Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: meis

Your search found 902 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 224-235:


224. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 47 | Paragraph | Section]

Colendissime. Cum illas primas litteras 3 iam conscripsissem, neque nuntius adesset, per quem mitti possent, libuit illa quoque, quae post subsecuta sunt, in his perstringere, ut Dominatio Vestra Reverendissima, quam scio alioquin haec omnia compertissima habere, ex litteris meis universam rei gestae seriem cognosceret. 4 Triduo post illam auspicatissimam coronationem interiecto regia maiestas Budam rediit, 5 prius per dominum palatinum 6 et comitem Scepusiensem 7 corona in arcem Visegradi relata. 8 Novus regulus


225. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 49 | Paragraph | Section]

Nihilominus tamen rogo Vestras Dominationes, ut non loco remunerationis sed loco mutuae benivolentiae velint mihi ordinari facere unum currum pro quattuor equis, et per mercatores huc Budam ad nundinas Sancti Nicolai 2 venturos mittere. Id quod scio me apud Vestras Dominationes servitiis meis posse praeter dominum nostrum gratiosissimum centies promereri. Easdem Vestras Dominationes optime cupio valere. Ex Buda in festo decollationis Beati Iohannis Baptistae Anno 1512. Vestrarum Dominationum in omnibus Stephanus Brodarych decretorum doctor,


226. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 62 | Paragraph | Section]

Vestrae dederit, superfluum est me pluribus verbis Maiestati Vestrae explicare, cum ex eius litteris, 5 quas cum domino Anthonio Fukaro, 6 diligentissimo servitore Maiestatis Vestrae ad eandem mittimus, sit omnia plene cognitura. [2.] Ego hoc unum etiam litteris meis Vestrae Maiestati notum esse volui, incredibilem esse et admirandum Sanctissimi Domini Nostri in Vestram Maiestatem amorem et de illius clarissimis virtutibus opinionem. Nullus est princeps in tota Christianitate, cui non Vestram Maiestatem rebus omnibus, quae ad excellentissimum regem


227. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 62 | Paragraph | Section]

et Belgradi recuperandi 8 spem ponere deberet, multaque in hanc sententiam magna cum laude Vestrae Maiestatis dixit, praeter alias virtutes domesticas, summam eius in re militari peritiam, incredibilem felicitatem miris laudibus extollens. Sed haec et eiusmodi non sunt iam in auribus meis nova, qui nunquam possum ad eius Sanctitatem accedere, quin semper de Maiestate Vestra honorificentissimam faciat mentionem. [3.] Si quid id est, in quo Maiestati Vestrae inservire possum, id tam libenter ac prompto animo faciam, ut certe nihil libentius, scio me eodem tempore, quo


228. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 67 | Paragraph | Section]

semper virtus Vestrae Dominationis et consuetudo iucundissima, quam cum per tot annos tantamque locorum intercapedinem video non exstinctam, plurimum mihi gratulor, et Vestrae Dominationi, quas maiores possum, gratias ago. Equidem nihil magis cupio, quam hunc illius erga me animum aliquibus meis officiis demereri, meumque vicissim erga illam studium et observantiam testari. Quod ut aliquando praestare possim, nihil operae meae, nihil occasionis praetermittam. [2] Quod vero Vestra Dominatio eam mihi gratiam, qua me valere apud serenissimum dominum meum intellexit, gratulatur,


229. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 67 | Paragraph | Section]

praesertim in tantis rerum publicarum turbis ac discriminibus gratulari possit. Nescio autem, quo meo fato sit, ut quo magis me in portum refero, hoc magis aestus me in altum repellit. Nam ipse clementissimus dominus meus me non vulgaribus sacerdotiis auxisset, et ego iam mihi et litterulis meis vivere destinassem, ecce me adeo non ambientem, ut ne cogitantem quidem haec unquam ad Premisliensem pontificatum 4 evexit, tanquam e sinu quodam, ubi lenior fluctuatio, ad pelagus fluctuosissimum. Primum enim episcopatus ipse situs est in faucibus infidelium, ubi continuo casus et


230. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 68 | Paragraph | Section]

secularium tradi, electo regio locus in senatu episcopi Plocensis, et mihi Premisliensis est assignatus imperio principis ac procerum omnium. Quid reliquum futurum sit, ubi pontifex et vos istic ita rem, ut coepistis, tractaveritis, non libet augurari. [4.] Scribitur etiam nobis, quod de meis istic sacerdotiis nescio quid cudatur, sine quibus ego nunquam episcopatum hunc recipiam, 6 et proinde rogo et obsecro Vestram Dominationem, ut me quamprimum certiorem reddere dignetur, quid monstri istic alatur, et in hoc saltem mihi opituletur, si in alio non libet, ut in hac re,


231. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 72 | Paragraph | Section]

conficienda enituit profecto illa diligens et accurata opera reverendissimi domini cardinalis protectoris, 1 ut addi nihil potuerit. Ego etiam pro virili mea non defui, idem in posterum quoque facturus in omnibus rebus, in quibus Vestrae Maiestati servire potero et illa servitiis meis uti dignabitur. Quod ut facere velit, meque inter suos postremos servulos numerare, eidem humillime supplico. [2.] Nova hinc nescio, quae Vestrae Maiestati scribam. De pace sive induciis inter principes Christianos adhuc superest aliqua particula spei. His diebus venit novus orator a


232. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 97 | Paragraph | Section]

enim iam Gallus facilius flectetur. Sed credo ego, quod semper credidi, maiestatem domini mei serenissimi et gratiosissimi multum in hoc posse, modo Sua Maiestas ad eum mitteret, quod nunc potissimum rebus eius ad hunc statum deductis quamprimum faciendum videretur. [3.] Supplicavi in aliis meis 6 Vestrae Maiestati, ut in favorem mei serenissimo et gratiosissimo domino meo scribere dignaretur, ne in servitiis suae maiestatis existens inter mortuos in istis sacerdotiorum mutationibus computarer. Idem nunc supplico humillime. Scio unicam Vestrae Maiestatis voluntatis


233. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 97 | Paragraph | Section]

ut in favorem mei serenissimo et gratiosissimo domino meo scribere dignaretur, ne in servitiis suae maiestatis existens inter mortuos in istis sacerdotiorum mutationibus computarer. Idem nunc supplico humillime. Scio unicam Vestrae Maiestatis voluntatis significationem incredibiliter rebus meis profuturam. Ego pro huiuscemodi Vestrae Maiestatis in me gratia non habeo, quid aliud Vestrae Maiestati offeram, nisi perpetuam meam et in dominum meum clementissimum et in Vestram Maiestatem Sacratissimam fidelitatem et servitutem. Quam Deus felicissimam et incolumem conservet.


234. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 103 | Paragraph | Section]

Campeggio is expected for Christmas. After Campeggio’s arrival he himself can set out for Rome. He would regret if he didn’t find Salviati in Rome. Reverendissime Domine, Domine Colendissime. Servitutis humillimam commendationem. [1.] De pecuniis meis, supplico, Vestra Reverendissima Dominatio iubeat dari ei, cui dominus Ioannes Antonius baro nuntius Apostolicus commisit, vel qui eas nomine ipsius petierit, ducatos in auro Hungaricales centum et decem. [2.] Alia nunc non sunt. Exspectamus reverendissimum dominum cardinalem


235. Brodarić, Stjepan. Epistulae, versio electronica. [page 118 | Paragraph | Section]

dominus meus factum Vestrae Maiestatis in foedere cum Turca ineundo sequeretur. Quod si non fiat, timeo, ne omnino actum sit de nobis. Qua de re neque praesens destiti assidue apud eos, ubi id faciendum videbatur, loqui et clamare, neque hinc scribere. Deus det suae maiestati et dominis meis suae maiestatis consiliariis talem mentem, ne illud nobilissimum ac potentissimum regnum sub spe nescio quarum expeditionum amittant. [5.] Novi nihil est, nisi quod de regis Franciae in Hispaniam adventu nihil adhuc habemus, neque scimus, quid speremus aut quid desperemus. Nuper, quod


Bibliographia locorum inventorum

Brodarić, Stjepan (1490-1539) [1505], Epistulae, versio electronica. (), Verborum 166, Ed. Petrus Kasza [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [brodaricsepistulae].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.