Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2597-2617:


2597. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Section]

ut confundat potius legentis mentem quam instruat, deinde nonnulla memoratu digna omississe, quę et sanctitatem hominis plenius indicare et nobis exemplo esse poterant. Quam ob rem illa eadem, suo in quo gesta sunt ordine, perscribere et alia quędam quę minime tacenda esse duxi, adijcere decreui, breuiter quidem cuncta perstringens, pręter illa quę uel ipsum de se loqui continget uel aliorum testimonijs affirmare


2598. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quid in puerili egerint ętate. Quod autem hoc ita sibi contigerit, libro in epistolam Pauli ad Galathas III. cum Paula et Eustochio loquens ait: Nostis et ipsę quod plus XV anni sunt, ex quo in manus meas nunquam Tullius, nunquam Maro, nunquam gentilium litterarum quilibet autor ascendit. Et siquid forte inde dum loquimur obrepit, quasi antiqui per nebulam somnij


2599. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

legenda suscipimus, reliqua uero omnia cum autore suo dicimus reijcienda . Hęc Gelasius. Quantum autem uel eloquio uel eruditione pręstiterit, opera eius quę in manibus habentur indicio sunt. Quid tamen et alij insignes doctrina uiri de illo senserint, hic referre operę precium puto. Beatus Augustinus episcopus in Iulianum hereticum scribens ita illum alloquitur: Nec sanctum Hieronymum


2600. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

pręfecturę honore transacto, nunc in Christo honoratior tumultuaria et breui lucubratione dictaui, ne uiderer omnino reticere. Eodem enim tempore, immo eodem mihi die, et litterę tuę redditę sunt et meę expetitę, ut aut tacendum fuerit aut incompto eloquio respondendum. Quorum alterum pudoris, alterum charitatis est. Denique aliam quandam satis longam epistolam concludens:


2601. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

spacia pręscius futurorum corpori redditus flebam quid ibi manens felicitatis habebam, quid inenarrabilis delectationis sentiebam. Testis est ipsa trinitas quam cernebam nescio quo intuitu, testes sunt et ipsi beati spiritus qui aderant, testis et conscientia mea, qui tantis bonis ipse fruebar, quanta et qualia nescit proferre mollities corporis mei. Cum igitur tantam solitarię uitę dulcedinem


2602. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

hęc miracula ibi facta Eusebius eius discipulus enarrat: cęcus tacto Sancti corpore uisum recuperat; alius qui surdus mutusque aduenerat, utroque uitio liber redijt; multi quos immundus inuaserat spiritus curati sunt; hereticus quidam ausus illi maledicta ingerere protinus diriguit, mox etiam igne de cęlo tactus interijt. Quo uiso cęteri territi erroremque suum agnoscentes catholicę ueritati adhęsere et ille, quos


2603. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

impugnauerat, mortuus saluauit. Vixit, si Eusebio credimus, annos XCVI; si Prospero in suo Chronicon libro quinque minus; si illi, qui uitam eius conscripsit, adhuc nouem demere necesse erit. Sunt qui ad superiorem numerum tres addant: tam uarie scriptum comperio. In hoc tamen omnes conuenere, anno Honorij Imperatoris XII. defunctum pridie Kalendas Octobres. Peractis iam tandem exequijs affigendum est


2604. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

audet. Cęterum cum se orationibus beato Hieronymo commendasset, quendam, qui sibi necem inferre uoluit, conuerso in semet gladio mortuum concidisse uidit. Tale facinus et alij nonnulli frustra conati idem passi sunt. Commota ciuitas episcopum, quasi ipse eos peremisset qui perierant, ad poenam deposcit. Sed pręsto illi affuit Hieronymus, manifesto plebi apparens acerrimeque increpans coercuit eorum temeritatem.


2605. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

penitentiam agunt. Sanitatem recuperant, ad uisendas Sancti reliquias ire maturant. Deinde ad optatum locum peruenientes credunt, peccata confitentur, baptizantur. Erant numero fere trecenti. Tot igitur saluati sunt, dum duorum salus Hieronymi ope defenditur. Duo iuuenes Romani ab urbe Syriam uersus reliquias huius Sancti uisendi gratia tendunt. Iam Bizantium aduentantes ab apparitoribus capiuntur.


2606. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

conuersi et beato Hieronymo se commendantes eremi loca petiere, Deo deinceps seruiendo, cum ante seruissent diabolo. Vno igitur per gratiam beati Hieronymi requisito multi a perditione liberati salutem adepti sunt. Monachus quidam iuuenis in superioribus ęgypti partibus manens patre ęgrotante et filium suum uidere cupiente, perrexit astititque patri. Et cum eidem simul cum domesticis ministrando forte accidisset,


2607. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

ęstuat. Dum ergo reliquos occupat sopor, nocte intempesta ipse exurgens uoluit de monasterio exire, sed claues quibus claustra aperiret non inuenit. Miratur et posthac multo diligentius notat locum ubi repositę sunt, frustra tamen, cum rursum non repertis clauibus ad cęllam redire coactus sit. Sic plures transeunt noctes, nec tamen ille miser a tam foedo proposito conquiescit. Habebat autem secum in cęlla pictam beati


2608. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Opera quae scripsit Nequid autem huic lucubratiunculę nostrę deesse uideatur, libet in fine singula, quę ab eruditissimo sanctissimoque homine conscripta sunt, cursim referre, et quidem eorum primo indicem texere quę ipse confitetur a se confecta usque ad XIIII. Theodosij Principis annum; deinde simul cuncta quę adhuc extare comperimus et perlegimus recensebuntur,


2609. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

pręterea in Micheam explanationum lib II. In Sophoniam lib. I. In Naum lib. I. In Abacuch lib. II. In Aggeum lib. I. Multaque alia de opere prophetali, quę nunc habeo in manibus et necdum expleta sunt. Aduersum Iouinianum lib. II et ad Pamachium apologeticum et epitaphium. Hęc Hieronymus. Postea uero uixit annos XXVII, si Prospero credimus


2610. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Hęc Hieronymus. Postea uero uixit annos XXVII, si Prospero credimus dicenti anno Theodosij iunioris XII ipsum obisse. In his ergo reliqua ędidit. Sed quę nunc in manibus sunt, uel potius quę me perlegisse nouerim, hęc sunt:
Ad Damasum Papam fidei expositio. Ad eundem utrum in trinitate tres hypostases confitendę sint.


2611. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Postea uero uixit annos XXVII, si Prospero credimus dicenti anno Theodosij iunioris XII ipsum obisse. In his ergo reliqua ędidit. Sed quę nunc in manibus sunt, uel potius quę me perlegisse nouerim, hęc sunt:
Ad Damasum Papam fidei expositio. Ad eundem utrum in trinitate tres hypostases confitendę sint. Ad eundem quęrit cui in Syria communicare


2612. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Sabiniano corruptam obiurgatio. Item ad ipsum Sabinianum. Post hęc quę citra dedicationem leguntur- non enim ad quenquam priuatim scripta apparent- hęc sunt:
De fide et conuersatione Christianorum. De membris Domini. De quęstionibus Veteris Testamenti. De


2613. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

De uigilijs. De filijs frugi et luxurioso. De penitentia et quis uere penitens. Pręterea commentarij eius quos perlegi hi sunt: In Genesim Hebraicarum quęstionum lib. III. In Osee prophetam lib. I. In Iohelem lib. I. In Amos lib.


2614. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

CXVII; has quoque a beato Hieronymo Latinas factas constat. Siquis plura extare nouerit, addat; ego adhuc non comperi. Ista autem quę hic retulimus et multa quidem sunt si numerentur et si consyderentur admiranda. Dabunt itaque mihi ueniam cęteri omnes ecclesiastici scriptores, ita ego sentio, alijs defuisse aliquid peritię, alijs eloquentię; qui autem utraque re sic


2615. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Section]

a uero sit. Italię fines Pomponius Mella, antiquissimus autor, qui ad mare Adriaticum spectant, ad Tergestum usque produxit, Strabo ad Polam, Plinius ad Arsiam fluuium, Ptolomeus quoque Istriam Italię finibus uidetur concedere; Pomponij libro Geographię suę secundo uerba hęc sunt: Illyricis usque Tergestum, cętera Gallicis Italisque gentibus cinguntur. Strabonis autem lib. VII. hęc: usque ad Polam ciuitatem Istrię, huius temporis Imperatores Italię terminos extendere. Plinij uero Naturalis hist. lib. III. hęc: Et


2616. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Section]

ita tunc angustiores Delmatię fines erant, qui postea latius se effuderunt. Nisi enim Stridon Delmatiam attingeret, nequaquam Hieronymus Delmatię potius quam Liburnię mentionem fecisset. Porro Ptolomeus lib. III. ita ait: Ciuitates Liburnię mediterraneę hę sunt: Tediastum, Aruncia, Adrotium, Stulpsi, Curum, Ausancali, Varuaria, Saluia, Adra, Aruona, Assesia, Burnum, Sidrona, Blanona, Ouporum, Nedinum, deinde commemorat Delmatię mediterranea. Sidronam ergo oppidum, postea Stridonem dictum, in Liburnia posuit, non, ut Blondus somniauit, in


2617. Marulić, Marko. Vita diui Hieronymi, versio... [Paragraph | Section]

patres, uidisse sedentem
Fulgentemque super culmina summa Deum;
Sępe supernarum pastus dulcedine rerum
Ieiunus totas perstitit hebdomadas; (40)
Illi terribiles se submisere leones,
Nec dedignati sunt sua iussa sequi.
Nullus tunc domitor, uis nulla subegerat illos,
Et caput imperio supposuere suo.
Grande uiri meritum, cui grex quoque mutus honorem
Pręstitit, et sęuę quem coluere ferę.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1507], Vita diui Hieronymi, versio electronica (), Verborum 10681, Ed. Darko Novaković [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvita].


More search results (batches of 100)
First 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.