Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: simile

Your search found 211 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 73-116:


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1 | Paragraph | Section]

usus ac ratio Alphabetico ordine explicatur. Opus, et maximo annorum aliquot labore ac studio, multisque vigiliis, atque fide singulari confectum: et maximam quoque S. Theologiae studiosis commoditatem, quicunque candide ac dextre uti eodem voluerint, allaturum: ut simile, in hoc quidem argumenti genere, nullum unquam esse editum, re ipsa facile sint deprehensuri. Accessit vocum ac phrasium, item locorum S. Scripturae obiter explicatorum, denique Rerum, etc. Trigeminus INDEX.


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

meam At exercitu, a transeunte et redeunte: id est, ita castra metabor, ut simul eam custodiam a quovis hostili exercitu, quoquo modo circa eam vagante Notat igitur illud verbum non tantum castrametationem, sed etiam id quod sequitur: nempe defensionem eius, circa quem castra posuisti. Prorsus simile exemplum, ac etiam usum huius praepositionis, depromit Alciatus ex Neratio Prisco Iurisconsulto, qui inquit: Cum vir uxori legat, si ea a liberis non nupserit: id est, non discesserit ab eis, eosve deserverit, se alteri marito tradendo. Dum enim marito sese dedit, eique se agglutinat,


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 15 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum caelorum quaerere, ut eius gratia parati simus quidvis ferre, facere ac pati, sive in bonis, sive in corpore, tanquam si iam nec pili quidem nos nostraque omnia faceremus. Tit. 3, iubemur abnegare impietatem et secularia desideria: id est, penitus illis, totoque pectore valedicere. Simile huic est verbum Abrenuncio, quo in renunciando satanae ac mundo in Baptismo utimur. ABOMINATIO, et Abominor, vox composita ab aversanda aliqua re tanquam tristi omine, dicitur, cum scilicet abhorremus ab aliqua re: quin et eam insuper execramur ac detestamur, tanquam simul


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

aut privatum intelligentia. ¶ Privare. Abscondere ab aliquo superbiam, est privare eum illa, humiliare eum, Iob 33. Ut superbia a viro abscondat Deus. Sic, abscondere ab aliquo molestiam, Iob 3. ¶ Negligere. Abscondere se aliquem ab alio, significat aliquoties non opitulari illi. cui simile est Germanicum, cum imploras amicorum opem, Nemo domi est. De Deo sunt haec exempla. Psalm. 89. Usquequo abscondes te Domine in seculum? Sic Psalm. 30. Abscondisti faciem tuam, et sum territus. Talia exempla sunt Psalm. 44. 69. 13. 11. Sic Mich 3. Et abscondet faciem suam ab eis eo


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 51 | Paragraph | SubSect | Section]

et veluti deliciamur, adeo ut nihil ferme amplius aut aliud requiramus aut exoptemus, tanquam si ultimum et summum terminum omnium nostrorum desideriorum aut votorum, atque adeo ipsum summum bonum feliciter consecuti essemus. Quem animi affectum declarat Christus, cum dicit: Regnum caelorum esse simile agro, habenti latentem thesaurum: aut preciosisimae margaritae, quam mercator venditis omnibus suis bonis emit, eaque suavissime fruitur. Talem animi sui acquiescentiam, approbationem, et suavissimam in aliquo obiecto delectationem aut perfruitionem, declarat Deus, cum de Davide pronunciat,


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

liquores, si quid immundi in est, per pannum aliquem transfundere, ut transmisso puriore liquore sordes superius remaneant. Iam quid stultius esset, quam minimas sordes, ut est culex, sic percolando separare: et contra maximas, ut est camelus, in ipso liquore relinquere, easque simul deglutire? Simile quid est, Fectuca in oculo videre, trabem autem negligere. CUM praepositio in Sacris literis varia omnino huic linguae propria significata habet, quae ut potero percurram. Saepe instrumentum significat: ut, Percutere cum gladio. Verbum cum aliquo, pro alicui factum:


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

Ministri Dei, dicetur vobis. Isaiae 62. Non dicetur tibi ultra Derelicta. Dicere, dicens, dicendo, aut ad dicendum, valde crebro aliis verbis quoquo modo indicationem aut auditionem significantibus additur: et valet idem quod, in hunc sensum, in hanc sententiam, hisce verbis, aut quid simile. ut, Locutus est dicendo: id est, hoc sensu, summa aut sententia. Talis phrasis adeo crebra est, ut non sit necesse aliqua eius exempla recensere. Dicentes: Rom. 1. pro, putantes, aut etiam iactantes, seu gloriantes se esse sapientes. Pro asserere: Lucae 7. Propterea dico tibi, Remissa


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

iustitiarii Apoc. 3, depinguntur: et mox ibidem per aurum vera Christi iustitia denotatur. DOCERE, aliquando significat ordinare: 1. Cor. 7. Sicut in omnibus Ecclesiis doceo: id est, ordino, constituo. Aliquando monstrare. ut Exod. 5. Docuit Deus Moysen lignum: pro monstravit ei. Simile exemplum huic est Psalm. 45, Et docebit te mirabilia dextera tua, id est, monstrabit, exhibebit praeclara opera, dante successum Deo. Docere igitur hic, sicut et supra Discere, verbum verbale aut noticiae, pro reali ponitur. Docere. Deo attributum, significantius est, sicut aliae


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

donec ponat in terra iudicium, et legem eius insulae expectabunt. Verum de consimili obscuritate Adverbiorum et Praepositionum, reperies aliquid infra in USQUE, POST, et in Regulis Universalibus, de vocibus metas significantibus. Aliquando hoc idem adverbium significat Potius, aut quid simile. Matth. 5. Donec praeterierit caelum et terra, iota unum et apex unus non peribit. id est, potius interibit caelum et terra, quam iota unum de Scriptura. DONUM, rem donatam significat, et alias quidem eleemosynam. 2. Cor. 8. Ut in hoc quoque dono abundetis. Alias ipsam


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Graecos post τὶς et ὅτι, solet καὶ Et abundare: ut 1. Corinth 15. Quid et baptizetur? [Matt.] 28 Equidem ego: Genes. 48. Et ego cum venirem ex Mesopotamia, mortua est Rachel. Simile ferme illud est initio 2. cap. Corinth. 1. Et ego cum venirem ad vos, veni non in sublimitate sermonis. Autem: 2. Paral 12 Et nos Iehova Deus noster. pro Iehova autem est Deus noster: vel, quod ad nos attinet, Iehova est Deus noster. Marci 1. Et erat in Synagoga homo in


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 177 | Paragraph | SubSect | Section]

Filii Dei: tametsi etiam alia ibi causa sub sit, nempe quia ex Deo, seu Dei semine nati sunt. aut per Spiritum sanctum renati. Item, quia Deum imitentur, eum quasi referant et repraesentent, restaurata illa ipsius imagine, Iohan. 1. 1 Pet. 1. et 2. Petri 1. Sic contra filios diaboli, ob simile semen, ingenium et imitationem, vocat impios, 1 Iohan. 3. Quod diligentissime observandum est, ut sciamus ibi describi nativam malitiam, seu originale peccatum. Similis loquutio est Baptistae, et Christi, Genimina viperarum: et cum prophetae dicunt, Iudaeos esse natos ex Cananaeis,


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

funibus mendacii, et veluti funibus plaustri peccatum. id est, rationibus illicitis, illecebris et praetextibus addunt peccata peccatis: vel potius qui valde solertibus et admodum laboriosis conatibus ac consiliis aliqua scelerata, et pietati hominibusque perniciosa opera moliuntur ac promovent. Simile ferme est quod Paulus dicit ἐφευρετὰς κακῶν, excogitatores malorum: cuiusmodi sunt insidiae bellorum, corruptelae religionum, expilationes subditorum. Maxime autem apta videtur esse ea expositio, quod ultra omnia sua peccata insultando


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

26. Ut furentur ius pauperum: id est, spolient pauperes suo iure et bonis. Furari verbum Dei, Ierem. 23. Ecce ego ad prophetas, qui furantur verba mea, quisque a proximo suo: id est, qui prava interpretatione corrupto sermone Dei, defraudant proximum vero sensu voluntatis ac mandati divini. Simile quid est quod Paulus dicit, adulterare verbum Dei. Israelitae accusant Iudaeos, quod sint furati Davidem: 2. Sam. 19. Cur furati sunt te fratres nostri viri Iuda: pro, quare nobis insciis te reduxerunt, cum debuissent nos sibi coniungere? Eo enim facto, illa tribus videbatur sibi Davidem


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

familia plurium liberorum, habere familiam. Psal. 113. Qui sterilem facit habitare in domo, matrem filiorum laetantem. Habitare significat etiam potenter et bene vivere, et quasi regnare. Proverb. 10. Iustus in aeternum non commovebitur: impii autem non habitabunt super terram. Simile quid Christus dicit, pacificos possessuros esse terram. Sic Psal. 37 dicitur: Habita terram, et pasce veritatem. Et mox, Habita in seculum. Ac denique seipsum exponens ait: Iusti haereditate accipient terram, et habitabunt in seculum super eam. Ad hanc significationem potentis


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

quam dixisset, Praeceptum tuum lucidum illuminat oculos: subiicit, Etiam servus tuus illustratur in eis. id est, eruditur, instruitur in eis. ILLUSOR, impostor ac derisor. Gen. 27. Et ero in oculis eius illusor. id est, habebor ab eo pro tali. IMAGO, est simulachrum, et simile quoddam alterius rei, sive vivum, sive pictum aut sculptum. In Sacris literis plures, ac plurimum diversas significationes vox haec habet, ita tamen, ut pleraeque in genere concurrant, ac significent quandam convenientiam aut similitudinem rerum diversarum. Primum igitur dicitur dupliciter


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

ut illa in huius locum sua quadam ratione succedat, eius stationem suppleat, aut pro ea eiusve loco habeatur: ut cum pro debito auro accipio foenum aut stramen, aut etiam solam condonationis debiti petitionem. Ibi. n. precium aut valor auri transfertur in foenum aut stramen, vel quidpiam simile. Sic nobis fides ob precariam imputationem gratuitae iustitiae imputatur ad iustitiam, seu loco iustitiae est coram Deo, ut sonti deprecatio coram iudice loco innocentiae: ut in libello de Iustitia prolixius exposui. Aliâs igitur precium aut dignitas rei, ab alia re ad aliam sola opinione,


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

quae hisce et voci VACUUS coniunge. INCALESCERE verbum solet non raro de re venerea accipi: ut Psalm. 51. Mater mea incaluit, aut concepitme. Sic et aliae linguae rei venereae amorique igneas (ut ita dicam) phrases adiungunt. ut ullus est nubere quam uri. et, Ardere amore, ac simile. Unde porroaccidit, ut et pro idololatria ponatur, quam Sacrae literae vocant scortationem. Sic igitur Isaiae 54. Incalescentes cum diis sub omni ligno viridi, tametsi et revera scortationes non raro suis idololatriis adiungebant, ut et Ethnici. INCANTATOR, qui quasi magicis


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 246 | Paragraph | SubSect | Section]

et invenire malum, et inveniri a malo. Sic et Deus dicitur alicuius iniquitatem invenire, cum ob eam illum punit. Genes. 44, Deus invenit iniquitatem servorum suorum: id est, Deus nos iuste punit. Invenire facere aliquem in manu alterius, est tradere eum eius potestati. Zach. 11. Simile quid est illud Psalmo 21. Inveniet manus tua omnes inimicos suos, dextera tua inveniet odio habentes te: pro, in suam potestatem eos rediget, ut illos castigare et perdere queat. Isaiae 10, Quemadmodum invenit manus mea regna idoli: id est, potita est regnis. Ibidem haec phrasis quasi


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 286 | Paragraph | SubSect | Section]

ve---- ] et cupiamus negata, tantum impellente nos sensu carnis nostrae, hostiliter bellum contra Deum gerente, eiusque domino ac patre diabolo. ¶ Hisce adde quae supra-dicta sunt de dicto, Ubi non est lex, ibi nec peccatum: et, Sine lege peccatum non imputatur: et, Lex iram operatur. Quib. simile est, quod hic addit Apostolus, Sine lege peccatum est mortuum. Mortuum. n. est, quoadnoticiam, et istam talem inflammationem, excitationem, et veluti irritationem. Ex hisce intelligi aliquo modo potest, quomodo et cur lex dicatur augere peccatum, et excitare in membris nostris pravas


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

noticia agat. Expendatur et conferatur modo textus diligenter, et non unica tantum sententiola male torqueatur. [?: E- ] . n. hic talis quaedam Hebraea expositio, quae primum breviter aliquid proponit, postea id plenius exponit de qua in meo Tractatu de Hebraismis prolixius dixi, de simile exemplum mox in 2 cap. occurret. Verum adscribit ipsa Pauli verba, simulque notas distributionis textus adiiciam. Accusat Deus homines a Veritatem b in Iusstitia detinentes, a Propterea quod cognoscibile Dei manifestum est in ipsis. Deus. n. eis manifestum fecit.


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

propheta, et percute manum ad manum. pro, complode, ut dolentes solent Exech. 22. Percussi manum meam propter avariciam quam fecisti, et sanguines qui fuerunt in te. Porro Ezech. 6 etiam plenius gestus irati aut dolentis describitur, qui per impatientiam tum manu percutit mensam aut quippiam simile, tum terram pede pulsat. Verba sunt. Sic dicit Dominus: Percute manu tua, et calca aut pulsa pede tuo, et dic: Ah ah super omnes abominationes malas Israel, quia cadent gladio, fame et peste. Eosdem plane gestus idem propheta cap. 25, etiam nimium gaudenti ac exultanti


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 331 | Paragraph | SubSect | Section]

est, DEUM illa remunerari, eique benefacere. Memoriam alicuius in precibus facere, est, pro eo orare, aut etiam gratias agere, Rom. 1. Ephes. 1, et Phil. 1. Hinc (ut ex Canone apparet) primum in Ecclesia sanctorum Martyrum memoriae, gratias agendo Deo de eorum constantia, et alios ad simile exemplum invitando: postea ille mos devenit in istum horrendum abusum Missandi pro mortuis, eosque ex purgatorio liberandi. Memoria, Exod. 12, pro gratiarum actione ponitur: quia memores beneficiorum Dei, ei gratias agimus, eumque de illis celebramus. MENDACIUM, et verbum


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 379 | Paragraph | SubSect | Section]

terrorem incutere possit. Novisse, pro possidere, est vicinum initio indicatae significationi. Psalm. 50, Novi omne volatile montium. Sic mox sequitur, Bestiae campestres mecum sunt: id est, in mea potestate. Et proxime praecessit, Meae sunt omnes bestiae sylvae, et animalia mille montium. Simile quid etiam illud est Gen. 39, Non noverat herus cum Iosepho, nisi panem quem comedebat: id est, nihil aliorum curabat, aut admodum attingebat: omnia erant in cura ac potestate Iosephi, non heri: tantum ille fruebatur, quibus opus erat corpori, illa sola possidebat. Possis etiam


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 380 | Paragraph | SubSect | Section]

Exitium utriusque ipsorum quis novit? Proverb. 24, id est nemo satis animo concipit, quam tetra poena afficiantur rebelles tum Dei, tum regis: seu nemo putasset fore, ut tam cito acerbeque punirentur apostatae deficientes a Deo, et rebellantes regi: vel, citius opinione hominum castigantur. Simile quid habet illud. 1. Corinth. 7, Qui scis mulier, an servabis virum? Quasi dicat, Tu iam de eo desperas, et vis temere te ab eo separare: sed forte citius tua opinione, aut praeter omnem spem, tuorum morum ac sermonis commoditate convertetur. Certe nullam habes certam noticiam, et quasi


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 384 | Paragraph | SubSect | Section]

nisi movente se illa columna. ideo vero interdiu fuit columna nubis, et noctu columna ignis, ut cerni posset: quia nec flamma interdiu ob lucem solis, nec nubes noctu, praesertim depressi valde, procul cerni potest. Quid porro significa vera exponit aliqua ex parte Paulus 1. Corint. 10. Simile beneficium pollicetur Isaias cap. 4, piis in novo Testamento, sed per metaphoram ad spiritualia bona voces transferens. Intelligit autem tum noticiam veritatis, tum et protectionem aut umbraculum ab aestu, ut mox ibi exponitur. Exod. 14 dicitur columna nubis antecedent


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 385 | Paragraph | SubSect | Section]

Isaiae 22. id est, clypei pendentes in pariete de clavis, tegunt eum: sed tollentur ad bellum contra Iudaeos, atque ita nudabunt parietem. Nudare, pro evertere, Psal. 137, Nudate usque ad fundamentia. id est, remotis lapidibus denudate fundamentum: quod est, funditus evertite. Simile dictum avi mei Bartholomaei de Luciis memini, qui crebro repetebat de dolentibus dentes, nullum esse efficacius remedium, quam si radices eorum nudentur soli: id est, si radicitus evellantur, Sic Isaias iuxta vulgatam, Nudabitur alueus rivi. Nudum per metaphoram dicitur, id quod est


99. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 417 | Paragraph | SubSect | Section]

cum humidum radicale ex ossibus et medullis deficit. Proverb. 17. Spiritus tristis exiccat ossa. Psal. 102, Ossa mea sicut cremium aruerunt. Contra etiam humectari dicuntur ossa, Proverb. 3, Timor et fiducia Dei erunt irrigatio ossium tuorum. et 15. Fama bona impinguat ossa. Simile huic est illud Isaiae 66, Ossa vestra sicut herba florebunt. et Psal. 51, Exultabunt ossa humiliata. Psal. 141, Sicut scindens ligna dissipata sunt ossa nostra in ore sepulchri: id est qui in extrema pericula, et veluti ad mortem ipsam adducti sumus. Vel forte


100. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 425 | Paragraph | SubSect | Section]

sententiam suam contra vos exequi: seu, ut alibi inquit, priusquam exarserit ira eius. Parere, pro spirituali filiorum seu fidelium partu accipitur. Isaiae sexagesimosexto: Antequam parturiat, peperit: et antequam ei veniat dolor, enixa est masculum. Quis audivit tale, et quis vidit huic simile? Nunquid corripietur terra die uno, aut nascetur gens vice una? Parturientis dolores et angustiae, valde crebro leguntur in Sacris literis: quibus summi et acerbissimi dolores ac moerores, calamitatesque notantur. Hieremias capite trigesimo quaerit, an etiam pariant viri? Quod si non


101. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 445 | Paragraph | SubSect | Section]

quarum praecipuas percurram. Pecus , aut rem pecuariam facere, est vacare rei pecuariae. Ezechielis trigesimo octavo: Pecoris conculcatio, id est, depastio. Isaiae septimo: Erunt agri in immissionem bovis, et conculcationem pecoris: id est, illuc propellentur pastum armenta et greges. Simile est illud Zophoniae secundo. Erit regio maritima in habitacula caularum pastorum. et septa pecudum. Pecoris viri, est idem quod pastores. Genesis quadragesimo sexto: Illi autem homines pastores ovium. nam homines pecoris sunt. Pecudes manus Dei, aut pascua eius. Psalmo nonagesimo


102. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 521 | Paragraph | SubSect | Section]

a tertia praeteriti λέλυται, fit nomen λύτρον, quasi tu dicas. Solutorium: id nempe praemium, quod pro solvendo aut liberando aliquo ex vinculis datur. sicut didactron, praemium pro docendo. simile quid videtur habere solutio, quae licet debiti aeris depensionem notet, taman a solutione vinculorum deduci videtur. Inde porro venit verbum λυτρόω, et ἀπολυτρόω: quod est, dato praemio


103. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 571 | Paragraph | SubSect | Section]

1, Deus praecipit, ut terra producat herbam seminificantem semen secundum speciem suam. et arbores quae habent semen in semetipsis. ubi indicatur illa divina ordinatio, quam philosophi vocant Naturam, quae est principium motus et quietis, ut plantae habeant vim se conservandi, et porro etiam sibi simile propogandi. Non possum bona conscientia praeterire, quin hoc loco dictum Gen. 3. Semen mulieris conculcabit caput serpentis, tum a Papistarum, tum et aliorum quorundam [?:--nium ] sapientium, aut etiam malitiose id depravantium, [?: in-ria ] vindicem. De


104. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 579 | Paragraph | SubSect | Section]

Si fuerint praefecti, et simul multi, simul tamen evellentur et transibunt. Zach. 11, Et irnitum factum est in die illa, et cognoscent vere. id est: sic afflicti gregis, qui observant me. Quando hanc particulam mox praecedit negatio, tum idem Hebraeis valet quod Graecis ne my, ne gry, aut quid simile: et Latinis, Ne tantillum quidem. Esaiae 16. Audivimus superbiam Moab, quod superbus sit valde, sed ne sic quidem robur eius: id est, ne tantillum, demonstrata re aliqua levi, et nullius momenti, vel facto talitro. Ierem 8, Auscultabam et audiebam, sed ne tantillum loquebantur. Ierem.


105. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 580 | Paragraph | SubSect | Section]

res magna ista pro, an facta sit unquam res tam magna, ut ista est Locutus est ad eos sicut hoc: Iudicum octavo. id est, talis. Saepe haec locutio reperitur. Sic dicitur Sicut ille, ac Sicut ipse, Exodi nono: Qualis non fuit sicut ipsa et Exodi 30. Quisquis fecerit sicut ipsum. id est, simile. Eccles. 9. Sicut ista capientur homines in tempore malo [?: p-- ] sic accidet filiis hominum. Sicut hodie קום הזה saion haze: pro, ut hodierna die experientia testatur, Deuteronomii 8. Ut confirmet pactum, sicut hodie. id est, sicut


106. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

sive שלו nomen loci seu civitatis in tribu Ephraim, in qua erat arca, et tabernaculum Dei, et sacerdos Dei Eli, et sacrificia Deo offerebantur, ut 1 Samuelis 1: eiusque situs describitur Iud. 21: et alias saepe fit eius in Scriptura mentis. SIMILE id est, quod cum diverso in aliqua re convenit, ac cum eo conferri aliquatenus potest. Videri autem posset Latina vox venire ab Hebraeo משל Masal, transpositis radicalibus literis, aut a semol Hebraeo SIMILITUDO autem vox quatuor potissimum significata


107. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 584 | Paragraph | SubSect | Section]

משל Masal, transpositis radicalibus literis, aut a semol Hebraeo SIMILITUDO autem vox quatuor potissimum significata in Sacris habet. Alias enim ideam aut [?: for-- ] speciemve rei indicat: alias idolum aut imaginem rei: alias, quod alicui simile est: alias denique, ipsam diversarum rerum convenientiam. Primum igitur significat ipsam alicuius rei speciem, aut formam, vel faciem. 2 Regum decimosexto: Misit ei similitudinem altaris iuxta omne opus eius. Sic Ezech. 1, aliquoties illae visae species vocantur similitudines: Similitudo


108. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 597 | Paragraph | SubSect | Section]

indicat Christus, valere eum 4 drachmas. Idem sane est cum Hebraeo siclo aut argenteo, de quibus supra dictum est. Valet ferme dimidio Rhenano, aut paulo amplius. STATUA, pro insigni monumento alicuius rei gestae poni in Sacris solet: nec proprie imaginem, sed cumulum lapidum, aut quid simile in memoriam erectum, denotat. Gen. 28, Surrexit Iacob mane, et tulit lapidem quem posuerat sub capite suo, et posuit eum in statuam, et fudit oleum super summitatem eius. Mox 31 capito est: Ego Deus Bethel, ubi unxisti statuam, ubi vovisti mihi votum. Ibidem: In statua erexit Iacob


109. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 618 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Novi, si considerarentur ut foedera: quod et sunt, et ab Hebraeis in Sacris literis (praesertim Veteris instrumenti) perpetuo vocitantur. hoc enim vere istorum genus, ac genuina natura est. Quod non anima dvertentes quidam, partim male Sacramenta definiunt, quid sint signa externa, aut quippiam simile, affirmantes: partim ea longissime a testamentis separant: partim denique etiam vix dimidiam Sacramentorum naturam exponunt. Non huic sententiae obstat, quod plura fuerunt tum in [?: ] tum et in novo Testamento sacramenta: cum tantum unum vetus, ac unum novum Testamentum esse


110. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

die, me cum super intendente M. Nic. Gallo fratre meo considerantem ruinam turris templi ad S. Huldricum, ac de illa prodigiosa tempestate colloquentem dicere: Turres significare in Scriptura principes ac potentes gubernatores: tum, porro pridie esse auditas minas Dei contra persecutores: veri simile igitur esse, significari exitium aliquorum potentum persequutorum. Quam coniecturam eventus comprobavit. Nam ante circumactum annum duo principes Brunsuicenses, et duo Magdeburgenses interfecti sunt: nempe Absalon et episcopus Fridericus, qui ei prodigio vix tres menses supervixit. In quo


111. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 632 | Paragraph | SubSect | Section]

Vena aut scaturigo sanguinis, Levit. 20, significat fluxum sanguinis muliebrem, seu menstrua: Si venam eius nudaverit, et ipsa revelaverit venam sanguinis sui. Sic Marc. 5. dicitur mulieri confestim a tactu vestis Christi exaruisse fons aut scaturigo sanguinis. VENATIO habet simile quiddam bello, teste Xenophonte in Cyri paedia: imo est species quaedam belli, et vicissim bellum est tanquam venatio quaedam servilium hominum, ac parere nolentium: ut Aristoteles Politic. 1. disserit. Quare merito, cum dicitur Nembrot fuisse robustus venator, de bellatore accipitur: quod


112. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

23. Munus excaecatuidentes. id est, sapientes. Sic et Latini interdum dicunt Oculatum. Angeli pusillorum Christi dicuntur semper spectare faciem Dei: Matth. 18. id est, frui eius conspectu, vel etiam quasi causam pusillorum Christi agere, ut merito tales magni faciendi, et non contemnendi sint. Simile ferme huic est, quod David concedit Absoloni, ut redeat, sed non ut videat faciem suam. Lucae 17 dicit Dominus adventurum tempus, cum cupient Videre unam diem ex diebus filii hominis. id est, frui vel brevi tempore tam commodis rebus, et tam bono statu, ut factum est praesente ipso: vel


113. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 665 | Paragraph | SubSect | Section]

maturitatem botros suos abiiciunt, ut nihil inde commodi proveniat: sicut Dionysius Halicarnassaeus scribit, olim ante Romam conditam talem poenam in Italia grassatam esse. VULNUS, alias significat quasvis calamitates populo alicui inflictas, sive bellum, sive caritas, sive quid aliud simile est. Isaiae primo: Non est in eo integritas, sed vulnus, livor et plaga saniosa. Sicut enim populus per hypotyposin unius hominis depingitur, sic et calamitates eius exprimuntur per affectiones, quae in uno corpore accidunt. Isaiae quinquagesimotertio, dicimur vulnere Meschiae sanati


114. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 678 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Gen. dicitur, gladius flammeus atque versatilis, in Graeco Rhomphea ponitur. Frameae, hastae longissimae. Sunt qui [?: ] ent nunc armorum vice utentes, hoc nomen tribuunt. Quid etiam ita gladios significari putant. Capparis, in So [?:-mone ] , fruteti genus in Oriente, simile lentisco. Palatae, in Regnorum: massae, quae de recentib. ficis compingi solent. Palatae, Graecum est: Debelaim, in Osea Propheta, palatas dicunt. Dabir, in Regnorum, oraculum quod erat factum in medio interiori parte templi in quo et arca Domini erat: hoc appellabatur Sancta sanctorum.


115. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 680 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

muliebris. Periscelides, in Esaiae ut quidam dicunt, apud feminas crurum ornamenta. De Avibus, vel volatilibus. XI. Pelicanus, avis parva, quae solitudine delectatur. Est et aliud Pelicanorum genus in Nilo, pene cygnis simile, nisi quôd paulo maiores sunt. Quidam ita et onocrotalos vocant. Nycticorax, noctua: multi bubonem esse contendunt. Sunt etiam qui asserunt, esse orientalem avem, quae nocturnus corvus appelletur. Ibis, in Pentateucho, avis Aegyptia, obscaenitate oris immunda, quo alvum purgare consuevit.


116. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 710 | Paragraph | Section]

ib. 47 in Signum aut prodigium aliquem dare 1139. 44. 45 signa fallacia aut mendacia ib. 68 signum filii hominis 1140. 31 Silere, et silentium ib. 54 Silex 1143. 20 Siloh ib. 26 Simile 1144. 3 Similitudo ib. 7 Simplex 1145. 33 simplicitas Dei 1146. 43 Simul ib. 51 Sinapi ib. 61 Sinus 1147. 1 sinus Abrahae 1148. 6 sinus mulier, et sinus vir


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.