Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4811-4825:


4811. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

aut ulla necessitate ad eam rem urgerer: tum quod in eis locis consistant, unde ad patrocinium, Illustrissimae Magnificentiae vestrae excurrere non facile queant; tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel salute, vel ornamentis versentur Reipublicae (quo in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae vitae deditum, ac


4812. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 4 | Paragraph | SubSect | Section]

afflicto toto regni corpore, membra eius quaecunque illa et ubicunque fuerint, pariter vel everti, vel debilitari, et affligi necesse est. Quamobrem, qui Rempublicam humeris suis sustinent, ac eius commodis, ornamentis, et stabilitati operam navant; magno honore et omnium amore, digni sunt semper habiti. Iis enim omnes privati, et vitam, et fortunas, quas tuentur debent: cum in eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta, facultates, atque fortunae illorum, et consistunt et vigeant. Quo nomine, tibi, et prosapiae vestrae Gorcanae Illustrissime Comes, omnes huius inclyti


4813. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

et praesidia contra eius impetm contrahantur, Illustrissima Magnificentia vestra, pro suo et prosapiae suae clarissimae, ac potentissimae officio, et erga Rempublicam amore, id negocium suscipere, totis viribus in eam rem imcumbere debet; ne hosti, inermes et omni praesidio nudi tradamur. Sunt tibi opes amplissimae: est authoritas, et tua virtute insigni, et maiorum tuorum in hoc regnum difficillimis temporibus, maximis meritis comparata; qua nemo est in hoc regno, qui non movetur. Totus ordo equestris te sequetur: quidquid te velle ostenderis, se etiam velle testabitur, atque te ut


4814. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

curas omnes, et cogitationes tuas, ad Reipublicae omniumque nostrum salutem conferre debes. Ut quemadmodum maiorum tuorum huius regni salus et dignitas beneficiis, et conservata, et aucta semper fuit; tuo beneficio nunc conservetur, et in tuo patrocinio, vigiliisque acquiescat. Multa sunt, quae magnam spem salutis regno polliceantur: Habemus regem strenuum: et omnium eorum laborum, quos bellum secum trahit, contemptorem, ac victorem: est summa in eo prudentia: est rerum gerendarum dexteritas: consilium praesens; animus invictus: et periculorum contemptus. Cui, cum tua consilia,


4815. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi Illustrissime Comes cura esse debet: discordia sublata, odiis domesticis sepultis, et loco eorum, amore, consensu, et rerum magnarum parente concordia, constitutus; omnia quae ad regni et salutem, et dignitatem, aut conservandam, aut augendam pertineant, facile nobis suppetent: et quae parva sunt, concordia magna faciet; quae infirma videntur, amor roborabit, atque nos in hostem, facile armabit, paresque Reipublicae tuendae libertatis conservandae dignitatis nostrae propagandae reddet. Hi igitur tibi propagatores virium nostrarum, ac salutis Reipublicae custodes in consilium advocandi,


4816. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 25 | Paragraph | Section]

triumphorum avida, clarissimisque cumulata victoriis pacem agere, quam periclitari fortunam, quam saepe fuerat expertus adversam. Sed postquam ab optimis studiis discessum est, omnisque ratio gubernandae Reipublicae commutata fuit, deinde ubi scelera libidinesque in optimates immigraverunt; versae sunt vices rerum, ac fortuna simul cum moribus (ut ille inquit) immutata est. Per occasionem aetatis imbecillae Regis nondum pubescentis et inexperti, sed alioqui innocentissimi; quidam, qui se dici optimates, et custodes, defensoresque Regni volebant, homines cupidi, ambitiosi, vafri, quaestum


4817. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 27 | Paragraph | Section]

quaesti, et in istiusmodi harpyas pestem publicam invecti essent; alios veneno clam fuisse sublatos, alios immissis percussoribus, in eorum ipsorum cubiculis, per insidias oppressos et interemptos. Sed homines nefarii non coepere voluptatem ex tanto scelere diuturnam: nec diu potiti sunt fructu rapinarum: omnes una occidione occiderunt; quum hosti potentissimo per summam opportunitatem in Hungariam irruenti ipsi quidem improvisi imparatique, nec ducibus idoneis, nec milite, tumultuantes trepidique coacti fuissent occurere. Haec labes in reliquos Hungaros propagata nunquam


4818. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 29 | Paragraph | Section]

iter ad gloriam: quippe cum saepe inscitia Imperatorum caesi essent eorum exercitus a M. Regulo consule; ipse commutata ratione belli gerendi vicit Romanos: quod si Carthaginensium errorem sequutus fuisset, in easdem sese plagas praecipitavisset. Bruta quoque tametsi ratione privata sunt, tamen alieno malo sibi cavent. Nullis verberibus iumentum adiges, ut per easdem angustias transeat, ubi vidit aliud prolapsum in coeno volutari, Nimirum feliciter is sapit (ut proverbio dicitur) qui alieno malo sapit. Si autem in exponendis morbis Hungariae gubernationis, quemadmodum


4819. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 30 | Paragraph | Section]

propellat. Et si non contigit me in vestro solo nasci, omnes tamen, qui per sacrosanctum lavacrum regenerati sumus, et sevatori Christo insiti, unum genus, unus populus esse debemus, non tam necessitate, quam voluntate. Sane quam absurdum est eos haberi alienos, qui per adoptionem Christi facti sunt inter se fratres, et ipsius Christi cohaeredes, Polonum esse aut Germanum, ista sunt nominum discrimina, non sanctae conversationis Christianorum. Quod vero maius piaculum reperias, quam eos inter se distingui cognationibus et spaciis terrarum, ac numero alienorum ducere; quos Christus ipse


4820. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 30 | Paragraph | Section]

lavacrum regenerati sumus, et sevatori Christo insiti, unum genus, unus populus esse debemus, non tam necessitate, quam voluntate. Sane quam absurdum est eos haberi alienos, qui per adoptionem Christi facti sunt inter se fratres, et ipsius Christi cohaeredes, Polonum esse aut Germanum, ista sunt nominum discrimina, non sanctae conversationis Christianorum. Quod vero maius piaculum reperias, quam eos inter se distingui cognationibus et spaciis terrarum, ac numero alienorum ducere; quos Christus ipse coniunxit fide, religione colligavit, unum in charitate esse voluit? Nihil autem refert


4821. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 32 | Paragraph | Section]

sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum, primum Christiana charitas, deinde


4822. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 34 | Paragraph | Section]

Aemum montem et Danubium, ac totum Illyricum Thurcus suae ditionis fecit: eisque superbe, avare, crudeliter imperat. Cum Ruthenis feliciter actum est, quod se cum Polonis coniunxerunt: nam et sub iustis legitimisque imperiis citra metum iniuriae degunt, et coniunctis viribus tutiores sunt adversus metum barbarorum. Quapropter omnes communione linguae vobis insertos, licet distent regionibus, decet simul huic regno petere a diis immortalibus prosperos successus, simul in eius felicitatem niti: quippe in gravissimis aerumnis, ac servitute miserrima nationis Scalvinorum hoc unum


4823. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 44 | Paragraph | Section]

amore universos; ut merito sicuti patriae parent et vindex, ametur, et suscipiatur ab omnibus, timeatur a nemine, nisi a quoque perditissimo ac perturbatore publicae securitatis. Nec hostes eius mansuetudinis expertes fuerunt: qui saepe, quum extrema supplicia meruissent, ipsius clementia servati sunt. Quare non temere adducor ut credam, Deum iustum remuneratorem humanarum operum, propter aequissimi mitissimique regis excelsas virtutes, animumque gerentis adversus cupiditates, et fortunae blandimenta semper invictum; et dedisse vobis clarissimas victorias de hostibus, et hanc diuturni otii


4824. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 48 | Paragraph | Section]

quaedam, ex sententia Ietro, quamquam soceri sui, sed profani dogmatis, in civili ordinatione instituere. Dies profecto me deficiet, si velim commemorare, aut quibus res feliciter successit inventis externorum hominum, aut qui freti sua prudentia, in profundum miseriarium praecipitati sunt. Ego vero tantum abest, ut postulem meis admonitionibus dari locum, ut quacunque viam elegeritis, quae salutaris huic regno futura sit, desiderio meo satisfactum esse credam. Nihil enima aliud a me agitur, nisi ut res vestrae diu sint incolumes et fortunatae: ac me semper iuvabit conscientia,


4825. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 49 | Paragraph | Section]

quum praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor, inquam, ne qua calamitas in vestram Rempublicam invehatur. Sunt autem propemodum infinitae causae mutationum, quibus otium disturbatur: easque recensere omnes operosum est, nec ad instituti nostri rationem pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum archanis. Unam tantum proponemus originem sine dubio et pestem


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.