Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: fit

Your search found 1610 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 382-392:


382. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

seruis, qualem dimensum fuisse apud Romanos legimus, id in peculium cedit, quod conseruant uel in uiaticum, si in patriam post libertatem adeptam redire uelint, uel ad alias necessitates uitae. Caeterum id non ubique fit, est autem illud miserum blandimentum seruitutis, quo illos a consilio fugae retrahunt. Illis autem qui Christum abnegarunt, iamque recutiti sunt, quia certi sunt, quod non fugient, nihil tale indulgetur.


383. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

DE INCANTATIONE TVRcarum contra fugientes. HAbent quoddam genus incantationis, quo inuitos retrahunt. Nomen serui in schedula scriptum suspenditur in tabernaculo uel domicilio serui, deinde diris uerbis et deuotionibus illius caput impetunt, deinde fit ui daemoniaca, ut fugiens putet sibi in itinere uel leones uel dracones incurrere, uel mare uel flumina contra se exundare, uel omnia tenebris nigrescere, ijsque terriculis repulsus ad herum redit.


384. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

non licitum est instaurare, nisi magna pecunia depensa. Concio et annunciandi Euangelij munus plane interdicitur, nec fas est quenquam Christianum Remp. attingere, aut arma gestare, aut simili cultu cum Turcis indui, aut quae hilarioris uitae sunt, spectacula aedere, uel choreas ducere. Si iniuria fit contumeliosissimis uerbis uel tibi, uel Christo, tacendum atque serendum est. Quod si aliquid indignius contra loquaris de eorum religione, inuitus circuncideris: tum si hiscas contra Mehemmetum, ignes et incendia tibi parantur.


385. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

DE REVERENTIA QVAM exhibent Christiani Turcis. CHristianus si eques praetereat Musulmannum, id est, Turcarum religione initiatum, necessum est, ut de equo descendat, et cernuo uultu sedentem adoret: quod nisi fit, fustibus ab equo deijcitur. Ius praeterea est ueredarijs et emissarijs Turcarum, equum Christianum arripere, eoque ad delassationem uti, interim Christianus pedes sequitur. DE TRIBVTIS


386. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

quisque Turcarum in suis seruis percussorem haberet, in castris proditorem, in pugna desertorem. Omnino Christiani qui illic sunt, contemptissime de armis Turcarum sentiunt, ut quos ad uelitarem tantum pugnam idoneos cognoscunt. Hostes uelut aues procul missilibus impetunt: si non eo terrore fuga fit, ipsi fugiunt. Praeter clypeos et galeas plerique nudi sunt: ad manum uenire non audent. Vulnera stantibus non ingerunt, nisi eminus. Quod si iam Veneti et Lusitani nauales suas copias conferant, Angli, Poloni, caeterique principes militem subministrent, praesertim tali


387. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

DE ELEEMOSYNA erorum. HAbent xenodochia IMARET appellata, ex testamento Regum condita, ubi datur cibus pauperibus atque peregrinis, sed alibi alius: Sunt qui dant orizum PIRINCTS TSORBA dictum, cum carnibus: alibi BOGHDAIAS, qui fit ex tritico, pro obsonio additur panis satis magnus, potus quem praebent est aqua. Caeterum pernoctandi ibi aut dormiendi locus nulli conceditur, sed habent alium locum pernoctandi publicum CHARVATSANRIE, ubi gratis recipiuntur hospitio: non habent tamen lectos, sed in foeno uel stramine sub


388. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quidem facile erretur. Mouent se media nocte, et usque meridiem, sequentis diei in agmine sunt. Inter equitandum Rex in medio duorum BASSALARVM cum illo colloquentes incedunt, quos praecedunt aliquot IENITSERORVM ordinis milites, in equis, ferentes candelas ardentes: et hoc fit tempore noctis obscuro. Deinde TSAVSLAR, id est, Capitanei, clauas habentes ferreas, undique cuspidatas, pellunt homines a conspectu Regis, ad iactum, uel cursum sagittae, ibi SVLIHTARLARVM, id est, stipatorum copia, inter quos currus Cynedis pleni, in usum Turcae, et Procerum Subsequuntur, et


389. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ob poenam iniunctam: sed cum uadunt cubitum, et cum surgunt abire, omnes alta uoce clamant haec uerba, ter repetentes, ALLAH ALLAH ALLAHV, idest, O Deus, DE IVSTITIA EXERcenda in bello. TAnta seueritas disciplinae fit in bello, ut nemo militum ausit aliquid iniuste rapere, alioquin sine misericordia puniretur: habentur enim inter eos ordinarij custodes, siue defensores earum rerum, quae in uia occurrunt militi, ut pueros octo uel decem annorum portantes uenales panes, oua, fructus,


390. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

minorem, quam nunc Natoliam uocant, Arabiam, Aegyptum peragrant, ad Venetos sese deferunt. Balnea in singulis ciuitatibus habent, ubi solenni more, bis, uel ter se lauant. Si reddunt urinam, mutonem lauant. Si uentrem soluunt, podicem abluunt: idem fit a mulieribus, quos sequuntur serui, uas aqua plenum gestantes: masculum masculus, et foeminam ancilla. Et cum exeunt lauatum, mulieres ungunt se quodam genere unguenti, quod post mediam horam pilos cadere facit: uiri ipsimet radunt mutones, nec quouis modo sinunt crescere


391. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

is potus. Secundus ex uuis passis detractis racinis in aqua decoctis, additur deinde aqua rosacea, et ali quantulum ueri mellis, et hic potus HOSSAPH uocatur, et uenditur ubique locorum in Turcia, est. n. enim dulcis et inflat uentrem. Tertius fit ex illo defruto PECHMEZ appellato quod ex musto factum, speciem mellis prae se fert gustu et uisu, deluitur enim aqua, et datur seruis ad bibendum. DE MODO SEDENDI ET comedendi. CVm manducandum


392. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

seruis ad bibendum. DE MODO SEDENDI ET comedendi. CVm manducandum est, subijciunt storeas HACTSER uocatas, deinde insternunt tapetia, aut puluinaria. Alij in nuda humo discumbunt, mensa illorum TSOPHRA dicta, ex corio fit, et explicatur, et contrahitur, ut marsupium. Non assident nostrorum more, nec discumbunt ueterum ritu, ut cubito innitantur, sed decussatim pedibus inter se complicatis more sartorum, antequam cibum sumant oratio praemittitur. Raptim comedunt, et magno silentio, interim omnes uxores in abdito


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.