Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 12305-12313:


12305. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 141 | Paragraph | Section]

non diffitebor. Quod si mihi munus ornandi tui justisque et absolutis laudibus efferendi hodierna die constitutum esset, haud ignoro non hinc dicendi initia fore petenda, quae enim informando homini ad rectam vivendi rationem ac compescendis moderandisque humanis affectibus a natura comparata sunt, virtutes tuas oratione primum prosequi par esset. Quantus certe et quam latus mihi pateret aditus, si series tota vitae tuae foret expendenda, si domestici recessus penetrandi, si quotidianae exercitationes explorandae! An silentio tacitus praeterirem solitudinis studium ab ineunte


12306. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 143 | Paragraph | Section]

4 modo A, B: omittit D 4 Iesu A, B: omittit D 6 imperator A, B: moderator D 7 praeclaram virtutem A, B: virtutis decus D 8 commendavit A, B: commendavit plurimum D 15 facilitate et A, B: omittit D 16 nomino A, B: commemoro D 16 qui nobilitate, potentia et dignitate A, B: qui sunt omni obsequio prosequendi, quod genere, dignitate et potentia D 16 caeteros D: caeteris A, B 17 amicos A, B: amicos quibus reddere grati animi est, quod D 20 Quare A, B: Qua de re D tibi fuerint chariores.


12307. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 145 | Paragraph | Section]

gubernatori, non secus ac parenti optimo, propositum esse arbitror, quod intueri semper et quo omnes animi ingeniique vires intendere debeat: obnoxios cives rectis moribus instituere ac disciplinis. Paucis verbis rem complexus sum, sed quanta sit et quam late pateat, quis ignorat? Quem fugit, quot sunt partes quibus recta civium institutio comprehenditur? Ut si omnia pro dignitate prosequi vellem, non tam orationi meae copia, sed modus esset quaerendus. Attamen ad haec summa capita redigo: religio, mores, doctrina, sacramenta, ecclesiastica munia, ecclesiastici ordinis decor, jura, judicia.


12308. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 146 | Paragraph | Section]

Est labor utique pericula magna fateor. Sed mihi omnis oratio est cum virtute, non cum dessidia, cum sapientia, non cum voluptate, cum iis qui se Deo, qui ecclesiae, qui civium saluti, non qui comparandis opibus, conquirendis honoribus, delectationi percipiendae natos arbitrentur. Haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia, haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur posteritatique propagantur. An illos in laude positos videmus qui in id toto studio incubuerint ut frequenti famulatu, splendido apparatu, ampla domo et sumptuoso cultu victuque atque opibus plurimum


12309. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 146 | Paragraph | Section]

in laude positos videmus qui in id toto studio incubuerint ut frequenti famulatu, splendido apparatu, ampla domo et sumptuoso cultu victuque atque opibus plurimum abundarent? Sed haec quae ecclesiasticos viros dedecent, missa facio. Commemorabo quae nonnullam laudem mereantur. An tanti habiti sunt ut eorum memoria, sermonibus litterisque mandata ad haec usque tempora viguerit, qui templa extruxerint, refecerint, ornaverint, praedia amplificaverint, redditus auxerint, bona plurima ecclesiae comparaverint? Levia haec sunt, nec magnopere laudanda. At qui malos mores represserunt, qui


12310. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 146 | Paragraph | Section]

facio. Commemorabo quae nonnullam laudem mereantur. An tanti habiti sunt ut eorum memoria, sermonibus litterisque mandata ad haec usque tempora viguerit, qui templa extruxerint, refecerint, ornaverint, praedia amplificaverint, redditus auxerint, bona plurima ecclesiae comparaverint? Levia haec sunt, nec magnopere laudanda. At qui malos mores represserunt, qui virtutem ac viros bonos formant, qui fide, qui constantia, qui magnitudine animi ecclesiam defenderunt, ii summis laudibus digni praesules, ii patres, ii lumina et decora habiti, quin eorum plures in albo caelitum relati et totius


12311. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 147 | Paragraph | Section]

17 laudanda A, B: praedicanda D 25 cursu A, D: ausu B 27 vetera A, B: vetusta D 28 viros A, B: praesules viros D Quod si haec in illis tam ampla tamque summa extitere, in te vero neque mediocria sunt nec imparia, ut te cuilibet sapientissimo et diligentissimo haud vereor comparare. Quis enim te gubernandi scientiae doctior, quis diuturna exercitatior regendi consuetudine? Qui florente aetate, cum primum licuit, domesticum regimen assecutus ad haec usque tempora tenuisti, ut non tam alienis


12312. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

injuria ecclesiastico ordini ab invidis improbisque inferatur hominibus? An indulgabis ut prava vivendi consuetudine cujuspiam, qui in eo sit constitutus ordine, decor nota inficiatur et macula? An male moratis, ignavis, quaeque muneris sint, scientia carentibus, ecclesiae munia quae virtuti sunt proposita, praemia conferes atque elargieris? An in judiciis partium studio, simultati, amicitiae favori quidpiam, non aequitati concedi patiere? Sed quorsum ego tam diu singula persequar? Jam hoc est in luce omnium nostrum et scientia positum, te eum attulisse animum ut nullis umquam


12313. Kalić, Arkanđeo. In adventu Domini Gregorii Lazzari... [page 149 | Paragraph | Section]

inimicitiis labefactari quin ecclesiam rite excolas moresque Ragusinos perpolias et ad rectam vivendi rationem informes. Utere igitur ista tua eximia virtute atque animi magnitudine ut spei, in qua erecta est jamdiu, fructum capiat uberrimum Ragusina civitas et jucundissimum. Tibi omnia concredita sunt: tibi conservanda religio, pravi mores comprimendi, propaganda virtus; tuum est, si quid non rectum, corrigere, quod sacrum, ne defluat, ac dilabatur, severis legibus vincire. Tua enim dignitas omnium civium salutem complectitur. Satis certe usque modo tuis, quod debueras, persolvisti: hic


Bibliographia locorum inventorum

Kalić, Arkanđeo (1739-1816) [1778], In adventu Domini Gregorii Lazzari oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3698, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kalicaadventu].


More search results (batches of 100)
First 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.