Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 13744-13747:


13744. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 151 | Paragraph | Section]

vita, modestissimis moribus, summa fide ac vigilantia suos non modo recreavit cives, verum etiam demandatum sibi munus bene gerendo, religionem sapienter administrando, in sui admirationem ac laudem universos concitavit? Quae quidem omnia tanti a vobis praesertim, patres conscripti, habita sunt, ut eum vestris non modo laudibus commendatum, sed elatum quoque honoribus, sed praeclarissima archiepiscopatus dignitate fulgentem aliisque indubiis benevolentiae vestrae significationibus cumulatum voluistis. Quo in munere ac in demandata sibi provincia adeo auctoritate valuit, dignitatisque


13745. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 157 | Paragraph | Section]

in suscepto ecclesiae regimine, nihil magnificentius optari possit; quid tandem dicam de ejus industria quae in ecclesiastica praesertim re administranda, conservandis augendisque bonis ecclesiae attributis summa quidem ac propemodum indeficiens emanavit? Haec quidem a Gregorio tanti semper habita sunt, ut iis haud frueretur ut dominus, sed ea servaret ut custos, sed ut fidelis administer suppeditaret ac largiretur. Si igitur haec non luxus dissipavit, non vanitas ad fastum atque illecebras derivavit, laus quidem est, sed parum est: hoc magnum, hoc singulare, non ipsa pene necessitas in sua


13746. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 158 | Paragraph | Section]

copiis fulgens ac perpolita. Pulcherrimam aedem auctam ac nitentem dignum metropolitae domicilium praeparavit. Qua liberalitatis consuetudine ad agendum paratior praestantiores quoque munificentiae suae partes ad religionis eaque ecclesiarum decus cumulavit. Qua de re amplissima ad dicendum sunt, quae in metropolitana ecclesia ex marmore aere suo constructa posuit altaria, mira artis elaborata industria ac varietate donata. Amplissima, quae datur intueri in hoc ipso templo Sancti Jacobi tam multiplex ornamentorum copia, pretiosissima sacra suppellex, quam largitas Gregorii nostri


13747. Kordić, Marko. In funere D. Gregorii Lazzari... [page 158 | Paragraph | Section]

diruta in pristinum restituta, illi multa vel acta constanter, vel provisa prudenter, vel ornata decenter referenda putetis. Ille... Sed quid singula consector et colligo, quas vero aut oratione complecti aut memoria consequi possim, quae, ne qua interciperet oblivio, firmissimis consignata sunt monumentis. Haec quidem reverentius fuerit integra illibataque cogitationibus vestris reservari, quam carptim breviterque perstringi, quam sublimia humiliter, ampla tenuiter, composita inordinate proferre. Quae cum ita sint, caetera consultissime praeteribo, eo vel magis quod grandes materias


Bibliographia locorum inventorum

Kordić, Marko (m. 1806) [1792], In funere D. Gregorii Lazzari Archiepiscopi Ragusini oratio, versio electronica (, Dubrovnik), Verborum 3282, Ed. Relja Seferović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [kordicmfunerelazzari].


More search results (batches of 100)
First 122 123 124 125 126 127 128 129 130 131 132 133 134 135 136 137 138 139 140 141 142

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.