Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: gesta Your search found 284 occurrences
1 2 3
Occurrences 201-205:201. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | Section] Jovanović
inertiae
aeque prodesse poterit. Itaque qualiscunque ea sit, tametsi rudis et inculta, Bibliothecam hanc
meam civium meorum oculis subiicio, qui etsi authorem, ut par est, contemnant, tamen maiorum suorum monumenta resque praeclare ab eis vel gestas vel scriptas addiscant, virtutem laudent, gesta imitentur.
VI. At vero eorum tantum nominibus Bibliothecam hanc instruxi, qui praecipua ingenii ac doctrinae laude litterarumque monumentis illustres fuere. Verum non omnium omnino civium, qui
ea laude eximii fuerunt, nomina huc retuli, neque
huc retuli, neque enim omnes novi, eos praesertim, qui monumentis a temporum iniuria vindicatis antiquiores sunt, cum nemo plane eorum memoriam serae posteritati commendaverit et vix sequioris aetatis tabulae aliquae
supersint, unde aliquorum nomina tantummodo, paucorum gesta, quae in hunc commentarium referrem, mihi licuit dignoscere. Caeterum, qui neglecti a nobis fuere, si humanarum rerum sensus aliquis in mortuis inesset, non recte succenserent nobis, cum id culpa nostra minime evenerit, qui nulli labori pepercimus, ut quorum res gestas vetustate sive hominum
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.