Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sunt

Your search found 14119 occurrences

More search results (batches of 100)
First 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5124-5132:


5124. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [Paragraph | Section]

lamentis nihil proficimus neque laborando meremur aliud nisi odium, interdum etiam perniciem. Nam plerumque vera etiam dixisse multis exitio fuit; siquidem morsus, qui ex vero trahuntur, gravius premunt et altius infinguntur. Superbi sunt potentiorum animi et aequari deorum potentiae volunt, quos facile dicendi libertate irritaveris, adulationibus conciliantur, silentio praetermittere tutissimum est. Quamquam summa tua quidem auctoritas et candor animi tui


5125. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [Paragraph | Section]

iam exacto vitae spatio mortem pertimescam? Etiamsi nulla vis inferatur, certe intra paucos dies hinc iure naturae abiendum est ac terra reddenda terrae unde sumpta fuit ut viveret; nam omnia eo abeunt unde orta sunt. Hoc velim tibi persuadeas me nulli metus, nullae praemiorum spes, ne vivendi quidem dulcedo ab instituto depellent; in hac vocatione mihi certum est vivere et extingui. Restat diluere quorundam satis ineptas criminationes.


5126. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 7 | Paragraph | Section]

potestate; mortales omnino latere voluit, ne Apostolis quidem, quos tantopere dilexit, patefecit quando restituet Regnum Israel. Proinde nostri muneris est nostrum pensum fideliter persolvere. Successus in manu Domini sunt, nec agricola, qui seminat, dat incrementum sementi; nec medicus sanat quum adhibet opportuna morbo remedia; sed omnia Deus haec operatur in omnibus. Quocirca singularis quidem amentiae est atque is videtur pacisci cum Deo qui nolit


5127. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 7 | Paragraph | Section]

morbo remedia; sed omnia Deus haec operatur in omnibus. Quocirca singularis quidem amentiae est atque is videtur pacisci cum Deo qui nolit accingi ad ullum praeclarum facinus nisi securus de proventu sit. Paulo Apostolo praedicante iacta sunt mediocria quaedam fidei fundamenta; aliquot postea saeculis ipsa fides Christiana per orbem dilatata crevit in immensum. Non tamen hic successus de subactis populis vivo Paulo concessus fuit, neque Paulus id aegre tulisset si tunc


5128. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 7 | Paragraph | Section]

alacriter perficiunt, servos torpentes et rebelles nequicquam ad bonam frugem excitaveris. Atque ista fex hominum, quod execrabilius est, praeclaris cuiuscunque conatibus, quae ipsi ne digito quidem attingunt, invident atque adeo infesti sunt. Ad haec omnem auctoritatem detrahere moliuntur, somniantes auctoritatem contineri dignitate personarum, nec sapientiam habitare in pannoso amictu tenuibusque fortunis, verum in splendidis titulis et in his qui longo


5129. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 8 | Paragraph | Section]

illustrans omnia praelucent. Quod genus hominum, quum fugit pravitatem, quae passim aberrat, magis a Deo quam a mundo cognoscitur. Ex hoc semine oriundos putes quicunque studio veritatis inflammantur ad ea quae reipublicae salutifera sunt; licet proletarii sint atque ab ergastulis excepti. Hi enim spiritu Dei aguntur qui veritatem palam in animis hominum inserunt nulla spe praemiorum neque metu poenae. Dicam aliquid maius quam imperiti opinantur.


5130. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 9 | Paragraph | Section]

eos qui nulla privata causa, sed ut communibus commodis consulant ignaviam reprehendunt et ad virtutem excitant. Alioqui criminis arguantur et Apostoli et orationis viri Dei qui desiderio nostae salutis acerbius in scelera invecti sunt. Quippe nec iidem ipsi nec quisquam mortalium expers omnis culpae fuit; solus Dominus Christus peccatum non fecit. Et sane peccare privatos homines a paucis advertitur itaque non est magni exempli; quibus autem in eminenti


5131. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 10 | Paragraph | Section]

atque dissimulari. Quilibet vel tenuissimus naevus illustrius cernitur ac multitudinem laedit et proinde in dignitate provocat ad maledicendum. Quodsi grassantur ad publicam perniciem, credis eos qui maiore animo praediti sunt temperaturos ab execrationibus ipsorum ex quorum somnolentia respublica omnis in interitum ruit? Cessent igitur latrare canes et innoscentes, ne dicam assidue benemerentes de republica proscindere maledictis et vocare in invidiam.


5132. Andreis, Franjo... . Ad Reverendissimum dominum... [page 10 | Paragraph | Section]

assidue benemerentes de republica proscindere maledictis et vocare in invidiam. Tu quoque tales oblatratores velim tua virtute compescas et ad modestiam revoces. Sed fortasse quispiam dixerit, cui equidem assentior, me quidem, ut nunc sunt res nostrae, ludere operam et facerem utilia consulendo asuetis vivere in otio et luxu; hos enim si linguis Angelorum utaris nequicquam ad decus erexeris. Videmus eos, qui rebus


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1569], Ad Reverendissimum dominum Antonium Verantium Archiepiscopum Strigoniensem, versio electronica (, Posonii), Verborum 1794, Ed. László Szalay Gusztáv Wenzel [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfepist15691019].


More search results (batches of 100)
First 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.