Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3933-3951:


3933. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Ex quinto Commentariorum de temporibus Lodouici Ceruarii Tuberonis libro quae quidem historia incipit ab interitu regis Matthiae Chugniadis Coruini, persequiturque omnia memoratu digna, quae gesta sunt in circumistranis regionibus, atque in ea parte Asiae et Europae quae Turcarum imperio obtinetur. Iam Vuladislauus Casimirus uidebatur apud Hungaros aliqua ex parte regiam


3934. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

amicitiamque cum eo instaurarent, atque antiquas societatis leges, interposita eius auctoritate, confirmari peterent. Rhacusani a rege comiter excepti omnibusque quae postulauerant impetratis munifice insuper donati ad suos remissi sunt. Caeterum, Rhacusanae ciuitatis admonitus mentione, quae quidem ciuitas Dalmatici nominis hac tempestate longe opulentissima est, aliquantisper a suscepto excedam negotio repetamque eius urbis


3935. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

domo abfuerant, aut fuga inter tumultum elapsi hostiles uitauerant manus, ad instaurandam patriam sese conuertunt. Verum a Slauinis regionum accolis, Transistrana gente, non solum id facere prohibiti, sed etiam in seruitutem pene redacti sunt, dum barbari, et per se Epidauriis infesti, tantae cladis reliquias ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta sibi uindicare nituntur, ad auaritiam odium adiungentes, quo non modo in Romanum nomen, sed etiam in Latinas colonias


3936. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

infesti, tantae cladis reliquias ueluti naufragia quaedam a fortuna obiecta sibi uindicare nituntur, ad auaritiam odium adiungentes, quo non modo in Romanum nomen, sed etiam in Latinas colonias grassabantur, uiribus Romani imperii, ut sunt omnia orta occasui obnoxia, exhaustis. Tandem cum sacerdotis cuiusdam Epidaurii, cuius nomen non traditur, praecibus, qui et ipse patrio forte superfuerat excidio (coeperant enim iam Slauini quoque, licet nondum sacris nostris


3937. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

tamen oriundi fuere, apud suos satis honesti, quorum quidem maiores, una cum Rhatislauo patria extorres, Romam sese recaeperant atque studio antiquae patriae repetendae una cum liberis ac coniugibus Belum in Illyricum proficiscentem sunt secuti. Eo loci a Ioanne Tribuliensium pontifice regnique principibus, qui officii gratia obuiam nouo regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est excoeptus atque in oppidum Tribulium, quod sane ea tempestate pro


3938. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Dalmatiae pretenditur, continentur. Slouini enim, Bulgaris Thraciam ac Macedoniam inuadentibus, ultra Sauum sese recaeperant. Nam Dalmatae Bulgarorum uiribus ac nomine adiuti Slouinorum iugum excusserant libertate armis repetita. Quamquam sunt qui credant Bossinates et Slouinos eandem esse gentem: in quam quidem opinionem uix adducor quandoquidem lingua inter se haud parum differunt. Adeptus auitum regnum Polimirus conuocat ad se


3939. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

ubi nunc Diuae Virginis aedes est ac monasterium, quod Sacrae uirgines incolunt, exaedificauit, munimentum et aduersus hosteis futurum et urbanis facilius in officio continendis. Locum Rhacusani Diuam Mariam Castellanam uocant, quamquam sunt qui existiment hanc arcem non a Belo a fundamentis inchoatam, sed potius ab illo, addita etiam Michaelis Constantinopolitani imperatoris ope, ad cuius imperium id temporis Dalmatia spectabat, instauratam, asserentes una cum Epidauro


3940. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

moti, ui magna nauium coacta atque imposito in naueis exercitu, in Apuliam traicit pulsisque e monte Gargano Sarracenis Rhacusanos non solum ab hoste tutos reddidit, uerum etiam his quasdam insulas, quae nunc quoque in eorum ditione sunt, partim precio, partim dono dedit, qua ex re Rhacusanae fortunae haud parum adiectum. Caeterum, ciuitas Rhacusana, ueluti humanum corpus, quum solito speciosius coloratiusque factum est, in


3941. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

enim consulto imperatore Constantinopolitano, ad quem tunc Dalmatia una cum ipsa Veneta ciuitate spectabat, eo quod illud imperium ita iam attritum esset, ut ne sese quidem posset ab hostibus defendere, nedum sociis opem ferre, pacti sunt cum Venetis ut exturbato illorum ope tyranno praetorem singulis annis Venetiis peterent. Atque ita externae potestati fideique inexpertae sese commitunt ut magis alium dominum quaesisse quam tyrannum effugisse et ipsi paulo post satis


3942. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

est, uires habebant- rem astu hunc in modum aggrediuntur. Per speciem legationis ad Constantinopolitanum imperatorem mittendae creantur duo oratores, quibus singulis singulae triremes armis ac uiris instructae attribuuntur iussique sunt nauium praefecti Rhacusano parere. Nam et Benessa, una cum Venetis atque iisdem etiam nauibus, in patriam est regressus. Vbi Rhacusam uentum est, adit tyrannum gener, fingit naues Venetas legatos Constantinopolim uehere diuertisseque


3943. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

nunc fabrorum argentariorum ac uasculariorum frequens est officinis, erexerunt. Decretumque uti festo die, quo Christus ab inferis excitatus uitae est restitutus, senatus cum sacerdotibus eo quotannis iret supplicatum, quod eodem die uico sunt potiti, opera in primis quorundam mercatorum ac nauticorum Docleatium, qui e lacu Lignistri, ad quem Doclea sita erat, per Drilonem amnem (is ad Olchinium in mare euoluitur, incolae Boianam uocant) fruges uenales mercede conuehere


3944. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

urbem suam pertrahunt, atque ita obsidionis bellique Slouinici finis impositus. Docleates uero hoc merito in ciuitatem recepti atque in patritios adsciti. Tradunt autem hos Malasconios et Graedeos fuisse, quorum alteri iam pene extincti sunt, alteri diuitiis et auctoritate inter suos adhuc florent. Amplificata moenibus ac tectis urbe ciuium quoque numerus in dies magis magisque augebatur. Nam multi ex proximis regionibus,


3945. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

profecto re et ingentes breui compararunt opes, et Illyricis regulis mercibus aduectis magno simul usui, simul uoluptati esse. Sane prisci Rhacusani finitimos reges omnibus officiis adeo prosequuti sunt ut uir religione insignis, Stephanus Nemagna, Bossinatibus in Illyrico id temporis imperans, Rhacusanorum in se officiis, quibus eius gratiam promeruerant, permotus non mediocrem his Staei agri partem dono dederit cum tota chersoneso


3946. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Porro Hungari, attrito Constantinopolitano imperio, a Seuropyli Dalmatarum regis usque tempore affinitatis iure Dalmatiam imperio suo adiunxerant, ipsius Seuropyli filia, quum is uirili stirpe careret, regi suo in matrimonium accepta. Sunt enim auctores qui tradunt Seuropylum non omnino orbum liberis decessisse, sed filiam sibi superstitem reliquisse. Quanquam multis ante annis primi Hunni, mox Vcri Magere duce Dalmatiam de Romanis deletis Salonis, coeperant suoque


3947. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Caeterum ciuitas Venetorum imperio liberata parum abfuit quin haud multo post quorundam adolescentium, leuitate animi et egestate, ut fit, uenalium, proditione diriperetur, quos quidem nominatim tradere familiae dignitas, in qua nati sunt, prohibet. Tulit enim ea domus uiros plures singulari facundia praeditos, patriae studiosos, multisque artibus ciuilibus claros. Hi igitur iuuenes a quodam regulo Bossinate, urbi Rhacusae uicino, pecunia corrupti ac promissis


3948. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Quos cum uiderent Pharenses praesertim regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos- Rhacusani enim soli pene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam- ad hoc, quum audirent Canalensem agrum inique et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni seniorum auxilio uis prohibita esset, praetores urbium uiolati fuissent.


3949. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam- ad hoc, quum audirent Canalensem agrum inique et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo consternati sunt, ut, ni seniorum auxilio uis prohibita esset, praetores urbium uiolati fuissent. Itaque confestim consilium coeperunt sese in regiam potestatem restituendi, adiutore in primis Iaxia quodam ex Naresiis principibus.


3950. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

Rhacusano ciui debitorem suum indicta etiam causa, ac nulla magistratus interposita auctoritate, ob aes creditum nectere atque in neruo domi suae tenere permisit. Quo facto multi ex Rhacusanis id temporis amplissimas nacti sunt opes, quibus sane, et publice et priuatim, urbs magnopere est exculta. Caeterum Rhacusani, mente eorum secundis, ut fit, rebus sublata, fortuna sua haud modeste uti coepere. Itaque cum Stephano Cossacio, Volcatii


3951. Crijević Tuberon,... . Commentariolus de origine et... [Paragraph | Section]

operam aduersus communem inimicum et foeda libidine pollutum pollicentur. Tandem spe pecuniae illecto persuadent uti a parente ad Turcas desciscat patremque Turcarum incursionibus uexet. Ad haec, ne belli quidem iure seruato, licitati sunt hostis caput, pecunia percussori promissa. Nec ex altera parte Stephanus destitit externis auxiliis Rhacusanos oppugnare. Pactus est enim cum Venetis ut expugnata Venetorum ope urbe Rhacusa


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1520], Commentariolus de origine et incremento urbis Rhacusanae, versio electronica (), Verborum 5404, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio – historia] [word count] [tuberocommrhac].


More search results (batches of 100)
First 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.