Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: gesta

Your search found 284 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 76-94:


76. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

parte Europae, quam Pannonii et Turcae, eorumque accole ac finitimi incolunt, carptim assumpta literis mandare, quamquam aliarum quoque nationum res, ubicunque nos locus admonuerit, silentio non praetermittemus. Multa enim in Italia, Galiis, Hispaniisque nostra aetate gesta sunt, quae si qualicunque stylo memoriae proderem, opere precium me facturum putaui. Nempe ac si unquam alias, his temporibus uidimus malis consiliis non modo res publicas regnaque commutari, sed etiam funditus


77. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

Lodouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber secundus Reginae ardens, sed inane de Vladislaui coniugio desiderium. At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse,


78. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

dimicandum uenere, uarioque euentu aliquoties utrinque certatum est. Postea uero quam agri satis undique ferro atque igni uastati sunt, multaeque inuicem clades illatae atque acceptae, defessi tandem, nulla fere memorabili re gesta, arma deposuere. Cerebbius tamen multo meliore conditione ab armis discessit: nam Garam et Santum Nicolaum, aduersae factionis oppida, eo bello intercepta retinuit. Prior uero Varanensis nullum nactus aduersarium, qui ei repugnaret, fraetusque tum regis


79. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 63 | Paragraph | SubSect | Section]

statim concidit in uulnus. Caeterum dum Rhassianus animi magnitudine, adolescentia et uictoriae successu elatus gloriae non statuit modum, cum tertio quoque magno uitae discrimine, rege etiam Vuladislauo reclamante, concurrit. Itaque uel pugnae labore admodum fessus, uel ab re bene gesta, ut fit, per insolentiam aduersario contemptim occurens, hostili ictu equo deturbatur, uixque suorum intercursu, non mediocri aduersariorum querela, periculo quidem ereptus est, haud tamen singularis certaminis iure conseruato.


80. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

in Poloniam proficiscitur, omnemque exercitum inuiolatum, haud consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria deportauit. Hungarorum conuentus Budensis; pax perpetua cum Maximiliano Austriaco sancitur; biennii gesta post Matthiae regis mortem hic absoluuntur. Iam regno externis hostibus uacuo optimates, de pacis conditionibus a Maximiliano dictis deliberaturi, conuentum nobilium Budam indicunt, multo grauius quam antea ferentes Alemanis se diutius esse obnoxios ex


81. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitror, censent ― haud solet obstringere. Haec quidem mortuo Matthia Chugniade, quem Coruinum appellatum esse diximus, duobus annis ― tot enim ab eius morte usque ad pacem cum Albertho ac Maximiliano factam intercessere ― in Hungaria gesta sunt. Ludouici Tuberonis Dalmatae abbatis Commentariorum de temporibus suis liber quintus Hungari contra milites Bohemos insurgunt, eos dissipant, et regno


82. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

redintegrato proelio momento fortuna mutatur: nox Hungaros adiuuat, locorum notitia, studium resarciendae acceptae ex recenti fuga ignominiae, dolor iniuriarum, causae aequitas, que quidem mortalibus addit magnopere fiduciam. Igitur Boëmi dum nimium insolenter et ab re bene gesta securi hostem iniuriis exagitatum contemnunt, audacia Hungarorum insperata perculsi illico fugantur, multi in fuga interficiuntur, plures uulnerantur, atque ex equis, et ipsis uulneribus ac labore confectis, collapsi capiuntur. Demum omnes in castra compulsi, quum reliquum


83. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

Carabogdanes, postea quam Poloni eius finibus excesserunt, Turcas hostilibus spoliis munifice donatos recipi ultra Istrum et terram suam externo exercitu exonerari iubet, legatosque cum donis fortunae suae congruentibus, qui de ope allata Bazethi gratias agerent, mittit, remque uti gesta erat indicarent. Quod eo consilio fecit, ne Turcae, qui nomine tantum, non armis Getas iuuerant, totam profligati Poloni gloriam sibi apud regem, haud sine Christianorum contemptu, uindicarent, quum eius maior pars tum ad Getas, tum ad Hungaros pertineret. Non contemni enim ab eo, quocum


84. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

enim ab eo, quocum nulla firma societas esse potest, non modo gloriosum est, uerum etiam ualde tutum. Etenim Turcae, si quando nobiscum foedere coeunt, haud nostro illud, sed suo metiuntur emolumento. Bazethes cognitis, quae in Moldouia gesta erant, animum in Christianos, diu metu fraterno coërcitum, uehementer exacuit. Iam enim Gemius Otomanus, Bazethis frater, ueneno necatus interierat. Quem Rhodiorum equitum princeps, Magnum illi magistrum uocant, Innocentio Octauo, Romano pontifici, uenditum,


85. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 124 | Paragraph | SubSect | Section]

eius sepulto, dederunt. Mechmetes I rex, post hunc Hysladimirus, Amurathes tandem II regnat, quo mortuo Mechmeti II regnum cessit, qui Constantinopolim aliasque plurimas in suam potestatem redegit. Postridie eius diei, quo haec gesta sunt, Bazethis filium absentem, Mehmetem Primum, qui eo tempore Prusae erat, omnium consensu regem dicunt, constituto prius praefecto, qui per absentiam regis exercitui praeesset, et regiam in eos haberet potestatem, atque interim de controuersiis inter eos exortis cognosceret.


86. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi in iustam erecta magnitudinem, tormentisque ac militibus instructa esse intellexit, a Scopis Philippopolim uersus (ea Thraciae urbs est Hadrianopoli proxima) mouit. Ibi quum aliquot substitisset dies, ex literis Alexandri Trapezuntii, quae in Veneto atque Carnico agro gesta erant cognoscit, propterea quod ubi primum ille prouinciae suae fines attigit, munera cum breuibus literis, ut Turcis mos est, in hanc ferme sententiam exaratis ad Bazethem misit: Alexander Bazethi regi salutem. Tandem multas perpessi erumnas reuersi


87. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

deditus, hominem comprehendi, atque in foribus templi crudelissime necari iussit, denuntiauitque rem silentio tegi, graui poena proposita, si quis efferret. Verum id coelari Deus haud quaquam permisit: nam quidam Turca Illyricae nationis eiusdem gentis Christiano homini omnia, uti gesta erant, narrauit. Quae quum multorum affirmatione, uera esse cognouissem, huic hystoriae inserenda censui. Galli Hispanos regno Neapolitano eiciunt; Hispani Venetorum auxilio regnum eadem facilitate recuperant. Regno


88. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 204 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificis Romani, quibus diximus conditionibus, praesidium inde deduxere, urbe Hestensibus restituta. Iisdem fere temporibus Veneti, hac maritima infelici expeditione in inscitiam atque ignauiam praefecti classis coniecta ― semper enim apud Venetos res bello male gesta ducibus adscribitur ― dissimulataque consternatione, terrestres copias, licet hae admodum tenues essent, Brixiam, quae iam Gallicum iugum gentis insolentia ac libidine excutere cupiens ad defectionem spectabat, inscientibus Gallis admoueri iubent. Itaque Brixiani populi uoluntate


89. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

Sanctoseuerinate, ciue Mediolanense, Romanae Ecclesiae cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae


90. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

acti in transitu Valdani amnis uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus


91. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

trecentis aureis nummis equum praefectum habere permisit. Scytha, ratus sibi apud regem Vuladislauum hanc pugnam honori simul et emolumento futuram, petit a praefecto Taurunensis praesidii literas ad regem commeatusque abeundi. Qui ubi cum praefecti literis ad regem peruenit rexque rem, uti gesta erat, cognouit, quo uiri uirtutem praemio aliquo affecisse uideretur, iussit illi pagum unum quadraginta circiter colonis inhabitatum, itemque uineis ac aruo satis instructum attribui. Per idem fere tempus Thomas, cardinalis ac Strigonensium antistes, Roma in Hungariam


92. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

dimicationem abire. Sepusiensis quantum gloriae aliquot ante mensibus, in terra Hungarica ex tumultu agrestium compresso adeptus erat, tantum ignominiae, re forsan non sua, sed aliena culpa aduersus Turcas male gesta, domum reportauit. Sunt enim qui suspicentur Hungaros haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto dedecorasse, quandoquidem Sepusiensis opes


93. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

patientissimus, ueste habituque uix a priuato discrepans, literarum, quibus Turcae utuntur, satis eruditus. Quum opus esset, uerba in concione facere non deerat ei dicendi facultas. Nihil libentius audiebat quam anagnostem gesta illustrium uirorum, praesertim Magni Alexandri legentem. Interdum uersus etiam sua lingua haud quidem amatorios componebat, sed quibus testaretur se cupidine gloriae uehementer flagrare. Fertur in libidinem masculorum paulo propensior fuisse. Alii nulla eum nisi ex


94. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

uocant, ultra Danubium miserunt, qui fines ibi Hungaricos populando non sinerent Transistranos Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est. Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.