Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4788-4810:


4788. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aii | Paragraph | Section]

animi, aliisque praeclaris dotibus nemini hac aetate clarissimorum hominum facile concesserit, iamque re perfecta, parantem isthuc proficisci, partim vt post ingentes erumnas tuo iucundissimo conspectu sapientique oratione recrearer: non enim abhorres ab eorum congressu (quacumque fortuna sunt) quos tui cupidissimos et obseruantissimos esse cognoscis, partim alios quoque fautores et amicos inuiserem: praecipue excellentissimum Ioannem Comitem a Tarnow Castellanum Cracouiensem, pace belloque clarissimum, Reuerendissimum et amplissimum Samuelem Episcopum Plocensem, Cancellarium Regni


4789. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

nec ille se iniuriam accaepisse existimauit. Ambo enim omnes suas rationes ad vnum scopum intenderant, vt diuino munere ad publicam vtilitatem recte strenueque defungerentur. Eorum vero qui priuatis de causis, aut studio ambitionis, aut cupiditate gloriae, aut potentiam vt augeant, aeque vt ipsi sunt, improbos sibi asciscunt, factionem non amicitiam dixeris, ac minime diuturnam putes, tamdiu inter se simulate amant, quamdiu speratur vtilitas, quae vbi sperari desierit, mox distrahuntur in magnas dissensiones, ac saepe in acerbas inimicitias, apertaque certamina prodeunt, quoniam non eadem


4790. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page aiii_v | Paragraph | Section]

asciscunt, factionem non amicitiam dixeris, ac minime diuturnam putes, tamdiu inter se simulate amant, quamdiu speratur vtilitas, quae vbi sperari desierit, mox distrahuntur in magnas dissensiones, ac saepe in acerbas inimicitias, apertaque certamina prodeunt, quoniam non eadem omnibus honesta sunt atque turpia, et eorum quilibet res omnes ad suam per- vtilitatem conatur. Huiusmodi causae primum Caesarem et Pompeium et Crassum, deinde Augustum Anthonium et Lepidum coniunxerant, et funesta bella concitauerant: Nam de mediis amicitiis quae sine iudicio leuiter


4791. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page a4 | Paragraph | Section]

vtilitatem conatur. Huiusmodi causae primum Caesarem et Pompeium et Crassum, deinde Augustum Anthonium et Lepidum coniunxerant, et funesta bella concitauerant: Nam de mediis amicitiis quae sine iudicio leuiter ineuntur non est habenda magna ratio: qua facilitate inchoatae sunt, eadem quoque exolescunt, ac saepe vnius iniucundi verbi perstrictione dirimuntur. Si igitur in illo primo genere amicorum ponendum me existimas (quod facere debes, siquidem neque tuis opibus, neque clientelis, neque vlla sperata vtilitate impulsus fui ad te amandum: Caeterum eximiae dotes


4792. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

raro tamen sit quin sexagenarios, quibus lege Papia fibula imponitur, deficiant. Si quidem arescente corpore nullus amplius voluptati locus relinquitur, ac earum sacietas est, saepe dolore atque penitudine comitante: magna enim inter voluptatem, et maerorem cognatio intercaedit, atque adeo iunctae sunt, vt altera ex altera profluere videatur. Vnde apparet hactenus permissum esse vti voluptatibus, quatenus necessitates nostras expleamus, ut usu cibi somnique propter alimentum et requiem corporis. Similiter in propagandis liberis, et aliis, si qua sunt eiusmodi: ab extrariis vero, quibus


4793. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page bii_v | Paragraph | Section]

cognatio intercaedit, atque adeo iunctae sunt, vt altera ex altera profluere videatur. Vnde apparet hactenus permissum esse vti voluptatibus, quatenus necessitates nostras expleamus, ut usu cibi somnique propter alimentum et requiem corporis. Similiter in propagandis liberis, et aliis, si qua sunt eiusmodi: ab extrariis vero, quibus magnum est cum virtute atque animi tranquilitate certamen in vniuersum abstinere decet. Quae autem semel in animo insederit rerum honestarum voluptas, nec longitudine temporis lassessit, nec aetatum mutatione labefactatur: sed potius quotidie vna


4794. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii | Paragraph | Section]

iusticiae, sanctitatis, quae hauriuntur ex intimis fontibus sapientiae? Qua re demum propius ad summum bonum, hoc est ad deum opificem accedimus, eique tanquam in vite palmites inserimur? difficile quidem dictu est quanta delectatione animus eorum perfruatur, qui huiusmodi sacris initiati sunt: cunctis enimuero vacui perturbationibus veri custodes alumnique pietatis et iusticiae tum iucundissimam vitam agunt, tum diem fatalem securi expectant, cum exploraturum habent, se ad meliora profecturos: Alieni autem ab his studiis, cum deiecerint animum ad appetitiones corporeas,


4795. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page biii_v | Paragraph | Section]

consilio atque virtute Graecia seruata est, qui non dubitauit iactare, se Rempublicam ex parua posse facere amplissimam et opulentam, si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines


4796. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4 | Paragraph | Section]

sponte per os incurreret, res longe aliter habet: nam in arduo sita est, ac vallatur vndique locis asperis et praecipitibus: plurimum sane sudandum est, priusquam eo quispiam pertingat, quamuis radices amaras habeat: fert tamen fructus suauissimos: ergo inquit superuacua sunt munera legesque parentis naturae ad vitam sancte honesteque degendam, mortalium animis ab orbe condito infixe? Minime inquam, atque ego existimo facinus inexpiabile committi in accusanda naturae prouidentia: bene nobiscum ageretur, si diuinum eius consilium in creandis


4797. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page b4v | Paragraph | Section]

quaerendi honesti diu vagabantur ambiguis rationibus, aliis atque aliis aliud opinantibus: cum inter se dissiderent, ac alius alium subuerteret. Tandem post multam saeculorum euolutionem exquisita ingenia, cum abundante ocio, sese ad meditationem earum rerum totos conuertissent, hoc sane consecuta sunt, vt rectum officium, quo nunc vtimur, inuenirent, mandaruntque literarum monumentis, fidelissimo thesauro memoriae ad posteritatis vtilitatem multas variasque disputationes et clarissima documenta, ne desiderarentur ab iis, qui ad ea forte aspirant, ac veluti ex subiecto flumine


4798. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c | Paragraph | Section]

philosophiae ad veram normam viuendi, de qua paulo ante loquuti sumus. Et nimirum haud obscuris rationibus ad ea natura inclinamur, cui quidem parere imprimis tutum atque honestum est. Quare tametsi naturae magnam vim esse non ignoramus, tamen sine praeceptis philosophiae, quae literis tradita sunt, constat debilem et mancam esse ad ineundae uiae rationes, qua recta ducimur ad beatam uitam. Nec propterea mireris, quandoquidem non sunt haec absurda, nam et in hodiernum diem reperiuntur homines in saltibus. Ibernicis ac in siluis, ad septentrionem ultra Moschos, qui remoti a consuetudine


4799. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page c | Paragraph | Section]

quidem parere imprimis tutum atque honestum est. Quare tametsi naturae magnam vim esse non ignoramus, tamen sine praeceptis philosophiae, quae literis tradita sunt, constat debilem et mancam esse ad ineundae uiae rationes, qua recta ducimur ad beatam uitam. Nec propterea mireris, quandoquidem non sunt haec absurda, nam et in hodiernum diem reperiuntur homines in saltibus. Ibernicis ac in siluis, ad septentrionem ultra Moschos, qui remoti a consuetudine hominum tantum abest, ut animum ingenuis disciplinis expoliant, vt praeter formam hominis habeant nihil: necesse est enim perinde ut surdi


4800. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page cii | Paragraph | Section]

atque negotiis non necessariis, ammittunt. Quanto satius foret, ommissis istiusmodi molestiis traducere animum ad hilaritatem, ac per hos paucos annos sic transcurrere, quasi vixisse non videremur. Praeter animi tranquillitatem caetera omnia (quemadmodum mea fert opinio) friuola sunt et inania, hisque idem finis, qui corpori est. Non seiungemus inquam ab hoc ordine philosophiam? Immo inquit in primis interdicendum illi nostra consuetudine arbitror, vt quae inuehat et nutriat curas inutiles, prorsusque alienas a quiete animi: quae in summa


4801. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page ciii_v | Paragraph | Section]

quo minus proteruis illis et effrenibus beluis geminata eorum potestate, perpetuo succumberet. Itaque ratio persuadet, vt ira, dolor, metus, voluptas, caeterique turbidi affectus animae sensitiue inhaereant: quam vt habemus communem cum caeteris animantibus, ita et affectiones nostrae similes sunt brutorum affectionibus, existuntque citra omnem dubitationem in locis affectis. Nam et dum excandescimus, liuidus quidam color ex accensione sanguinis circa cor, extrema corporis et ipsam faciem occupat, decaedente ira, ille quoque abit, ac pristinus reuertitur color. Similiter in metu atque


4802. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d_v | Paragraph | Section]

opinionem tuam duobus exemplis imbecillis et proletariis, cuiusmodi infinita reperiuntur, quae statim corruent simul cum aliis aduersis rationibus, quum primum asseruerimus a calumniis animae diuinitatem, caeterum temporis breuitate seponemus aliquantisper rationes physicas, quae admodum validae sunt ad eam rem confirmandam: certissimis duntaxat coniecturis occupabimur: nam prorsus vanum est, conari eiusce rei scientiam reducere ad sensum, quae consistit in solo intellectu. Nihil autem prohibet inquit quaedam intellectu pariter ac visu compraehendi, velut in


4803. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

nascentibus praeclaris ingeniis. Idcirco diuinus quoque poeta dixit. Egregia est soboles scelerato nata parente, Sed crebrius cernitur degenerari a melioribus, ab optimis quidem creberrime, Nam et prouerbio iactatur, Heroum filii noxae. Nec audiendi sunt astrologi authoritatem arti suae aucupantes, transferentesque causam huiusmodi varietatum in coelestium corporum potestatem, quam sine dubio licet quotidie intueri maximam in concipiendis aedendisque partubus. Caeterum cum stupidis persuadere contendunt, animam rationalem caelestibus


4804. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4 | Paragraph | Section]

motus animorum et ingeniorum existere, nullo pacto cum veritate consentit. Nam si vera esset astrologorum affirmatio, nonne stellarum influxus eosdem vel etiam maiores effectus aederent in vitam reliquorum animalium, eorumque sensus in diuersa distraherent, cum ille vt haec, ex materia compactae sunt, ratio quidem et intellectus corporis omnino expertes? Quo fit vt cum anima multo praestet nobilitate stellis, regaturque a semetipsa. Siquidem anima, vt tradit Pythagoras, numerus est se ipsum mouens, caelorum potestatem nullam esse in animam rationalem existimemus: nam contra naturam est, vt


4805. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page d4v | Paragraph | Section]

sui gloriam non dubium est. Itaque si caelestes influxus exercent potentiam in corpora inferiora propter quandam materiae proportionem: non tamen continuo agunt in animam, nisi ratione coniunctae materiae. Neque in omnium hominum animam agunt, sed tantum imperitorum, et eorum, qui deprauati sunt falsis erroribus. Caeterum omnes caelestes inclinationes vincemus absque negotio sapientia, syderibusque dominabimur. Plerique scribunt in Socrate, tum Zopyri Physionomi iudicio, tum sua ipsius confessione extitisse signa improbitatis eminentissima. Sed ea oppressit ipse atque


4806. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e | Paragraph | Section]

vtpote quae existat separata prorsus a materia: quid aliud dicemus nisi migrantem e corpore ad alias sui similes in caelum subuolare animas? Quod genus hominum apud Thurcos obseruatur summa cum veneratione, quod persuasum habent, eorum animas tantisper dum illi ratione priuati sunt, diuersari apud Deum. Hoc inquit, tibi Physici non permittent. Quamobrem? Ad quinque sensus inquit addunt sensum communem, tum phantasiam et imaginationem compositarumque specierum aestimatorem, ad quem reliqui sensus simplices tanquam per manus sua visa deferunt, hic


4807. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e_v | Paragraph | Section]

carent. Per omnes autem potentias huiusmodi anxie quaesitas atque etiam interstitiis quibusdam et cellulis in capite distinctas, debemus intelligere significari vnius vim et naturam animae, Quippe cogitatio, et imaginariae copiae, potestasque iudicandi, ex anima nascuntur, idemque cum anima sunt nec ab ea separantur, perinde atque lumen et calor a sole. Ergo inquit: Medici fomenta occipitio temere apponunt, vt laesae memoriae opitulentur, cui certam sedem in capite statuerunt? Anima inquam delatas quidem ad se notiones et mente


4808. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

ornamenta prouocarent: alios vero deterrerent a scelere atque iniuria. Et reges quidem sapientes, et respublicae bene institutae, et leges diuinae voluntatis interpretes numquam istam aequalitatem probauerunt, sed improbitas multabatur, virtutem laus sequebatur. Atque ea regna, vbi haec immutata sunt, audacibusque et nefariis honores et magistratus deferri caepti sunt, constat a stirpe interiisse. Quid putamus deum aethernae parentem iustitiae non esse aliam habiturum rationem innocentium, aliam improborum? nihil esset meo iudicio iniquius sub tam aequo iudice, quam


4809. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page eiii | Paragraph | Section]

Et reges quidem sapientes, et respublicae bene institutae, et leges diuinae voluntatis interpretes numquam istam aequalitatem probauerunt, sed improbitas multabatur, virtutem laus sequebatur. Atque ea regna, vbi haec immutata sunt, audacibusque et nefariis honores et magistratus deferri caepti sunt, constat a stirpe interiisse. Quid putamus deum aethernae parentem iustitiae non esse aliam habiturum rationem innocentium, aliam improborum? nihil esset meo iudicio iniquius sub tam aequo iudice, quam ignauos et consceleratos eadem praemia rapere, quae virtuti proposita


4810. Andreis, Franjo... . Dialogus philosophandumne sit,... [page e4v | Paragraph | Section]

prouidentia mundum gubernant, tamen viliores quasdam partes caelestibus globis, qui mouent ad ipsius primi motoris imperium, permisit speciatim gubernandas. Luna quidem accepit potestatem vegetandis rebus, Sol vero generandis: Ac caeteri orbes alia huiusmodi sortiti sunt, legeque immutabili ac ordine sempiterno diuinae voluntatis munus exequunt. Quare nil manifestius esse potest nec tamen oculis cernitur, sed manibus quoque tractatur. Quapropter nil attinet ad rem, et alioqui superuacuum esset, Deum sigillatim haec minima curare, ac se quasi socium ministris


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1544], Dialogus philosophandumne sit, versio electronica. (), Verborum 8149, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [andreisfphilos].


More search results (batches of 100)
First 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.