Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4916-4937:


4916. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et periculi attulerat, verum auspice Deo illaesi evasimus, Batha olim sacro sanguine, Mohacio Ludovici regis clade memorabili minime viso. Quae autem loca nos vidisse contigit, quum navium libuit rectoribus redire in justum alveum, haec sunt: Kewzeg arx familiae Orbasziorum in dextra Danubii, prorsus diruta et destituta, sitaque olim in amoeno loco, cui adjacebat claustrum Pauli Heremitae. Deinde oppida nominata Veresmarth et Lazkó. Mox Dravi fluminis ostium, a quo


4917. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

in coronam vallabatur. Non praetermittam de Cierewgii quoque arce, quae fuit Valentini Terek, meminisse, cujus et Athya supramemorata, ambaeque hisdem pollebant dotibus atque eodem situ, sed similem fortunam sortitae, ut aliae, solo sunt aequatae. Hinc oppidum Kamoncz attigimus, frequens olim habitatoribus et sacerdotibus, et litterariis ludis celebratum, unumque inter alia, quae in Syrmio habuerunt existimationem non postremam, sive opes et ubertatem loci


4918. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

incolume, magis frequens, et agrorum vinearumque culturis perpolitum, et in quo solo id temporis vinum Syrmiense retinet existimationem aliquam veteris valoris, adeo in locis reliquis ea cura destitutae sunt vineae. Apud hoc oppidum mons Almus, antiquis nostris Frusca appellatus, desinit, qui ab ora, quae Atthyam et Uylacchum arces discriminat, incipit, vinoque singulari notus est, cujus vitem Probus imperator primus ex Italia allatam


4919. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Ubi autem hic mons apud Karontem, ut dixi, desinit, mox eodem loci finditur bifariam, eaque pars, quae petit mediterranea in sinistram regionem, vocatur albus, pars altera, quae a Danubii ripis non recedit, sortita est plura nomina, ut sunt locorum, quibus imminet. Hincque est Karon hegye, id est: Karontis mons et id genus alia. Karontem sequitur Zalonkemen et Titulium, arces cum oppidis ex opposito invicem Danubio utramque interfluente alveo latissimo sitae, eaque


4920. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

circularis, ab ipsa summa civitate et arce ductis, ut in duobus ejus extremis angulis juxta aquas ripense propugnaculum in arcis modum existat. Et haec in septentrionem Danubio et Savo opposita sita est. Declivia jugi orientalis, ubi sunt portae civitatis superioris, et meridianam continentem, quam ad muros usque planam esse dictum est, occupant latissima et frequentissima suburbia hortis immixta. In occasu, in quo arx est collocata, ingens et amplum penu est annonae


4921. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

vocari, postea Istrum, donec Pontum attigerit per Getas. Dacorum autem tractus juxta veterum limites, ab ostio Tibisci fluminis ad cataractas Danubii erat. Ab his in Pontum Getarum terra censebatur. Nunc ii Valacchi Transalpini et Moldavi sunt. Quod vero et Varadinum Petri et Zmiderovium opportuno loco ad arcendos Dacos positum sit, nunc etiam apparet, quum quicquid est planitiei, quae Themesvari puztha hoc est solitudo appellatur, in qua duo etiam colles


4922. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

sed post ubi longius protulerint finium pomeria, et jam adepta bene constituerint. Expendant haec, qui Turcarum sceptra expetunt, et iis clementiam erga genus nostrum inesse credunt. Ducti autem sunt hoc fuco et Graeci, et Mysi, et Thraces, et reliqui quique prius subacti. Nunc jam ad nos quoque translata eorum potentia, reliquos omnes protrivere. Sed redeo. Trajecto amne Morava, pauloque ultra provecti, montem Lucavizam, quem e


4923. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

accipitribus. Has sequuntur nummi calculatorii aerei rhenenses et frusta thoracis hamati ex chalybe, et demum quicquid uspiam lucidi occurrerit, torquibus apponunt et collo pluribus spiris aggerunt. Nec uno ejusmodi torque contentae, quae sunt in pago magis insignes, duos, tres et quatuor geminant, ita ut quum plurimae nobis astarent de nobis mirabundae et nos de illis, deque his eorum ornatibus, una quaesivit, an nostrae mulieres tam pulchre ornarentur?


4924. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

nobis astarent de nobis mirabundae et nos de illis, deque his eorum ornatibus, una quaesivit, an nostrae mulieres tam pulchre ornarentur? Beatae, quae nostros luxus ignorant, et suos in rebus, quae sunt nullo impendio, ponunt, nec minus paupertate sua contentae sunt, quam nostrae suis divitiis. Nona die Augusti, praeterito et viso tantum sub 9. sinistris montibus, praeter quos Nessus labebatur, oppido


4925. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

his eorum ornatibus, una quaesivit, an nostrae mulieres tam pulchre ornarentur? Beatae, quae nostros luxus ignorant, et suos in rebus, quae sunt nullo impendio, ponunt, nec minus paupertate sua contentae sunt, quam nostrae suis divitiis. Nona die Augusti, praeterito et viso tantum sub 9. sinistris montibus, praeter quos Nessus labebatur, oppido Pyrotto, arceque ejusdem nominis vetusta et destituta, quae


4926. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Brod, simili 10. difficultate viae usi sumus, qua in saltu, nisi quod ascensum non habuimus. Paucis enim inde evecti passibus, in angustias duorum montium, quae quasi claustra saltui jam desinenti subjecta sunt, devenimus. In quibus praeter horrorem inferae lapidum et aquarum a lateribus montium, et ubique nemorosam solitudinis ingratam speciem nihil cernentes, hisque ipsis angustiis VI. horarum dato itinere, tandem in patentes campos


4927. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

fine habito, qua idem Orbellus ad V. mille passus ulterius progrediendo Haemo ac Ciabro flumini propinquat. Domus in ipsa nulla est insignia, nulla ferme lapidea. Omnes humiles et humo tenus tectae et ligneae. Et si quae sunt nobiliore structura, ex formato quidem latere factae sunt, sed incocto, et cuppis tantum coctilibus operatae. Templis dumtaxat ornata est turcicis, et eminentibus eorum columnis cocleis, quae in campanilium nostrorum morem evectae


4928. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Haemo ac Ciabro flumini propinquat. Domus in ipsa nulla est insignia, nulla ferme lapidea. Omnes humiles et humo tenus tectae et ligneae. Et si quae sunt nobiliore structura, ex formato quidem latere factae sunt, sed incocto, et cuppis tantum coctilibus operatae. Templis dumtaxat ornata est turcicis, et eminentibus eorum columnis cocleis, quae in campanilium nostrorum morem evectae eminentius, praebent speciem urbibus non indecorem. Ex quibus


4929. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

cum uxore divam Sophiam habuisset, maritus Constantinopoli, uxor Ulpiani templa illi condidere, ab eoque tempore Ulpiani suppresso nomine Zophiae successit. Fluvium autem habet bipartito divisum propter molendina, quae intra urbem posita sunt, et ab ipsa urbe nomen obtinuit, magnus non est, nisi quum imbribus intumescit. Nos alterum ejus cursum in urbis limine, sicca rota pene, alterum parvo ponte pertransiimus, oriturque in jugis Vitossae montis et in Ciabrum cadit paulo


4930. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

mox in montes alios aliis altiores incidimus, per quos in summa enitentes conatu maximo tandem ad ardua, confragosa, et sylvestria prorsus evecti, aegre in cacumen et summa juga, die illa tota itinere continuato, pervenimus. Ubi duo pagi sunt uno milliari nostro inter se distantes, quorum priori Zuha Clyszura, Vetren posteriori Zuha Clyszura. Vetren. nomen est. Et in utroque extant quaedam vetustatis monimenta. In Zuha Clyszura primum in ipso


4931. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

et hinc in Thraciam, freti ejusmodi praesidiis, commeabant. Nec nos, puto, fallit ista conjectura, Strabo enim in VII. de hoc ipso facit mentionem, quum de Strymone amne loquitur, ad quem Philippus eandem urbem condiderat. Ejus verba haec sunt: Quoniam Philippus eximio captus studio, ut haec sibi loca vendicaret, maxima ex metallis et reliqua locorum ubertate vectigalia constituit. Ego hic Pantaliam municipium Pantalia. fuisse arbitror,


4932. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

hospitia, quae Kervenzaray nominantur, vendicant sibi. Caetera omnia humilia, lutea et ligno commodata, non tamen conspicua. Eo vero etiam obscuriora, ne inhabitanda hominibus, quod in parte, qua maxime oculos habere deberent, coecae sunt simul cum vicis qui nullis fenestris illustrantur, stipati utrinque asseritiis parietibus, ipsarum domorum tecta exaequantibus. Quo fit ut quum per vicos ambulas, solitudinem diceres, nisi quis tibi occurreret, adeo ex fenestris nemo


4933. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

alias aliis omnes minores. Caetera, ut alius, qui est in amne Topolniza ultra Philippopolim, nisi quod ripae alvei pontis cornua sustinentes, et dextra et sinistra quadrati lapidis muro quatuor cubitorum altitudine quadamtenus emunitae sunt, ne vi aquarum arrosae, solvendi pontis causa praebeatur. Prospectum est et pilarum firmitudini et aeternitati. Sub fornicibus quanta est pontis longitudo, fundus fluminis supra et infra ipsum pontem confixus est creberrimis


4934. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

tab. Europeae X. Strymonem amnem oriri in montibus, qui Thraciam dividunt a Macedonia; Strabo quoque Ptolomaeo vetustior, idem videtur sentire in VII. libro: Trans amnem, inquit, Strymonem usque ad Ponticum ostium et Haemum montem cuncta sunt Thracum, excepto littore, quod Graeci tenent. Nec dissentit Solinus, qui ait, inter Macedoniam et Thraciam Strymonem facere terminum, easque terras ab Haemo irrigare. Ad quam sententiam Lucas etiam Evangelista noster in Apostolorum


4935. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

dirigat. De quibus tamen lacubus nihil nobis affirmavere incolae. Nec his angustiis longiore spatio detinetur, quam bidui, summis eidem Hemi jugis incumbentibus, quae Philippo olim regi Macedonum conscensa, curiose etiam peragrata sunt. Evolutus dehinc e montium claustris, jugum, quod barbari Illyricae nationis Vetren, nos ventosum dicimus, uti supra est memoratum, in laeva dimittit, in dextra vero eos montes, quos Vasilizam et Zlavievi incolae nominant, et ab Haemo


4936. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

Tabaclar ab opificio coriariorum Turcis nuncupato, quod ibidem exercetur propter aquarum facultatem. Nec plura discere potuimus, praesertim quae a dextra ora in eum incidant. Verum quum campi Philippenses ad producendum oryza maxime sunt idonei, eoque genere leguminis multum exuberant, Jadinae aquis potissimum irrigantur, quae longa jam indigenarum industria in complures, easque amplas paludes infusae, ac in meatus derivatae plurium amnium speciem praebent. Quo fit ut


4937. Vrančić, Antun. Iter Buda Hadrianopolim, versio... [Paragraph | Section]

At jam ulterius. Porro moti ex pago Cogniis sive Consthyza, quod a statione equorum nomen est sortitum, 16. 17. XVI. Augusti, hinc vero ad Hormanly XVII., quae duo loca simili modo pagi sunt, et XVIII. ad 18. pontem ac vicum Muztaphae pervenimus, qui tractus quoniam arduis collibus, locisque incultis et nemorosis late patet, nihil in eo offendimus, quod fuisset notatu dignum, praeter


Bibliographia locorum inventorum

Vrančić, Antun (1504-1573) [1553], Iter Buda Hadrianopolim, versio electronica (), Verborum 10368, Ed. László Szalay [genre: prosa oratio - itinerarium; prosa oratio - diarium] [word count] [vrancicaiter].


More search results (batches of 100)
First 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.