Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4826-4868:


4826. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

mali, miseris succurrere disco. Est enim naturale, eas aliorum calamitates misericordia prosequi, quas tu aliquando perpessus es. Ego igitur, inuictissime et augustissime Caesar, qui Turcicam captiuitatem tredecim annos expertus sum, septies uenditus sum, cui ipsis sensibus explorata sunt mala eius uitae, statui breui libello imaginem illarum Tragoediarum leuiter delineare: nam ad plenum exprimere, nulla uis ingenij humani poterit. Vt qui adhuc liberi sint, intelligant, quantopere illis omnibus opibus et uiribus enitendum, ne in hanc miseriam ueniant, et quo in odio esse


4827. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

tua arma remorantur a Turcica expeditione, cum certa spes sit, idque ex oraculis, quae non minus in Turcia quam hic iactantur: te illum unicum futurum, qui regnum illud Satanae destruas, si modo uires integras ad id bellum conferre possis. Nam ut in praesentia omittamus oracula, multae coniecturae sunt, quibus idem quod oracula diuines. Nullus unquam in Christiano orbe a septingentis retro annis potentior Imperator, nemo uictorijs plenior, uoluntate pronior in hoc bellum fuit, aut milite exercitato instructior, adeo ut in debellandis Turcis ocium tibi tantummodo uideatur


4828. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

diuines. Nullus unquam in Christiano orbe a septingentis retro annis potentior Imperator, nemo uictorijs plenior, uoluntate pronior in hoc bellum fuit, aut milite exercitato instructior, adeo ut in debellandis Turcis ocium tibi tantummodo uideatur deesse, quod qui tibi auferunt, quicunque illi sunt, et quocunque animo hoc faciunt, pessime uidentur de Christiana religione mereri. Intra septingentos plus minus annos Turcica arma inualuerunt, hactenus a nemine retusa, quia nemo tibi par opibus, fortuna, et uoluntate fuit. Nunc te unicum sanctissimis bellis per alia bella eripi, et dolendum


4829. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quoque suos praeceptores habent, qui illos ad quotidianam batuationem cogunt, bini inter se baculis decertant. Reliqui proh nefas, in quibus maior gratia formae, ita abscinduntur ut nihil uirile in toto corpore appareat, grauissimo cum discrimine uitae: quod si euadant, non in aliud sunt incolumes quam in obsequium sceleratissimae libidinis, mox senescente pulchritudine, ad officia eunuchorum, ut matronas seruent deputantur, aut custodiendis equis et mulis, aut culinae ministerijs addicuntur. QVOMODO AGATVR


4830. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

ad officia eunuchorum, ut matronas seruent deputantur, aut custodiendis equis et mulis, aut culinae ministerijs addicuntur. QVOMODO AGATVR CVM puellis, et reliquis mulieribus. QVae luculentae pulchritudinis sunt, eliguntur in concubinas: mediocres dantur matronis ad officia pedissequarum, inter quae adeo sunt nonnulla foeda ministeria, ut honeste dici non queant: coguntur enim illas sequi cum uasculo aquae, quando ad exonerandum aluum, et perpurgandum eas partes egrediuntur. Aliae ancillaribus


4831. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

aut culinae ministerijs addicuntur. QVOMODO AGATVR CVM puellis, et reliquis mulieribus. QVae luculentae pulchritudinis sunt, eliguntur in concubinas: mediocres dantur matronis ad officia pedissequarum, inter quae adeo sunt nonnulla foeda ministeria, ut honeste dici non queant: coguntur enim illas sequi cum uasculo aquae, quando ad exonerandum aluum, et perpurgandum eas partes egrediuntur. Aliae ancillaribus operibus, ut textrine, pistrinae mancipiantur. Nullis ex omnibus liberum est uel Christianam fidem


4832. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

aut spem libertatis quam diu uiuit, concipere. QVOMODO RELIQVI Turcae cum mancipijs agant. HActenus quid Imperator Turcarum agat, diximus: nunc quid priuati isti, cum primum nouitios adepti sunt, omnibus minis, promissis, blanditijs agunt, ut recens mancipium circuncisionem admittat: id ubi fecerit, humanius aliquanto tractatur, caeterum spes redeundi in patriam plane abscissa est: conanti enim id poena incendij destinata est. Hij quia firmiores creduntur, ac minus fugaces, a dominis


4833. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Hij quia firmiores creduntur, ac minus fugaces, a dominis ad ministeria castrensia assumuntur, libertas tum demum competit, ubi uel ipse annis inutilis potius reijcitur a domino quam dimittitur, uel ubi dominus in bello inter pericula mortis libertatem legarit. Matrimonia illis quidem permissa sunt, sed liberi eorum pro arbitrio domini distrahuntur, quae res sapientiores a nuptijs abhorrere facit. Alios qui circuncisionem repudiant, immaniter tractant: quam miseriam per tredecim annos expertus sum, nec ullis uerbis consequi possum, quid sit calamitatis in hoc genere uitae.


4834. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

possum, quid sit calamitatis in hoc genere uitae. QVOMODO AGITVR CVM Christianis artium Mechanicarum ignaris. DVrissima illorum sors est, qui artes mechanicas non didicêre: eae enim solae ibi in honore ac precio sunt, quamobrem literati, sacerdotes, nobiles homines, qui in ocio uitam degerunt, ubi in horum manus uenêre, omnium miserrime habentur. Mango enim in illos, utpote uix uendibiles, nullos sumptus facere sustinet, hij pedibus capitibusque intectis, ac


4835. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

ubi nocti concedendum, uinculis quoque pedes onerant, eosque supinos omni iniuriae aeris exponunt. Mulieribus uero humanior conditio est, quae ualent robore, pedibus incedunt: teneriores in iumentis uectantur: quae adeo infirmae sunt, ut iactationem iumenti non ferant, in corbibus tanquam anseres gestantur. Nox illis tristior est, aut enim munitis locis includuntur, aut mangonum impuram libidinem pati coguntur, auditurque ingens ploratus per tenebras adulescentium utriusque sexus uim patientium, nec sexennis aut septennis


4836. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

nunquid uitij in iuncturis aut articulis resideat. Si displicet, reijcitur ad mangonem, toties id passurus, quoties empturiens aliquis aduenerit: si placet, obducitur ad grauem seruitutem, ut uel arator, uel pastor sit, re duriora commemorem. Multa sunt ibi inaudita exempla miseriae. Caeterum homines iugo copulatos aratrum ducere nunquam uidi. Ancillae arctissimae habentur in perpetuis laboribus et extra conspectum uirorum, et ne cum conseruis quidem illis ulla confabulatio permittitur. Si quis cum uxore et liberis captus fuerit, hunc


4837. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

nati ex illis uernae fiunt. Si in Christiana fide perseuerauerint, statuitur certum tempus seruiendi, quo elapso liberi fiunt: filij tamen eorum nisi redimantur, in seruitute manent, pro domini arbitrio, uel in ijsdem sedibus mansuri, uel alio transferendi: nulli enim ibi sunt asscriptitij glebae, quibus certa sit sedes seruitutis. Si cupiunt post adeptam libertatem in patriam redire, dantur diplomata commeatus. Verum illis qui nostram religionem abiurarunt, nec certum tempus est seruiendi,


4838. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

nec ullum in in patriam redeundi, spes libertatis solummodo pendet a domini arbitrio, ubi tamen libertatem nacti fuerint, soluunt decimas ut caeteri Turcae, a reliquis tamen oneribus, quibus Christiani premuntur, immunes sunt. DE ILLIS CAPTIVIS QVOS pastores faciunt. DVra uita agricolarum, durius tamen agunt qui ad pastoritias curas emuntur, uiuendum illis in solitudine, perpetuo noctes et


4839. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

tentorio uersatur, et praeter tuendi gregis officia, penulas et tapetia subcisiuis horis facere coguntur. Singulis mensibus pascua mutant, de montibus in montes se transferentes. Qui humaniores sunt, dant aliquam mercedulam seruis, qualem dimensum fuisse apud Romanos legimus, id in peculium cedit, quod conseruant uel in uiaticum, si in patriam post libertatem adeptam redire uelint,


4840. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

libertatem adeptam redire uelint, uel ad alias necessitates uitae. Caeterum id non ubique fit, est autem illud miserum blandimentum seruitutis, quo illos a consilio fugae retrahunt. Illis autem qui Christum abnegarunt, iamque recutiti sunt, quia certi sunt, quod non fugient, nihil tale indulgetur. DE FVGA CAPTIVORVM ex Europa. FAcilior fuga illis, qui in Europa agunt, quam qui in transmarinas regiones uenduntur: his


4841. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

uel ad alias necessitates uitae. Caeterum id non ubique fit, est autem illud miserum blandimentum seruitutis, quo illos a consilio fugae retrahunt. Illis autem qui Christum abnegarunt, iamque recutiti sunt, quia certi sunt, quod non fugient, nihil tale indulgetur. DE FVGA CAPTIVORVM ex Europa. FAcilior fuga illis, qui in Europa agunt, quam qui in transmarinas regiones uenduntur: his enim praeter flumina nihil


4842. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

fuga illis, qui in Europa agunt, quam qui in transmarinas regiones uenduntur: his enim praeter flumina nihil traijciendum, quae facile enantur maior difficultas in Hellesponto transmittendo. Qui autem fugam instituunt, tempore messis id soliti sunt facere, ut et facilius in segetibus lateant, et inde uictum habeant, noctu autem fuga initur, per diem aut in syluis, aut in paludibus, aut in segetibus sese abdunt, maluntque a lupis alijsque bestijs deuorari, quam ad ueteres dominos retrahi.


4843. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Albaniae, VValachiae, Seruiae quam Bosnam uocant Turcae, in prouincias redacta, illi quidem Christum tenaciter retinent, sed iuuentus dediscit, breuique futurum ut plena sit obliuio Christianitatis. Idem futurum in Croatia, Hungaria, Sclauonia, quae recentia additamenta sunt et auctaria Turcici imperij. QVAE CONDITIO DEbellatorum. VBI prouinciam cepit, omnia prouincialium bona tam mobilia quam immobilia in praedam cedunt. Nobilitatem stirpitus excindit, praecipue regiam sobolem. Et


4844. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

uel aetate computruerint, non licitum est instaurare, nisi magna pecunia depensa. Concio et annunciandi Euangelij munus plane interdicitur, nec fas est quenquam Christianum Remp. attingere, aut arma gestare, aut simili cultu cum Turcis indui, aut quae hilarioris uitae sunt, spectacula aedere, uel choreas ducere. Si iniuria fit contumeliosissimis uerbis uel tibi, uel Christo, tacendum atque serendum est. Quod si aliquid indignius contra loquaris de eorum religione, inuitus circuncideris: tum si hiscas contra Mehemmetum, ignes et incendia tibi parantur.


4845. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

omnium fructuum dant Christiani: istiusmodique quartatio non solum ex prouentibus agrorum et pecorum colligitur, sed etiam mechanici de suo quaestu quartas dependunt. Deinde est et aliud onus capitationis, qua singuli quotquot sunt in una familia, singulos ducatos soluunt. Si parentes soluere nequeunt, ad liberos suos in seruitutem uendendos compelluntur. Alij in catenis uincti, ostiatim obambulant ad stipem emendicandum, quod si ne ita quidem soluendo fiunt, perpetuis carceribus mancipantur. Iam


4846. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

militiam Sathanae, ut Christum oppugnet. DE SACERDOTVM ET MOnachorum sub Turcae tributo uiuentium conditione. SAcerdos, monachus pessima illic conditione sunt, ut sacrilegia et scandala Dei et hominum existimantur, nihil de ecclesia accipiunt: Feriatis diebus pauxillulum panis a mulierculis nonnullis porrigitur, caeteris diebus nihil datur. Ipsi lignationibus uiuunt: nam mos est, ut ligna in syluis caedant, ijsque dorsum


4847. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

tua te bella illuc sinerent penetrare, uideres omnia tecum ad arma cooriri: Nulla aetas, nullus sexus, nullus ordo hominum tua arma relinqueret. Domi quisque Turcarum in suis seruis percussorem haberet, in castris proditorem, in pugna desertorem. Omnino Christiani qui illic sunt, contemptissime de armis Turcarum sentiunt, ut quos ad uelitarem tantum pugnam idoneos cognoscunt. Hostes uelut aues procul missilibus impetunt: si non eo terrore fuga fit, ipsi fugiunt. Praeter clypeos et galeas plerique nudi sunt: ad manum uenire non audent. Vulnera


4848. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

proditorem, in pugna desertorem. Omnino Christiani qui illic sunt, contemptissime de armis Turcarum sentiunt, ut quos ad uelitarem tantum pugnam idoneos cognoscunt. Hostes uelut aues procul missilibus impetunt: si non eo terrore fuga fit, ipsi fugiunt. Praeter clypeos et galeas plerique nudi sunt: ad manum uenire non audent. Vulnera stantibus non ingerunt, nisi eminus. Quod si iam Veneti et Lusitani nauales suas copias conferant, Angli, Poloni, caeterique principes militem subministrent, praesertim tali Caesare rerum gubernacula tenente, non diutius obsisteret


4849. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut Itali ab Hispanis, Germani a Flandris. Nec te lateat, Ruthenos ac Seruios eadem lingua, uti in officijs diuinis. Habent enim xxxiiij. literas Graecis non multum dissimiles. Sic etiam Croaci: sed horum literae plurimum ab illis differunt forma, numero tamen et prolatione similes sunt. Et ideo impossibile est nobis latinis characteribus, ipsorum uocabulorum ueram prolationem imitari. Turcae quoque eadem lingua in aula eorum Regis, et in confinijs Sclauoniae uersantes, utuntur. Vale.


4850. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quasi omissum aliquid esset, quod ad praeparationem attinet, ex improuiso praepucium abscindit, uulneri parum salis, et mali cotonei apponens, iam uocabitur MVTSLVMAN, id est, circuncisus. Et die circuncisionis non induntur illis nomina, sed ipso die natali, quo in lucem eduntur, quae talia sunt, er primo Regum, ut TSVLEIMAN, Solomon interpretatus. TSVLTAN, TSCELIM, id est, princeps pacis. MVRATH BEGH, id est, desideratus dominator. MVTSTAFA et similia. Ducum, PIRIN, HAIRADVN, HADER, EBRAIM. Dominorum humilioris conditionis, quemadmodum sunt TSPAHALAR, TSAVSLAR,


4851. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

eduntur, quae talia sunt, er primo Regum, ut TSVLEIMAN, Solomon interpretatus. TSVLTAN, TSCELIM, id est, princeps pacis. MVRATH BEGH, id est, desideratus dominator. MVTSTAFA et similia. Ducum, PIRIN, HAIRADVN, HADER, EBRAIM. Dominorum humilioris conditionis, quemadmodum sunt TSPAHALAR, TSAVSLAR, EMINLER, BEHRAM, MEMMI, MEHEMMET, ALLI, AHMAT TCIELEBI, PAIAZITH, CHATSVN, HVTSCREF. Caeteris omnibus, MVTSA, IONVZ, TSCHENDER, PERHAT, FERRO. Captiuorum ac seruorum maiori ex parte SEREMETH, quod nomen significat audacem, atque uelocem. Postea continuato trium dierum


4852. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sicut et caeteri MVSLVMANLAR, id est, Circuncisi. DE SACERDOTIBVS eorum. SAcerdotes uero, illorum lingua TALISMANLAR uocati, parum uel nihil differunt a laicis, nec etiam a Proceribus caeremoniarum (quales apud nos sunt Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod


4853. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

(quales apud nos sunt Episcopi) nec magna in ipsis doctrina requiritur, satis erit si Elcoranum, et Mussaphum nouerint legere. Illi autem qui etiam interpretari secundum textum nouerint, peritissimi habentur: quoniam non uulgari lingua Turcica, sed Arabica a Mehemmeto sunt tradita, quod nephas esse putant, si uulgari lingua interpretata describerentur. Eliguntur isti Pontifices a populo, stipendium autem a Rege pro labore accipiunt: Vxores habent, et habitum ut seculares. Si stipendium non sufficiet propter multitudinem


4854. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

bes on eiledum derdumi
Iaradandan istemiscem iardumi
Terch eiledum zahmanumi gurdumi
Ne ileim ieniemezum gunglumi Sunt enim carmina amatoria, Deae ipsorum linguae ASSICH uocatae, id est, Deae amoris, quorum interpretatio haec est de uerbo ad uerbum. Birechen, id est, ex una. bes, id est, quinque


4855. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

idque obuijs sitientibus gratis offerunt, alij rem suam agunt. DE ELEEMOSYNA erorum. HAbent xenodochia IMARET appellata, ex testamento Regum condita, ubi datur cibus pauperibus atque peregrinis, sed alibi alius: Sunt qui dant orizum PIRINCTS TSORBA dictum, cum carnibus: alibi BOGHDAIAS, qui fit ex tritico, pro obsonio additur panis satis magnus, potus quem praebent est aqua. Caeterum pernoctandi ibi aut dormiendi locus nulli conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum CHARVATSANRIE, ubi gratis


4856. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et quarta pars carnis sacerdoti praebetur, altera deinde pars datur pauperibus, tertia uicinis. Caeteras reliquias ipsi uictimatores sibi, et comitibus parant ad uescendum, neque tenentur uoto, si e morbo uel periculo erepti non fuerint. Omnia enim illorum conditionalia sunt, dabo si dederis. Similis etiam apud Graecos et Armenios, et caeteras nationes Asiaticas Christianae religionis. cultus obseruatur. DE LEGATIS ET Testamentis. SI quis ex Muslumanis moriens testamentum condere


4857. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

legant liberos faciendos. Mulierculae enim (ut hoc genus prae caeteris superstitiosum est) legant pecuniam militibus, pro certa caede Christianorum, id putant magno ad salutem suae ipsarum animae prodesse. Reges uero templa, hospitalia, extruenda constituunt, et alij si qui sunt potentes. DE CAEREMONIA DEfunctorum. VBI quis moritur ex MVSLVMANLARIS masculus, tunc masculi funus curant; si foemina, foeminae. Abluunt cadauer, ac nitidissimis lineis


4858. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

BEGLER uocatos, Europeum et Asiaticum, quibus subsunt praesides minores TIMARGILAR dicti, quorum imperijs parent milites ordinarij, qui si cessant dum ad expeditionem euocantur, suspendio poenas luunt. BASSALAR qui interpretantur capita, plures sunt: ij propter consilium semper Regem comitantur, SVLIHTARLAR quoque, qui sunt stipatores corporis illius, semper post tergum eius succedere solent, una cum CAPVGTSIBEGLER, id est, cubicularijs, IAZIGTSIBEGLER, id est, cancellarijs, EMINLER, id est, tributi exactoribus, uidelicet puerorum, et


4859. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

TIMARGILAR dicti, quorum imperijs parent milites ordinarij, qui si cessant dum ad expeditionem euocantur, suspendio poenas luunt. BASSALAR qui interpretantur capita, plures sunt: ij propter consilium semper Regem comitantur, SVLIHTARLAR quoque, qui sunt stipatores corporis illius, semper post tergum eius succedere solent, una cum CAPVGTSIBEGLER, id est, cubicularijs, IAZIGTSIBEGLER, id est, cancellarijs, EMINLER, id est, tributi exactoribus, uidelicet puerorum, et pecuniarum, TSPAHALAR, id est, leuis armaturae militibus equestribus, multis


4860. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

uel sex nummos AHTSE uocatos, qui sexaginta Coronatum conficiunt: et hi sub poena uitae non possunt equitare, nisi aegrotent. Reperiuntur etiam ex filijs Turcarum facti IENITSERI quamplurimi. Tertius ordo peditum AZAPLARVM est, quorum finito bello finitur et stipendium: et sunt omnes filij Turcarum. Tales utuntur longiori hasta, framea, pileos habent rubros, uel alterius coloris ex panno, cum quatuor angulis corniculatis, TACHIA dictis, et differunt a IENICERIS et SOLACHLARIS uestitu atque armatura: tales perfodiunt hostium equos in bello. Deinde aliud genus peditum


4861. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ex panno, cum quatuor angulis corniculatis, TACHIA dictis, et differunt a IENICERIS et SOLACHLARIS uestitu atque armatura: tales perfodiunt hostium equos in bello. Deinde aliud genus peditum ex VValahia sectae Graecorum, VOINICHLAR uocati, hi nihil habent stipendij a turca, quam quod immunes sunt a tributi solutione, et decimis: Tales tenentur ociosos equos Regis Turcarum proprijs sumptibus alendo, curamque illorum gerendo, ducere tempore belli. DE TENTORIIS Regis Turcarum. CVm


4862. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tabernacula, id enim ex disciplina habent, ne quis sub dio cubet. Ituro exercitui stratores uiam faciunt, hinc inde collocantes aceruos lapidum, uel strues lignorum, ad indicium uiae, adeo ut ne in tenebris quidem facile erretur. Mouent se media nocte, et usque meridiem, sequentis diei in agmine sunt. Inter equitandum Rex in medio duorum BASSALARVM cum illo colloquentes incedunt, quos praecedunt aliquot IENITSERORVM ordinis milites, in equis, ferentes candelas ardentes: et hoc fit tempore noctis obscuro. Deinde TSAVSLAR, id est, Capitanei, clauas habentes ferreas,


4863. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

debent. Ibi locus Sartorum, Pistorum, Macellatorum: alij parant epulas carnium omnium generum, qui si non potuerint habere carnes recentes, tunc exponunt ea quae ab animalibus uehuntur, uidelicet, panes bis coctos, carnes siccas, PASTARMA dictas, caseum, lac coagulatum. Sunt enim patientissimi famis, sitis, frigoris. Raro hospitantur in urbibus, sed in agris sub tentorijs, circa faeneta et riuos, maiorem gerentes curam animalium, quam sui ipsorum, paruo et satis uili cibo contenti, uidelicet,


4864. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et gustu recentes appareant, has VZVM TVRSSI uocant. De fructibus in magna copia habent. Ibi peponum, melonum, cucumerum, suo tempore horti et agri repleti. Ibi nuces, poma, pyra, poma granata, nuces, castaneae, ficus, cerasa, poma narranca, et alia id genus uili pretio, sed non in omni regno. Sunt etiam loca ut passim in Capadocia et Armenia minori, ubi nihil horum (propter ualidum frigus) possunt habere. DE DIVERSITATE animalium. HAbent opiliones TSOBANLAR appellatos, hi semper in solitudine degunt, et ad


4865. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non habentes, ui abripiunt, singulis quinque annis perlustrantes domos eorum. DE AEDIFICIIS domorum. IN aedibus non multa magnificentia, pleraeque latericio opere constant, duplici ex materia, sunt enim lateres, alij fornacibus, alij sole excocti. Tecta cuneatim coeunt, quemadmodum hîc, et hoc in tota Europa, sed in Natolio tecta plana sunt in modum tabulati, sine ullo fastigio, sciphones, et canales aquae pluuiam demittunt, quae ad illos per Cylindrum deuoluitur.


4866. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

AEDIFICIIS domorum. IN aedibus non multa magnificentia, pleraeque latericio opere constant, duplici ex materia, sunt enim lateres, alij fornacibus, alij sole excocti. Tecta cuneatim coeunt, quemadmodum hîc, et hoc in tota Europa, sed in Natolio tecta plana sunt in modum tabulati, sine ullo fastigio, sciphones, et canales aquae pluuiam demittunt, quae ad illos per Cylindrum deuoluitur. DE VESTIMENTIS eorum. CVltus illis ex materia lanae, lini, et serici, satis magnificus,


4867. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nec discumbunt ueterum ritu, ut cubito innitantur, sed decussatim pedibus inter se complicatis more sartorum, antequam cibum sumant oratio praemittitur. Raptim comedunt, et magno silentio, interim omnes uxores in abdito tenent: serui uero post duodecimum annum, non permittuntur domum (ubi mulieres sunt) ingredi, sed infra duodecimum annum pueri ingredientes, et egredientes deferunt maioribus necessaria, qui in alia domo segregati procul habitant. Captiuae uero non habent licentiam egrediendi foras, nisi cum mulieribus Turcarum cum uadunt in balnea lauatum, uel alio extra urbem recreationis


4868. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | SubSect | Section]

religio, a nefandissima illa Barbarorum superstitione. Quare humanissime lector, meum conatum oro boni considas, si quid ex hac (uera quidem, sed incomposita) mea foetura uoluptatis aut iucunditatis hauries. Nam sancte deierare possum, nudam ueritatem me sectatum esse, nullo Turcicarum rerum scriptore inspecto. Iudicium ueritatis committo peritis linguae et nationis, deinde illis, qui diligentius euoluerint, quae de ritu et moribus huius gentis in lucem sunt aedita. IN VETERI VANGIONVM VORMATIA EXCVDEBAT GREGORIVS COMIANDER, ANNO M. D. XLV.


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
First 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.