Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3907-3928:


3907. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

sub arbore hac consederimus, quęro abs te, quos ex mortalibus prisci poetę tui praecipuis extollunt laudibus quosue maxime mirantur? POETA: Viros illos cantatissimos habent, quos heroas appellant. THEOLOGVS: Quinam sunt heroes isti? POETA: (Heroes) Nunc, ut reor, nulli, sed multis ante sęculis aliqui fuisse memorantur, ut Hercules, Iason, Perseus, Diomedes Argiuus, Aiax Thelemonius, Meleager Calydonius, Vlixes, Theseus,


3908. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

de quibus postea dicemus, si te iuuabit etiam illa audire. THEOLOGVS: Tametsi cuncta hęc quidem fabulosa et a priscis uatibus conficta esse rear, patienter tamen te et attente audiam. PQETA: Sicut scripta reperi, ita narro. Si ficta sunt, illis, quęso, uitio uertas, qui scripsere, non mihi. THEOLOGVS: Immo etiam tibi, si uera fuisse censes. POETA: Omitte quęrere, sed tantum, si talis fuerit uir ille, qualem ueterum testantur monumenta, quanti


3909. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

aditum horti seruante. At iste Iouis filius nullius unquam monstri feritate conterritus, interempto dracone mala inde aurea de tam felici silua decerpta secum asportauit et ad Argiuos usque delata donauit Euristeo. Laudis enim, non auri cupidum esse oportet, qui ad immortalitatem aspirat. Hęc sunt, quę gessisse fertur Hercules, heroum pręcipuus, Euristei mandatis parens. Quę autem nemine iubente uir ad ęternitatem genitus peregerit, his etiam plura sunt neque fama minus celebrata. Ea sane, nisi te audire piget, me non pigebit referre. Cum enim poetam me profitear, mea interest


3910. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

et ad Argiuos usque delata donauit Euristeo. Laudis enim, non auri cupidum esse oportet, qui ad immortalitatem aspirat. Hęc sunt, quę gessisse fertur Hercules, heroum pręcipuus, Euristei mandatis parens. Quę autem nemine iubente uir ad ęternitatem genitus peregerit, his etiam plura sunt neque fama minus celebrata. Ea sane, nisi te audire piget, me non pigebit referre. Cum enim poetam me profitear, mea interest heroum gesta concinere. Suos alii cantent amores et impudicis eloquiis paginas impleant, me magis delectat ducum regumque facta suspicere, quorum gloriam nulla


3911. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ducum regumque facta suspicere, quorum gloriam nulla tacebit posteritas, nulla delebit obliuio. Sed te nescio cui cogitationi intentum admodum uideo; ita suspensa fronte nihil adhuc respondes. THEOLOGVS: De his profecto, quę abs te hactenus dicta sunt, meditabar. Ea mihi quidem, ut concedam uera fuisse, mira prętermodum stupendaque uidentur, non tamen tam multi neque tam magni, ut tu censes, ęstimanda. POETA: Serione an ioco istud abs te audio? THEOLOGVS:


3912. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

in mare et se ipsum in ardentem rogum iactarit atque ita consumpto corpore ad deos profectus sit. Habes igitur et quod iussus ille et quod iniussus egregie, prudenter, strenue, fortiter, alacriter ac supra quam cuiquam credibile sit, prospere feliciterque gessisse memoratur. Tuę nunc partes sunt docere, ut pollicitus es, ista omnia non tam multi neque magni facienda esse, quanti a me ęstimantur. Pręclara enim et miraculorum plena arbitror neque adduci queo, ut rear contraria cuiusquam dissertatione extenuari posse ac diminui, ne tanta uideantur.


3913. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

immo nihil rationi magis congruum atque conueniens esse reor. THEOLOGVS: Cęterum, cum te Christianum esse noueram, non dubito, quin scripturis diuinis nobis datis plus fidei pręstes quam illorum fatuitati, qui non unum Deum esse arbitrati sunt, sed plurimos, quibus ne ipsi quidem gentiles philosophi assentire poterant, cum omnium, quę sunt, unum principium esse oportere deffinirent. POETA: Christianum quidem me esse non diffiteor, et diuinę scripturę autoritati


3914. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

cum te Christianum esse noueram, non dubito, quin scripturis diuinis nobis datis plus fidei pręstes quam illorum fatuitati, qui non unum Deum esse arbitrati sunt, sed plurimos, quibus ne ipsi quidem gentiles philosophi assentire poterant, cum omnium, quę sunt, unum principium esse oportere deffinirent. POETA: Christianum quidem me esse non diffiteor, et diuinę scripturę autoritati spondeo me nequaquam refragaturum. Nisi enim ei crederem, Christianus non essem. Nec ob hoc tamen mihi interdictum puto, ne


3915. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

clariores, laudabiliores his quos commemoras, nedum pares. POETA: Gestio id quidem audire. Incipe iam! Attentum habebis docilemque auditorem. THEOLQGVS: Herculis acta nunc mihi rite atque ordine sunt digerenda et cum nostris conferenda, ut, utra alteris pręstent, cognoscamus. De Sansone autem alias uidebimus, si uidere opus fuerit. (Dracones) Igitur, antequam ad Euristei iussa peruentum est, dixisti duos dracones a Iunone ad Herculem adhuc puerum destinatos


3916. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

prauis cupidinibus obuiam ire, diabolo resistere et non pugnorum ui lacertorumque ualentia dracones necare. (Eriginus tyrannus) Sed Thebas, inquis, patriam suam, Erigini regis tyrannide oppressam in libertatem uindicauit. Si pro amore illorum, qui iniuste oppressi sunt, id agitur, pietatis uirtus est, qua Deum promeremur. Sin uero laudis humanę gratia hoc fit, hominum, non Dei recipimus mercedem, reprehendendi magis quam commendandi, qui terrenę glorię cęlestem postponere non dubitamus. Ad hęc longe satius est animas de manu diaboli erruere, quod


3917. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

imperante leonem interfecisse. Disce tamen leonem, superbissimum animal, deiicere nihil aliud esse quam arrogantiam et mentis elationem humilitate prosternere. Scriptum est autem: Superbis Deus resistit, humilibus dat gratiam. Illli ergo, quibus dat gratiam, nonne pluris habendi sunt quam hi, quibus resistit. (Hydra) At Hercules, inquis, terribilem etiam Lerneę paludis hydram, quę quinquaginta capita habens ferro occidi non poterat, pluribus repululantibus una ceruice recisa, igne admoto consumpsit. Magnum sane facinus et omni admiratione


3918. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

pręterea hic heros tuus? (Aper) Aprum Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit uiuum. Mirum id quidem rudi popello uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt communia. Robur, pernicitas, agilitas, forma bonum corporis sunt, in quo a brutis uincimur. Animi uero bonum proprium hominis est. In hoc excellere pręclarum esse dicimus, id est, sapientia, scientia, iustitia, modestia aliisque mentis atque animi bonis. Si uis ergo Herculis aprum


3919. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Archadicum cuncta in agro uastantem comprehendere iussus captum Euristeo obtulit uiuum. Mirum id quidem rudi popello uidetur, sed sapientię disciplina instructi uiri nihil satis magnificum iudicant ex his, quę nobis cum bestiis sunt communia. Robur, pernicitas, agilitas, forma bonum corporis sunt, in quo a brutis uincimur. Animi uero bonum proprium hominis est. In hoc excellere pręclarum esse dicimus, id est, sapientia, scientia, iustitia, modestia aliisque mentis atque animi bonis. Si uis ergo Herculis aprum superantis gloriam tibi uendicare, immo illo maior apud Deum apparere,


3920. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

modestia aliisque mentis atque animi bonis. Si uis ergo Herculis aprum superantis gloriam tibi uendicare, immo illo maior apud Deum apparere, inconcessę libidinis foeditatem caue! Hoc enim uitium non immerito apris est comparandum, quos in uolutabro luti tota die iacere delectat. Tales ergo sunt illi, qui prostibuli inquinantur spurciciis. De quibus dicitur: Computruerunt iumenta in stercore suo. Tu uero, si obscenę pruriginis impetum ferre nequeas, duc uxorem et legitimo matrimonio uetitę Veneris crimen exclude. Scias tamen, quod, qui in matrimonio


3921. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

exclude. Scias tamen, quod, qui in matrimonio uiuunt, hi aprum morsibus eius adhuc obnoxii uiuum portant. Qui autem castitatem profitentur seque ab immunditia carnis continent, hi lutulentam bestiam, turpem uoluptatem in se penitus interimunt, et seruando pudiciciam Hercule ipso fortiores sunt. Fortior est enim, qui carnis lasciuientis uiolentiam continentię uirtute calcat quam qui uirium magnitudine aprum superat. Post hęc, ut non robustum modo uerum etiam prudentis admodum ingenii eum fuisse monstrares, (Cerua) ęripedem ceruam, aurea cornua


3922. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

fugauit. Nostri psalmorum cantu precumque susurris malarum cupidinum irritamenta propellunt. Ille aquis pungauit stabuli coenum. Nostri animę maculas poenitentię fletu diluere contendunt, cum sciant non nisi puros mundosque et omni malicię labe defecatos cęlestem aulam ingredi posse. Hęc sunt, quę Deum propiciant quęque immortalitatis beatę pręmio compensantur. Ecce igitur, qualiter iste heros tuus omnium maximus prę illis, qui in Christo credunt, non modo non commendandus appareat uerum etiam contemnendus. Illud autem, quod taurum, cuius amore Pasiphe capta fuerat, a


3923. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

laudis fideli Christiano quam Herculi tuo dabimus. Hercules occidit Diomedem, hic quotidie perniciosas interimit cupidines non consentiens carni, sed spiritui. Hercules Diomedem mandendum apposuit equis illis, quibus humana caro cibus erat, hic malorum demonum, qui semper hominibus infesti sunt, mortiferam suggestionem repellendo omnem fraudem ad fraudis fallacięque autores demonas reuerti cogit. Euristeus uero Diomedis equos Iunoni tunc dedicat, cum misericors Dominus ipsos nequitię spiritus, ne seruis suis tantopere molesti sint, ad caliginosas aeris partes, unde uenerant,


3924. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Ita est certe. Sed iam perge, quęso, reliqua ista explicare, ut huic tam salutiferę disciplinę, quam te instruente percepi, cumulum aliquod addam. THEOLOGVS: Singula, quę Herculem ultro exercuisse dixisti, ut rite expediantur, nobis nunc repetenda sunt. (Ludi Olympici) Aduecto, inquis, Pasiphes tauro ludos Olympicos instituit, ut homines ludorum illorum certaminibus intenti et ocium fugerent et magis robusti ac strenui redderentur. Sed nostrorum certamen est illa quotidiana pugna carnis aduersus spiritum et


3925. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere. Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est uerbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem, orantes omni tempore in spiritu et in ipso uigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis. Hęc sunt igitur Christianonum arma armis Herculis longe potentiora atque solidiora: ueritas, iustitia, pax, fides, spes, charitas, deprecatio. His uincitur diabolus, his tenebrarum principes expugnantur, cum his ad cęlum ascendimus et felicitatis ęternę bona lucramur. His tu utere et poetam te


3926. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

regnum abstulisse et tot uiros nullius criminis conuictos cęde sustulisse? Sed audi, quam raro proposito Christi serui, quam pia obseruatione et Nelei regnum destruunt et fratres eius interimunt et ipsum Neleum uiuere solum uolunt. Varia supellex et multarum rerum copia Nelei fratres sunt. His ergo perfectioris uitę uir contemptis et in egenorum usum erogatis uictu tantum necessario contentus in paupertate Deo seruit. Neleus itaque uiuus necessarium uitę sustentamentum est. Abiectis autem his, quę superuacanea erant, auaritię euersum est regnum, quę in illos dominatur,


3927. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

subiugare, malas cupidines continentię uirtute coercere quam immanes belluas horrendaque monstra uirium robore superare. Bonis, iustis, piis, innocentibus cęlestis promissa est beatitudo, non potentibus, non fortibus, non mundi gloriam adeptis; nisi beatiores putandi sunt, quos humana commendat opinio quam quos Deus, omnium dominus, diligit atque amat et in suo supra cęlos regno collocat. Hoc tibi notum esse uolui, ut theologos nostros potius quam poetas tuos in dignoscenda rerum ueritate sequaris et Ecclesię sanctę pręceptis institutionibusque


3928. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

qui immanes tyrannos uicerat, triumphum hodie egisti pręstantissimum sęculisque omnibus memorandum. THEOLOGVS: Nolo mihi uictorię huius laudem tribuas. Veritatem tuentibus Deus ipse uires suppeditat, quibus nixi uincant. Illi uni gratię agendę sunt, quod uicerimus. Sed tempus est iam sole ad occasum prone cęloque aduesperascente coeptum iter repetere. Tu, quorsum uis, abi atque uale. Ego quoque uiam ingrediar, quam intermiseram. POETA: At priusquam discedamus, unum hoc superest, quod dicam:


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.