Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: spero Your search found 140 occurrences
1 2
Occurrences 18-19:18. Baničević, Jakov. Epistulae anni 1513, versio... [page 153 | Paragraph | Section] Bonifacio et Villanova combuserunt illa loca et oppugnabant Colloniam que expugnata ibant ad exurendum Vincentiam, inde ad rumpendum Pontem Venetorum ad Albaredum, quo rupta volebant se firmare ibidem et impedire reditum Venetis: si Vicerex et Helvetii vel una pars progredietur contra Venetos spero cito habebimus finem belli Veneti et in hoc statu res sunt Italie: que ulterius contingent scribam Serenitati Vestrae cujus benignitati me humillime commendo:
peterent, nihil ab eo obtinuerunt: jam per Ducem, Dominum Gurcensem et Vice Regem incumbitur pro compositione et bona ordinatione illius status Mediolani.
Cum Venetis nulla est spes pacis, et jam in fine Januarii sunt terminate indutiae, et si voluerint Hispani, sicuti certo spero facient, brevi terminabitur illa expeditio.
Quae de Turcis habita sunt videbit Serenitas Vestra ex copia hiis annexa, ulterius scriptum est Caesareae Majestati ex Hungaria, quod nunc Turci occuparunt Hungaris duas arces valde importantes, unum in finibus Bosne
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.