Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1781-1795:


1781. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

ad salutis uiam perducere; labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro hominum salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus.


1782. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse quidem; cum nemo existimet deum affectibus esse subiectum. Sunt hec Epicuri inter crapulam et calices suos ructantis uomitus eorumque, qui scelere et nequicia inuoluti neque dei neque sui memores impunitatem sibi huiusmodi deliramentis pollicentur, quorum eo miserabilior est conditio quod miseriam suam tum nolunt, tum et


1783. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

opifex, non autem affectibus (hi enim deum attingere non possunt) sed effectibus duntaxat. Et sicut ad coercendam malitiam opprimendaque scelera insurgit, ita ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et precipua sunt, pertinet, eique uelut soli huic lumen perpetuo adheret. Nec tamen motum hunc more humano aut cum passione uel turbatione aliqua nature illi excellentissime euenire dixerim. Quis enim deo iram hanc nostram, hoc est nostre huic similem, attribuerit, cum eam physici asserant


1784. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

qui et ipse uerissimus est deus ex humana carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua quadam diuina et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum


1785. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

tales aliquas suscepisset formas, unde illi ex igne humana uox, aut unde uerba ex nube suppetere potuissent? Sed esto, do etiam uocem, concedo uerba, cum et Moysi hoc ferme modo locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum


1786. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

consolabuntur. Item et illud: Qui amat animam suam perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo in uitam eternam custodit eam. A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo bona. Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac uoluptatum


1787. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

in uitam eternam custodit eam. A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo bona. Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de diuitiis haud improbanda dicerem: que et


1788. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

opifex bona infinita largitur: omnibus se quotidie immo continue exhibet liberalem. Atque hoc ipsum homines opulenti et diuitiis affluentes facile (ut mihi quidem uidetur) si modo uoluerint consequi possunt. Nam diuitie (ut Ambrosius inquit) sicut impedimenta improbis: ita bonis sunt adiumenta uirtutis. Multa igitur dicerem in hanc sententiam ne opibus: quas nemo per se malas existimat bellum indixisse uiderer; nisi iamdudum et animus et ipsa oratio ad alteram instituti sermonis partem festinaret. Nemo igitur miretur si iustum quandoque hominem fortune ictibus


1789. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

et plus temporis quam par erat in re minime dubia consumpsisse: propterea non repetam altius ut equidem erat in animo ea que Saluator noster pridie quam pateretur pro humana salute mirabili prouidentia operatus est: omissisque omnibus uel factis uel dictis ipsius que mysteriorum sunt plena ab oratione tanquam uero passionis sue initio potissimum exordiar: fuit enim oratio illa tam sedula, tam ardens, tam laboriosa: ut non modo gemitum: non modo lachrymas: sed etiam sudorem et quod omne anxietatis genus plurimum exuperat: guttas sanguinis ex sacro illo


1790. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

Cohors ergo et tribunus et ministri Judeorum comprehenderunt Jesum et ligauerunt eum. Atque ibi primum se ille non modo ab inimicis circundatum: uerum etiam ab amicis: et proximis omnibus misere destitutum conspexit. Quocunque oculos uertebat neminem pro se intuebatur. facti sunt principes eius, id est apostoli eius, uelut arietes non inuenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. omnes amici eius dereliquerunt eum: et preualuerunt insidiantes: non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus


1791. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5r | Paragraph | Section]

dies reum aliquem a carcere liberare. uultis ergo ut Jesum Nazarenum uobis absolutum dimittam? Tum uero sacrilegi homines sublato ingenti clamore: Non Jesum inquiunt sed Barrabam Barrabam nobis dimitte. Deus bone quanto hec dicenda sunt cum dolore? quanto eloquenda cum gemitu? quibus lachrymis deploranda? An quicquam peius? an scelestius quicquam aut fieri. aut dici. aut etiam excogitari potuit? sceleratum innocenti. sacrilegum sancto. iniquum iusto. seductorem pacifico. crudelem miti ac pio. quid superest?


1792. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

tollere possetis e medio: essetque apud uos bene agentibus pena proposita: male uero premia constituta: atque hoc modo certatim in tenebras, id est in scelus et nequitias uestras rueretis. Omnes inquit de uobis rex quondam uester Dauid declinauerunt simul. inutiles facti sunt. non est qui faciat bonum: non est usque ad unum. Pilatus itaque et clamore illorum et Herodis Tetrarche instigatione metuentis ne regno pelleretur uictus est: et Christum iam prope extinctum uerberibus eorum uoluntati tradidit ut


1793. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

eius: dinumerauerunt omnia ossa eius. distillant manus eius mirrham: et digiti eius guttas. Eleuatio enim manuum suarum sacrificium uespertinum. De cuius supplicii atrocitate quid ego multa dicam? cum omnes sciant quantus sit dolor eas corporis partes ferro transfigi: que plurimis sunt contexte neruorum coeuntium fibris: ubi pene omnis uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur:


1794. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 7v | Paragraph | Section]

et tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora transtulisse. Tota namque terre ipsius moles late contremuit. et lapides terrifico quodam et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod fieri tunc secundum rationes Mathematicas non poterat, obscuratus est. Multaque sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. At uero Saluator noster cruci affixus: uidens iam perfecta et consumata esse omnia: et penarum suarum ignominiam mox


1795. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

Dicam igitur fauentibus uobis pro communi omnium salute illam ipsam crucem: illa ipsa uulnera corde: et pia animi contemplatione percurrens. Oro atque obsecro te generis humani redemptor: dei atque hominum mediator: gloria: lumen: spes et salus nostra: per quem facta sunt omnia: et sine quo factum est nihil: qui nos captiuitate tua liberasti: uinculis absoluisti: liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
First 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.