Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12240-12250:


12240. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

OPERIS RATIO EIDEM CLARISSIMO VIRO AB INTERPRETE REDDITA. Tria sunt, Balthassar optime, atque optimarum artium amantissime, (te enim unum iterum affari, tibi uni hujus tuo jussu elucubratae interpretationis rationem reddere placet) tria, inquam, omnino sunt, quae ad omne opus, ut recte ac laudabiliter fiat, necessario requiruntur.


12241. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xvii | Paragraph | Section]

EIDEM CLARISSIMO VIRO AB INTERPRETE REDDITA. Tria sunt, Balthassar optime, atque optimarum artium amantissime, (te enim unum iterum affari, tibi uni hujus tuo jussu elucubratae interpretationis rationem reddere placet) tria, inquam, omnino sunt, quae ad omne opus, ut recte ac laudabiliter fiat, necessario requiruntur. Primum ut vere judicemus quid fieri oporteat, deinde ut id facere possimus, postremo ut velimus. Quorum trium, quanquam duo illa priora, si forte desint, nobis merito exprobrari non possunt, tertium potest; utpote quod


12242. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xix | Paragraph | Section]

sic etiam ad bene interpretandum permultum momenti. opus enim natura sua implexum, ac perdifficile bene fieri non potest, nisi fiat sedulo, ac diligenter: verumtamen omnis sedulitas, quantacunque fuerit, ac diligentia frustra erit, nisi interpres adhibuerit praeterea illa duo, quae a me initio sunt posita, judicium, quo vere statuerit, quid fieri opus esset, ac facultatem, qua id efficere potuerit, quod optimum esse judicarit. Quamobrem, siquidem tibi non modo me, sed opus etiam meum probari velim, ostendam necesse est, horum neutrum mihi defuisse. Quod quidem facere conabor, sed ita, ut


12243. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxiii | Paragraph | Section]

quodammodo praetulerunt, meque eodem, quo ratio impellebat, auctoritate, exemploque suo deduxerunt. Nec vero ipsum tantummodo genus indicaverunt, sed etiam eo genere quemadmodum utendum esset quasi intento digito commonstrarunt. Mitto Plautum, Terentium, Catullum, Horatium, Virgilium, quorum multa sunt conversa e Graecis, nihil servili illa ratione, quam improbo, omnia liberali hac, ut ita dicam, et generosa, quam nemo sanus possit non probare. In uno M. Tullio placet consistere, disertissimo illo , ut ait Catullus, Romuli nepotum , ac digno praeter ceteros, unde


12244. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

Et quoniam omnis oratio constat sententiis, et verbis, in utraque re quid sibi faciendum putarit attente inspiciamus. Sententiis iisdem, et earum formis tanquam figuris . In sententiis nihil arbitrio loci esse credidit. Jure id quidem. non enim aliae sententiae verae sunt apud Graecos, aliae apud Latinos; non aliae sententiarum formae, quibus Athenis, aliae quibus Romae, vel res demonstretur, vel animi hominum aut concitentur, aut leniantur; ut quae Atticus orator, exempli gratia, interrogando extulerit, ea Romanum oratorem efferre oporteat affirmando. nec


12245. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

cur id fecerit: Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tanquam appendere . Praeclare, nihil enim refert, totidem ne, an pluribus, an paucioribus verbis Graeca verba converteris; neque id quaerunt lectores, si modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta sunt, Graecisne sint leviora, an vero pari, ut ita dicam, momento, et iis, quarum in oratoria dictione ratio habetur, virtutibus aeque ponderosa. Atque hoc quidem de numero verborum ab iis velim diligenter animadverti, qui, ubi aliquid serviliter, sive, ut ipsi ajunt, fideliter


12246. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxi | Paragraph | Section]

impotens et effraenata, quae non aliquam habeat cum furore similitudinem, atque ob eam rem non interdum furor nominetur. multi enim mortales, quod Cicerones pueri (Att. lib. 6. epist. I.) de magistro suo Dionysio dicebant, furenter irascuntur ; multi furenter amant; sunt qui furenter aut doleant, aut laetentur. Quid vaticinatores, ac poëtae, qui etiam ipsi suo modo furere dicuntur, nec unquam plus sapere, quam quum sacro illo furore inflammantur? Animadverti alia quoque ratione furoris vocem a Virgilio usurpari, atque illos, qui perdite amantur, amatorum


12247. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum singularem eloquentiam, atque acerrimum in his humanissimarum artium studiis judicium, non sine caussa


12248. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi scriptores, atque, ut me illos, eorum singularem eloquentiam, atque acerrimum in his humanissimarum artium studiis judicium, non sine caussa admirantem, scripsisse nemini,


12249. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

quemadmodum spero, multo aequiores, quum viderint, quorum vestigia presserim, quae mihi exempla proposita duxerim ad imitandum. Horum ego exemplorum, ne sim longior, cetera quidem, Balthassar eruditissime, tibi, atque aliis, si qui erunt tui similes, qui laborem minime fugiant, quaerenda, ubi sunt, et contemplanda relinquo. unum esse video, quod ab Homerico interprete, de optima, et usitata veteribus interpretandi ratione agente, sine flagitio, certe sine legentium querela, dissimulari, ac praetermitti non possit. Is est Homeri locus, ubi (Iliad. lib. 2. v. 208.) Ulyssem


12250. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | Section]

omnium facile principem Homerum ita
verteret, ut non illius modo sententiam utcumque adumbraret, sed latinis versibus elegantissime exprimeret. Is enim est stili nitor atque elegantia, ea latini carminis majestas ac dignitas, ut hic unus veteres omnes interpretes, qui magno numero idem conati sunt, longe antecesserit, primusque omnium mihi effecisse videatur, ut Homerus latine legi cum voluptate possit. Hanc ob causam ago equidem gratias Reverendissimo S. Palatii Magistro, qui hanc pulcherrimam versionem legendam mihi, probandamque tradiderit. Cui etiam sancte affirmo, atque testificor


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.