Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: die

Your search found 3319 occurrences

More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3187-3208:


3187. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

unus imperans permittatur pedem figere, ne suprimat omnes; hinc omni modo egerunt Itali ut Gallos prohibeant ex Italia; belli his occasione ergo Galli ejecti sunt ex Mediolanensi ducatu; duas clades, unam ad Vicociam, et aliam ad Ticinum seu Paviam decretorias Galli acceperunt die 24. Feb. 1525. anno; ubi temere se in pugnam immisit, disperso toto exercitu eius, ipse Franciscus cum plerisque proceribus suis captus est, Madrittumque deductus. 5 Imperator gravissimas conditiones proposuit ei, quas acceptare diu tergiversatus est, et hinc


3188. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

oblatum excussit et respuit !, foveritque rebelles Bellgas contra Hispanos; comparavit ergo Philippus ad ea tempora invisibilem classem tam magnitudine quam fortitudine, ultra 3000 tormentorum secum ferentem, et 20,000 classiariorum et 8,000 navarcorum, et omni die in sustentationem huius classis 30,000 aureorum erogavit. 26.1 Anno ergo 1588. classis haec invictissima movit contra Anglos. 2 Conflixerunt in oceano Germanico, quia etiam Belgae conjunxerunt


3189. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Angli et Hollandi defecerunt a Ludovico, qui eos delusit spe divisionis provinciarum aliquarum Hispanicarum, dein aegre ferebant arctam hanc unionem potentium imperantium, qui omnibus aliis molestias creare potuissent; anno ergo 1702. foedus initum est inter hos 3 et una eademque die 15‑o Maji bellum denunciatum est Gallis; exarsit ergo bellum attrocissimum tam terra, quam mari, et usque 13 annorum duravit et nomine belli successionis Hispanicae venit; partes belligerentes sibi praefixerunt, ut exturbato Phylippo 5‑o ex trono Hispaniae, substituatur


3190. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Gallico suscepit Hispanum comitem de Aranda et huius perspicacia tumultus compositi sunt; ea occasione ingens suspicio in Iesuitas recidit, quod etiam illi manus in tabula harum discordiarum habuerint, et hinc totus ordo eorum relegatus fuit ex Hispania; anno 1767. una eademque die colligati, navibus impositi, et in Italiam translati sunt, 12‑a Octobris. 17 Haec res graves altercationes cum aula Romana post se traxit; tandem aula Viennensis et Parisina cum Portugallia se conjunxerunt in exstirpationem Iesuitarum, sed Benedictus 13.


3191. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Alcassar urbem Mauris eripuit cum aliis minoribus terris; continuavit tricas cum Pontifice, nihil enim cessit clero; infelix tamen erat in eo quod excommunicatus sit sicque mortuus 1223; ei successit Sanctius 2‑us; huic non minus pacatum cessit regnum, petulantia enim cleri de die in diem crevit; caeterum per 22 annos regnum sustinuit, tamen per Pontificem exauctoratus est, per Innocentium 4‑um, ob obstinatiam suam; cedere ergo fratri suo Alfonso debuit regnum; hic tamen vivo Sanctio 2‑o rex dictus non est, sed regens; anno 1248. decessit Sanctius 2.


3192. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

Lee; audiens hoc Albanus ipse se operi accinxit cum majore parte exercitus; ante tamen discessum suum Brüxellis, 2-a Iulii, comites Egmontanum et Hornanum, cum aliis multis ultimo supplicio affici curavit; Albanus ergo fregit comitem Nassoviensem ob praevalescentem copiam hominum die 21-a Iulii; medio tempore dux Aransionensis cum parte copiarum suarum ingressus est in Flandriam, in qua tamen partim ex defectu pecuniarum, partim causae suae diffidens ob fractum totaliter exercitum fratris sui dimmisso toto exercitu suo fuga se salvavit ad Germaniae principes;


3193. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

6.1 Anno tamen 1575. negotia magis ex sententia cesserunt Ludovico cum Geisiis terrestribus; conflixit enim cum exercitu rebellium et hoc proelio ad internecionem victi sunt in Mokerheide ad Goavam urbem die 14-a Ap; in hoc proelio ipse Ludovicus comes Nassoviae cum fratre suo Henrico Nassoviae occubuit totusque exercitus eorum stratus et dissipatus est; post hanc victoriam rursus Hispani in petulantiam abierunt obque defectum stipendiorum rapiebant praedabanturque ubique.


3194. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

subjecerunt. 6 Post haec ergo bellum apertum exarsit inter Hispanos ceterosque eis subjectas provincias et inter foederatos; agitata fuit inter foederatos quaestio de imperante, hinc anno '581. convenerunt provinciae, tunc Philippum declararunt exauctoratum; die 26-a Iulii publico instrumento expositisque causis se liberos et independentes declararunt, ex eo quod Philippus leges et consuetudines, quas jure jurando manutenendas promisit, violaverit. 8.1 Determinatum


3195. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

ductu ducis Farnese, nempe Tenerimundam, Gent, Bruxellensem, Neomagum et Mechliniam; pressi sic omni ex parte recurrere cogitabant ad Elisabetham reginam Angliae; interim nec haec suscepit provinciam sibi oblatam, auxilia tamen sua ipsis in omnibus promisit, apertumque foedus die 12-a Aug. anni 1585. cum iis inivit, ea conditione, ut Elisabetha 5,000 peditum det Belgis, equitum vero 1,000, quod omnes Elisabetha suis expensis interteneat; Belgae suo tempore aequivalens pro copiis et expensas belli ipsis restituant, et in majorem securitatem Belgae tres


3196. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

eius asseclas republicanos et hostes dignitatis vicarialis; erant scilicet duo fratres Vitt, Cornelius erat consul Dorderacensis, Iohannes vero pensionarius; vespertino ergo tempore insultum fecerunt in Iohannem, eumque adeo ignominiose habuerunt ut aegre vitam salvaverit, hinc alia die dignitati suae sponte renunciavit; post paucos dies accusatus est Cornelius coram statibus quod Vilhelmum veneno sufferre voluerit; accusationem hanc juramento confirmavit pagensis chyrurgus Vilhelmus Tischelaar; interim argumenta sufficientia pro eo adduci non potuerunt, hinc


3197. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

annus tamen citius elapsus est quam aliquid decerni in Scotia potuisset, hinc Davidem coactus est in solio relinquere; redivit ergo in Galliam, ubi in Normannia praecipue magnas progressiones fecit, continuatum est bellum usque '46, quin aliquid notabile contingeret, anno vero hoc die 26-a Augusti ad opidum Crepiacum in Piccardia Angli conspicuam victoriam de Gallis retulerunt, in hac pugna 30,000 Anglorum 100,000 ad internecionem ceciderunt, solummodo in loco pugnae 30,000 Gallorum permanserunt, cecidit comes Alenconius frater Philippi cum 1500 nobilibus et


3198. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

100,000 ad internecionem ceciderunt, solummodo in loco pugnae 30,000 Gallorum permanserunt, cecidit comes Alenconius frater Philippi cum 1500 nobilibus et illustribus viris, ipse etiam Ioannes rex Bohemiae (hic caecus ad utrumque oculum erat, tamen bellum ingressus est), imo altera die 7,000 tironum ad castra Philippi proficiscentium inciderunt in Anglos et ad unum occisi sunt omnes. 5 Causae huius victoriae potissimum hae erant: Philippus fecit planum ipse aggrediendi Anglos, cum autem Angli nimis longe distarent, delassato cum exercitu


3199. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Section]

his conditionibus. 11 Verum coacti sunt ex parlamento excedere, et se fuga salvare; excitarunt ergo in limitibus regni turbas et tumultus, qui armorum vi consopiri debebant; ipse Suffoltius et maritus Ioannae Grayae Dudleus captus est, omnes capite plexi sunt die 13. et 12. Aprilis anno '554-o. 12 His confectis rursus negotium religionis aggressa est; egit cum aula Romana, cum pontifice Paulo 5-o in gratiam redivit, qui ad eam cardinalem Pol ut nuncium misit, qui interdicta, excommunicationes resolvit, remisit omnia;


3200. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sibi subjectam habuit; conspicuam navalem victoriam retulit de Belgis, anno tamen '90. fortuna eum destitit, accepta enim clade ad fluvium Boin pedem referre coactus est ex Hibernia; missae sunt quidem suppetiae per Gallos in Hiberniam, sed nihil proficere poterant; nam anno '91. die 13-a Julii alteram internecinam cladem retulerunt a Vilhelmo postquam omnes Galli ejecti sunt ex Hibernia; his in Anglia confectis Vilhelmus in Belgium transivit, ibique Gallos in continenti pressit; anno '95-o decessit Maria absque liberis, sed Angli generosi Vilhelmo


3201. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt; interim non deerat fatuorum qui communicantes cum aula Gallicana restituere volebant stirpem Stuardam, exstincta Brunsvicensi; et reipsa in omnibus tribus regnis enatae sunt turbae, quae tamen Georgii perspicatia et favente fortuna suppressae sunt; anno '715; fractis una die 13-a 9-bris Scotis et Anglis, ipse Jacobus ex Anglia redire coactus est. 7 Parlamentum enim 100,000 Ł Sterling statuit in praemium pro eius capite; multi ex celeberrimis nobilibus in utroque regno mortis poena affecti


3202. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

in Hungaria, sed Scotae habent diurna; rex pro lubitu suo convocat quomodo quorsum, et quotiens ipsi placet parlamentum, urgente nempe bono publico; jam a saeculis in palatio Vestmonasteriensi Londini congregatur. 6 Prima die praestatur jus jurandum; curia superior praestat duo juramenta, nempe Test, quod 1664. introductum est, ipsa est professio fidei juxta ecclesiam episcopalem. 7 Secundum est quod 1702. introductum est, quo stirpi Stuard abjuratur omnis fidelitas.


3203. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

fidelitas. 8 Curia inferior praeter haec duo jurat etiam juramentum Alegiancae, quod est homagii praestatio, 1606. inductum; aliud est juramentum Supremaciae, quo regem supremum caput ecclesiae recognoscunt; quod 1534. inductum est. 9 Die sequenti rex per cancellarium praecipit ut curia inferior eligat oratorem, qui nempe negotia moderatur in inferiori curia; hic permanet in regula per 7 annos. 10 Post hoc habentur sessiones ambarum curiarum in una sala, comparet rex corona domestica et


3204. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

5 Alter pons hoc saeculo confectus est, et conjungit Sudvark cum Vestmünster; portus etiam commemorari debet, qui ultra 1000 navium capax est. 8.1 Urbs Londinensis habet suos dies festivos; die 30--a Januarii est dies paenitentiae in memoria decollationis Caroli regis; 29--a Maji est gaudiosa dies, qua memoria introducti Caroli 2--i celebratur; 2--a Septembris est dies luctuosa, qua incendium enorme fuit; 29--a Septembris eligitur consul; 5--a Novembris celebratur


3205. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

dies, qua memoria introducti Caroli 2--i celebratur; 2--a Septembris est dies luctuosa, qua incendium enorme fuit; 29--a Septembris eligitur consul; 5--a Novembris celebratur detectio conjurationis pulverariae; 27. Novembris celebratur dies natalis Elisabethae reginae, hac die effigies pontificis cum ludibrio circumlata comburitur, una cum effigie praetendentis ex linea Stuard. 9.1 Palatia aestiva pro regibus habentur 4; 1) Kensington prope Tamesim, hoc Vilhelmus 3 fundavit. 2) Hampton Kur, ad 3 miliaria ab urbe ad


3206. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sed convicto delinquenti dictatur poena dura et fortis dicta quae consistit in eo: delinquens in subterraneo cubiculo exutus ponitur ad foveam, ita ut pedes sint altiores quam caput, dein corpus oneratur ponderibus, et sic permittitur donec exstinguatur; datur ipsi una die panis, alia aqua donec vivit; multi se huic durae poenae subjiciunt ut familiam suam liberent, in casu nempe perduellionis et criminis laesae maiestatis. 2 Poena haec est Scoticae originis, modo jam in tota Britannia locum habet.


3207. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

obtingit. 8.1 Olim Coimbriae residebant reges, 1383. Ioannes 2. Ulissiponam transtulit sedem regem; urbs haec sita est ad orificium Tagi, ad limites Portugalliae, et quidem in 7 collibus; urbs est ampla et conspicua aedium magnificentia; anno '755. die 1--a Novembris tota fere urbs desolata est terraemotu et incendio, hodie tamen jam restaurata est. 2 Urbs haec divisa est in antiquam et veterem ! urbem seu orientalem et occidentalem, et quidem in omnibus publicis actis sub poena nullitatis


3208. Barić, Adam... . Statistica Europae, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

meliorem formam deposceret quoque, amicitia cum exteris colatur, praesertim cum Hispanis contra quos nunquam semper satis tuti erunt, ipsis Magnae Brittaniae amicitiam conservare studeant, hi enim ipsis auxilio esse poterunt semper contra Hispanos et Gallos; ceterae gentes magis indifferentes sunt intuitu Portugallorum, amicitiam tamen cum illis medio Magnae Brittanniae conservare suadebit ratio status. Finis statisticae practicae Die 13--a Augusti, anni 1792.


Bibliographia locorum inventorum

Barić, Adam Adalbert (1742-1813) [1792], Statistica Europae, versio electronica (), Verborum 91598, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [baricastat].


More search results (batches of 100)
First 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.