Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: maximum

Your search found 235 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 69-78:


69. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui credit in me, etiam si mortuus fuerit uiuet. et rursum: Si credideritis inquit, uidebitis gloriam Dei . Pręcessit ergo fides, et subsecutus est tam grandis miraculi effectus. Omnium tamen quę per fidem Christi facta sunt | quę-que fiunt fient-ue, hoc maximum quidem est, quod per eam ipsi credentes de mundi huius miseriis ad cęlestem transferantur beatitudinem | perpetuo-que felices efficiantur. Matth.10 Mar. 8. Luc. 12. Omnis inquit qui


70. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquit non dabitur ei nisi signum Ionę prophetę. Quęri potest, cur dictum sit: et signum non dabitur ei , cum Iudeis incredulis multa signa data fuerint? Sed qui signo, id est miraculo Dominicę resurrectionis, cuius typus Ionas fuit, non crediderunt, quod maximum erat , multo minus aliis non ita magnis credere poterant. Maius est enim semet a morte reuocare ad uitam quam alios, et ad uitam incorruptibilem atque immortalem | quam ad corruptibilem et mortalem. Non est ergo eis datum signum


71. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

Lu. 23. Vis nosse quantum hoc tibi profuturum sit? ille qui sic peccauerat, sic poenituerat, de cruce ascendit ad paradisum | angelorum-que fit socius, qui fuerat latronum. Ceterum si etiam omnium maximum scelus commisisti, hoc est, si Christo renunciasti | et uel Iudaica uel Machumetana uel aliqua alia impietate subuersus es, cogita quo excideris, quantum mali perpetraueris, et ad mentem sanam rediens amaris fidei fletibus, Petri exemplo, laua perfidię sordes, et mereberis


72. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

displicent ut deuites. Ac si quando pigebit cuncta repetere, ad summam illam in Euangelio a Domino factam protinus recurre: Diliges, inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis, inquit, uniuersa lex pendet et prophetę. Omnia quippe pręcepta tam Legis quam Euangelii ad hunc ipsum rediguntur finem, ut Deus et proximus diligatur.


73. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| nec satis diligentes in confitendis reatibus fuere | neque ab omnibus continendi sese propositum habent. Si conscientia tua te accusat, cur pollutus Agni purissimi carnem gustando inquinas? Non culpam sic agendo diluis sed grauas | et in maximum te pręcipitas scelus. audi Apostolum dicentem: Quicunque manducauerit panem | et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat | et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne,


74. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

ut legentes, et quid sequendum sit | et quid uitandum discant. Matth. xxii Diliges, inquit Saluator, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua. hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic. Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis uniuersa Lex pendet et prophetę. Maxima igitur charitas est, quam Deo debemus; huic propinqua, qua homines prosequendi sunt.


75. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est. quę utique illos quos inuadit, non perimit, sed quo nihil est tetrius, nunquam morituros ęternis cruciatibus torquet | dolore-que afficit omni morte magis expauescendo. (!) Porro ex hac delictorum specie illud maximum esse creditur, quod blasphemia in Spiritum Sanctum in Euangelio nominatur. Huius criminis a Domino Saluatore coarguti sunt Iudei, cum dixissent | eum in Belzebub, non in Dei uirtute eiicere demonia. Patet ergo peccatum in Spiritum Sanctum tunc perpetrari, cum quis Dei opera


76. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

mox ui hostili euertendę per prophetam Ezechielem exprobratur: 22. Aduenam calumniati sunt in medio tui, pupillum et uiduam contristauerunt apud te. Quod scelus profecto nisi maximum foret, inter causas tanti excidii non poneretur. Pręterea morbo aliquo affectis opitulari | et ęgrotantibus assidere | elemosinę genus est. de quo in Leuitico dicitur:


77. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

8 Verbum Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis. propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hęredibus. Atque unde impietas contemptus-que eorum oriatur ostendens adiecit: Quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiam sequuntur. Per Osee quoque prophetam talibus minatur dicens: 13 Iuxta pascua sua adimpleti sunt | et saturati sunt; et eleuauerunt cor suum, et obliti sunt mei. et ego ero eis quasi


78. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

absque quo nihil est beatum, tota mente concupiscere? Merito igitur sequens credentium ętas ad omnia dura atque aspera perferenda coepit accingi, mollia uero respuere et delicata | atque in his pręcipue gratiam referre Saluatori, per quę maximum omnium beneficium se accepisse meminit. Quid enim maius aut optabilius esse potuit | quam paradisum per tot secula primi hominis culpa clausum, per ea demum quę Christus passus est, nobis fuisse reseratum?


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.