Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: partes

Your search found 1456 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 250-268:


250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

ea repetunt, de quibus iure disceptandum erat, comitiis regiis non interfuerant. Itaque propria hi culpa optimatibus infensi, ac si fuissent, quod illis absentibus regia comitia essent peracta, in posterum quoque suffragiis ferendis priuati atque procerum senatu amoti, sese ad partes reguli, imprudenti sane consilio, aggregarunt, propterea quod quidam eorum eundem cum regulo, alii grauiorem etiam casum subiere. In queis fuere Laurentius Huuilacenus, inter profanos proceres fortunis ac familiae dignitate nulli secundus; Sigismundus Chanzeres,


251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 26 | Paragraph | SubSect | Section]

hostis eos fugientes assequi posset, Bartholomeum Varanensem priorem, iuuenem impigrum, quendam Dalmatam, cui Paruo cognomen erat, et Iacobum Scytham cum parte exercitus instantibus opponunt. Qui quidem pene soli, de quibus rex Matthias benemeritus erat, beneficii memores reguli partes pro uiribus tutati sunt, si modo gratitudo est rege amisso senatus auctoritati repugnare, atque nefariae conspirationi priuatisque simultatibus ius amicitiae praetendere. Nam acie celeriter directa hostes collem subeuntes


252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae iactura omnino iam obliuiscitur, atque amori, quo dudum capta erat, indulgens magno studio Vuladislaui partes suscepit. Illa enim uiuente adhuc coniuge, si famae libet credere, quae saepius ficta pro ueris nuntiat, Vuladislauum ardentissime amasse dicitur. Quam quidem opinionem inde natam reor, quia regi Matthiae aliquando et grauiter


253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

Scaruisium commisso esset ereptum, restitueretur, adiecta insuper Dalmatiae praefectura, cum omnibus rebus ei a patre relictis, atque ab se dudum possessis; deinde ut omnibus suae factionis hominibus uenia daretur, nec fraudi esset, quod contra communem nobilitatis consensionem reguli partes secuti fuissent. Atque ita cum pax omnium opinione celerius conuenisset ― facile enim senatus Hungaricus has admisit conditiones, ne fama ciuilis seditionis externos hosteis, ut euenit, in Hungaros solicitaret ― arx quoque Budensis optimatibus est restituta, cum totaque reguli


254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 46 | Paragraph | SubSect | Section]

urbis expugnatione motis castris incepto destitit. Ne tamen fugientis modo uertisse agmen uideretur, parte exercitus in spetiem obsidionis relicta, per regiones maxime defensoribus uacuas, duce Blasio Magere, uiro inter Hungaros haud obscuro, qui partes Polonorum secutus ei se coniunxerat, hostiliter uagari incipit, oppida multa pagosque, atque uillas magna Blasii infamia diripuit atque incendit, aedes quoque Stephani Batheri in Transistrana regione positas, ei, ut dictum est, praecipue


255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non praestare, utpote qui semper precariam pacem ab Hungaris obtinuere, nunquam ausi, ne lacessiti quidem, cum his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis adscriberetur, magis in odium Alberthi Poloni quam in


256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

Thomam non modo Stephanus Bother ob supradictam causam odio habebat, uerum etiam tota fere nobilitas ei inuidebat, quia nouitas hominis immensae auaritiae coniuncta illustribus genere uiris inuidiae simul et odio, ut fit, erat, et quia, quum esset regi ob eximiam in partes fidem accaeptissimus, rebus omnibus moderari existimabatur. Thomas igitur metu quam natura blandior, ut plęrisque nouis hominibus mos est, singulos procerum ambiendo ac benigne appellando, apparatisque epulis identidem accipiendo ― hac enim comitate


257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

occasio oblata est Bazethi, priusquam Gemius Constantinopolim accederet, sedem regiam paternumque thesaurum, qui quidem Constantinopoli asseruabatur, occupandi. Quo ubi potitus est, nihil obstitit, quominus statim rex appellaretur: nempe praetorianos, ingenti donatiuo allectos, in partes suas traxit. Turcarum enim animi nulla alia re magis quam largitione conciliantur. Quanquam sunt, qui id gloriae non Achmetho Cossicio, sed cuidam Mustaphae Epeirotae tribuant, qui sane, dum ad Bazethem contenderet nuntiatum illi paternam mortem, inciderat in quendam eundem


258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 159 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur eorum populationibus saepius uexati tandem ineunt consilium dolo Albanesios praedatores excipiendi. Itaque coacto equestri exercitu, qui et uiribus et numero hostibus superior esset, in agrum Naupliensem proficiscuntur. Quo ubi peruentum est, copias bifariam diuidunt, duae partes exercitus trans proximos montes conduntur, reliqui populabundi ad moenia urbis incedunt, quo elicerent hostes ad pugnam. Albanesii qui quidem consueuerant pauci etiam aduersus plures hostium pugnare, conspicati Turcas Christianis copiis numero haudquaquam superiores,


259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

cuius manu res Genuensis est, ab officio decesserat. Caeterum Maximiliano, qui et ipse Venetis sese acerrimum hostem prae se ferebat, ingenti uulnere filii morte icto, bellum Venetum, quoad is elugeret, dilatum est, eo magis quia Maximilianus uano spiritu inflatus primas aduersus Venetos partes sibi deposcens tam in regem Francorum quam in Iulium pontificem mobili esse animo habebatur, propterea quod ita Venetis, quas in Italia tenebant urbes, eripi uolebat, ut etiam a iure pontificis Francorumque imperio Italia eximeretur, atque imperator


260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

tibi assumpseris. Haec apostolicus legatus. Contra rex (tametsi intelligebat, qua mente pontifex modestiam ei suaderet: nempe, ut demonstrauimus, pontificis consilium erat Venetorum spiritus submitti, non autem Francorum uires in Italia augeri) se primas huius belli partes libenter sumpturum respondet, daturumque operam, ut Veneti dignas improbitate sua poenas luant, seque ita in potestate Romani pontificis futurum, ut caeteris quoque Christianis testatum sit Lodouicum, Francorum regem, nihil sua seorsum causa facere, sed omnia ad communem


261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

auxilia, tamen Cichane inter hunc tumultum repentina morte, dum inter epulas cum aequalibus largiore uino utitur, exanimato, cognitoque aui in Achimathem studio Selynis partes secutus est, ne Achimathis rem, quem, ut dictum est, uehementer oderat, copiis suis augeret. Tanta sane illi seu explendae irae cupiditas extitit, seu id fortuna agente, ut etiam eorum consiliis res Selynis,


262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id faciendum suasit. Omnes enim fere Achimathis partes se fouere simularunt, quia rex in illum inclinabat, licet non idem animi habitus omnium esset, nempe quibusdam imperium ad Selynem trahentibus, sed nemo suo ipsius periculo Selyni consultum uolebat. Itaque censuerunt Selynem primo molli rescripto


263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 215 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaici imperii, quae regno Hungarico adiacebant, iubet eum confestim in prouinciam sibi destinatam proficisci. Hic nihilominus bellum in patrem moliens amicos et milites ad suas partes allicit; Baiazethis Constantinopolim redeuntis pedes cum exercitu premit, suosque ad pugnam stimulat. Selynes animaduertens conatus suos non ex toto, ut optabat, procedere ― nam et Danubii limites tenere cupiebat, ut si ad spem euentus non respondisset,


264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila e sapone, quo partes corporis radendas tonsores illinunt, eam omnibus inscientibus ueneno aromatibus commixto infectam, quod crebro attritu mortem inferret, theca cornea includit pueroque seruandam dedit, quem, prius quam ad Selynem perduceret, docet, consilii sui omnino inscium, illa sola pila, quae


265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

tributi nomine perpetuo penderent, uoluntate ipsius Veronam ita recęperunt, ut magis appareret se inducias potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret, foederi adscriptum est, ne per inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur. Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud quaquam conuenisse, induciasque, ut dictum est, factas, non


266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

tum copiis suis ad iustum fere exercitum accedentibus. Ad haec non audebat Turcaicae fidei salutem suam committere, propterea quod, dum Selynes iter ad Euphratem haberet, Turcaicis commeatibus infestus extiterat, seu praedae cupidine, seu Ismahelis partes aperte fouens. Neque enim dubitauerat Selynem eadem fortuna cum Ismahele pugnaturum, qua quondam Mehmethes, ipsius Selynis auus, cum Cassano, Armeniorum rege, pugnauerat. Quippe quum ex illo praelio aequo Marte discessum esset,


267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

Non enim Selynem fugiebat confligendum esse cum hoste pertinacissimo et qui sola morte uinci destinarat animis. A Turcis denuo uincitur; ad Selynis partes transire cogitur; Babylon oppugnatur. Igitur paratis omnibus, quae ad iter per solitudinem faciendum neccessaria uidebantur, quendam Mehmethem Haessęum cum duobus millibus equitum praemisit iter exploratum, ne quid occultum aut repentinum ab hoste ingrueret.


268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

ingentium arborum ferreis confixos clauis prouoluebant ex arce, qui ubi in hostem muros subeuntem incidissent, magnam stragem necessario aedebant. Quibus quidem in praeliis saepius per biduum die noctuque continenter diuersis etiam locis pugnatum est, quum hostes copiis in multas partes diuisis uicissim praelio succederent, ducibus eorum pro sauciis et fessis abundante multitudine integros ac recentes in pugnam submittentibus. Et quum omnes Turcarum conatus eo magis frustra essent, quia


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.