea non tantum finita, sed et prorsus


122. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1163 | Paragraph | SubSect | Section]

quodam filo et pinguiori, quod aiunt, Minerua, quatenus res tam difficiles et obscuras crassa auditorum ingenia percipere possunt: at scholasticae disputationes, apud disciplinarum capacia, excultaque ingenia agentes, summa diligentia rei veritatem inquirunt, et tum ab omni falsitate, tum et ab aliarum rerum vicinitate distinguunt, limant, et (quam appositissime omnino fieri potest) auditoribus proponunt et exponunt. Tertio, sermo ipse Latinus est iam ad rerum explicationem multo vulgari aptior ac clarior, sunt et tam multae voces, ac veluti artis docendi vocabula in scholis


123. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1177 | Paragraph | SubSect | Section]

Patris, in sua functione subiectum, ut quaecunque agat aut patiatur, ea ideo patiatur, ut tantum Scriptura impleatur, nec quicquam aliud loquatur aut faciat, quam uti mandatum a Patre acceperit: Ioan. 12. 5 Fingunt illi, sibi ius ac fas esse, pro ratione temporum, hominum et aliarum circumstantiarum, mutare ordinationem sacramentorum, et Scripturam quoque modo sic, modo aliter interpretari: sicut re ipsa modo damnant communionem sub utraque specie, et coniugium sacerdotum, ut horrendas haereses, ac propterea pios homines ferro et flamma persequuntur, modo contra, ut


124. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1202 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ac Paulinis epistolis, Metaphysica Aristotelis profitentur. Sic itur ad astra. Quorsum ergo sacrosancta Evangelia? 49 Dicunt Tridentini Patres in suo decreto de Communione sub utraque specie, licere eis mutare in Sacramentis, quae videantur pro ratione temporum, hominum, locorum, et aliarum circumstantiarum. Si Christiana religio variat ratione circumstantiarum, actum est de Bibliis aut scripto iure, quod de una tantum quadam immota forma Religionis, quae omnibus temporibus, locis ac hominibus fit communis, loquitur. Res tota hoc modo ad arbitrium gubernatorum, qui sese ad


125. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

stare. 15 Solum. verbum Dei aliquid certi de animae immortalitate, de spiritibus bonis et malis dicit: Philosophia haec omnia ignorat, quae tamen in rerum natura existere manifestum est. 16 Consensus contrariarum gentium, Turcorum, Iudaeorum, Christianorum, et multarum aliarum sectarum in comprobatione Moysis ostendit esse incorruptum testimonium, ut non potuerint domestica quadam fraude in unum consensisse aut conspirasse. Idem consensus contrariarum gentium est etiam de Christo, quod talis aliquis excellens vir fuerit, tanta opera ac miracula fecerit, et sic


126. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1206 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

esse hanc Religionem, confirmat. 35 Philo scripsit librum probans, id quod deterius est, semper insidiari potiori. Sic et Paulus dicit, eum qui ex carne est, insidiari ei qui est ex spiritu. Ipsa certe experientia omnium seculorum testatur, omnes homines sive Epicureos, sive religiosos aliarum religionum, veris Christianis insidiatos esse: quinetiam eos horribiliter et crudeliter esse persecutos. Contra veri Christiani nihil tale contra haereticos aut gentiles unquam sunt moliti. 36 Esse quosdam malos genios, et etiam bonos, illosque adversari bonis hominibus et omni


127. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1207 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dementatos illam sequi. At haec nostra etiam humanis argumentis demonstrari potest, quod vera et divina sit: qualia sunt pleraque haec ipsa argumenta. 49. Constantia martyrum, quorum tot myriades omnibus seculis passae sunt, non humanum, sed divinum opus est. Atqui profecto aliarum Religionum homines propter suam Religionem tot cruciatus passuri non essent, nec passi unquam sunt. Certe tanta constantia nostrorum martyrum gentibus omnibus miraculo admirationique fuit. 50 Sectatores nostrae Religionis, qui maxime et pii et synceri sunt, etiam ventura


128. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1227 | Paragraph | Section]

sit disputandum. ibid. Hamephoras nomen unde Iehovae nomini tributum 358 Hasid quid Hebraeis 170 Hebraea lingua ab aliis quomodo differat 241. cur merito sancta vocetur 383. cur studiosis sit discenda. ibid. omnium aliarum mater. ibid. quatenus aliarum mater. ibid. quatenus alias omnes excellat. ibid. Hebraeae linguae constructio qualis 157 de Hebraeae linguae constructione disserere cur sit difficile. ibid.


129. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1227 | Paragraph | Section]

Hamephoras nomen unde Iehovae nomini tributum 358 Hasid quid Hebraeis 170 Hebraea lingua ab aliis quomodo differat 241. cur merito sancta vocetur 383. cur studiosis sit discenda. ibid. omnium aliarum mater. ibid. quatenus aliarum mater. ibid. quatenus alias omnes excellat. ibid. Hebraeae linguae constructio qualis 157 de Hebraeae linguae constructione disserere cur sit difficile. ibid. Hebraeae linguae consuetudo 211.


130. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1241 | Paragraph | Section]

complecti sint soliti 283 in Sententiis efferendis cur ordo aliquis vocum esse debeat 205 sepultura asini quae 109 sepulchra dealbata, locutio unde veniat 336. Iudaeorum qualia. ib. Sermo ab eruditis qui maxime probetur 384. aliarum gentium semper aliis difficilis 1. doctoris sinceri qualis esse debeat 390. grandis cur in concionibus forensibus adhibeatur 261. 262. in omnibus gentibus unde plurima sumat 330. Latinus cur ad rerum explicationem aptior sit quam vulgaris 400. literarum sacrarum cur gladius


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.