Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: meis

Your search found 902 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 793-797:


793. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 8 | Paragraph | Section]

Epistola Magnificentiae Tuae die 15 Julii exarata, non nisi die 2 septembris ad me perlata est. Quae Causa exstitit quam ob rem Tibi prius respondere non potuerim, quod nunc exequor. Probe mihi cognitum erat vulgo Croatarum adeo displicuisse, quae in duobus Libris meis sparsim de iis scripseram, ut me Librosque meos non modo reprehenderent, verum etiam maledictis incesserent; tamen induci non poteram ad credendum fore ut eruditi Croatae irascantur mihi quod vulgares popularium suorum errores, etsi non sine salibus, at certe sine malignitate animi confutavi.


794. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 11 | Paragraph | Section]

evitare cavillos, siquidem immunes se sciant a Censura eorum qui et Iudicio pollent et a partium studio plurimum absunt; atque hoc abunde sufficere deberent ad omnem, qua petor, criminationem repellendam: sed quia Magnificentia Tua non generatim tantum, sed etiam indigitatis, imo recitatis verbis meis illatam a me Croatis injuriam probare nititur, singulis accusationis partibus singillatim respondeo. Libro I pag. 187. post recitatum a Ratkajo fictum Alexandri Diploma, hanc glossam habeo Quid nobis fieret, si Croatae ius ab Alexandro ipsis datum in effectum


795. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 12 | Paragraph | Section]

decertant . Tu haec verba mea intricato sane ac prolixe Dilemmate sollicitas quod in Suma nihil aliud continet quam me verbis illis palmarem injuriam intulisse aut genti ipsi aut gentilitiis Scriptoribus vestris, Lucio, Kerchelichio, Ladanio, Marcellovichio. Neutrum ex Verbis meis inferri potest; nam equidem neque hic, neque alibi scripsi fabulam seu Chehi, seu Diplomatis Alexandrini a tota gente Croatica ab omnibusque Scriptoribus Croaticis recipi, sed a multis popularibus, et a minutis quibusdam Scriptoribus, quod veri simillimum esse jam demonstravi. Porro quaeris a


796. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 16 | Paragraph | Section]

Scriptorum Croaticorum Censorem iniquum dici patiar? Eo quod figmenta Croatarum scripsi? At, inquis, ea dici non potuisse Croatarum figmenta, siquidem fabulae hujus auctores Croatae non sint, sed aut Bohemi, aut Poloni. Do non esse Croatas primos fabulae auctores, neque in Libris meis istud asserui. An propterea figmenta Croatarum salvo verborum proprietate scribere non potui? An ignoras pace Grammaticorum iisdem vocabulis compellari et primos rei cujuspiam Auctores et strenuos propagatores? Nunquid Te auctore, non jam ultra recentium haereticorum figmenta


797. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 20 | Paragraph | Section]

per omnem ejus vitam intercessit; nam eodem Moderatore etiam studiorum meorum usus sum, atque adeo idoneum me de mente ejus Testem habere potest; praesertim postquam ille in praefatione ad Hist. Eccl. Zagr. eandem sat luculenter expressit. In re ipsa legebantur a popularibus meis inde a saeculo 12. scriptor Slavus ejusdemque interpretes Presbyter Diocleas et Marulus, Mihas Madius, et Thomas Archi-Diaconus Spalatensis, quin elevatarum a Te tantopere fabularum vel vestigium adhuc suppeteret; saeculo 17-o Orbinus et Glavinichius e Bohemicis, et Polonicis (ut


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.