Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: dominae

Your search found 161 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 105-124:


105. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 56 | Paragraph | SubSect | Section]

Ergo suos plurimos armatos bene constituit tutandae | sylvae. Provisor quoque episcopalis Joannes Hainovich, ne praejudicari episcopo sinat, non solum Ivanicenses collegit, sed et accersivit Pokupskenses, quibuscum sylvani lustrare constituit. Quos advenientes cum dominae comitissae homines intuerentur, jaculati sunt, et cum quinto idem fecissent, ut depositione testium patet, ab episcopalibus sese defendentibus plures laesi, tres occisi, quinque capti et Zagrabiam ad carceres ducti, omnes autem dispersi, occisis insuper 120 majalium capitibus ac praedae


106. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

Examinata serio Viennae omnia universorumque facta Suae Majestati relatio. Cumque theologi quoque ac canonistae suam pro me opinionem dedissent Viennae, meamque reclamationem et factum votis suis probassent, mihi medio cancellariae ita responsum est. Sacrae caesareae regiaeque Majestatis dominae dominae clementissimae nomine domino Balthasari Kercselich abbati infulato sancti Petri de Kacs et cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonico benigne significandum, alte fatam Suam caesareo regiam Majestatem conscientia benefactorum suorum laetari plurimum, ac mandato suo ad capitulum


107. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 82 | Paragraph | SubSect | Section]

serio Viennae omnia universorumque facta Suae Majestati relatio. Cumque theologi quoque ac canonistae suam pro me opinionem dedissent Viennae, meamque reclamationem et factum votis suis probassent, mihi medio cancellariae ita responsum est. Sacrae caesareae regiaeque Majestatis dominae dominae clementissimae nomine domino Balthasari Kercselich abbati infulato sancti Petri de Kacs et cathedralis ecclesiae Zagrabiensis canonico benigne significandum, alte fatam Suam caesareo regiam Majestatem conscientia benefactorum suorum laetari plurimum, ac mandato suo ad capitulum expedito


108. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

(Dii Croatiae qui. De Raffay relatio.) Quoniam favoribus deorum Croatiae, videlicet Joannis Rauch vicebani, Adami Naisich protonotarii, Joannis Busan exactoris, dominus Josephus Raffay, ex sorore Busanii filius, tutellatae Naisichianae dominae Annae Skerlecz maritus, homo loquacitate et ambitione pollens, iisdem diis adscribendus per hos suos videbatur, ideo omnia honoris utilitatisque, ut metuendus caeteris evadat, conferebantur, solusque visus est cunctorum officiorum capax. Ipse ut divitiis crescat, Segniam commissarius, ipse


109. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

Jallesz vocatam, inde ad episcopalem ad Gradecz residentiam progressi sunt. Atque haec prima erat rusticani tumultus hujus pars. Altera Verbovcensium erat, qui eodem ferme tempore, quo et priores, grassabantur. Duce knezio Patachichiano grassari, praedari a Verbovecz incoarunt, combustisque dominae viduae Alexandro-Patachichianae aedificiis, progressi comburendo spoliandoque sunt per nobilium vicinas in Dianes aedes, inde comitis Ludovici Patachich castellum Rakovecz in favillas redegerunt. Progressi per Novomeszto et Negovecz, tandem ad arcem Biszag penetrarunt, quodam Kadovich


110. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

se ad generalatum receperant, sed datum eis asylum tempore sat notabili. 6ta. Ob Hranilovichium, quem vicebanus Crisium submiserat, diutius detentum, quia a Mihaljevich Pettardius exspectaret ordines, quid respondendum. | 7ma. Ob submissos quidem ad bona dominae Magdalenichianae, Guscherovecz vocata, per dominum Mihaljevich defendenda confiniarios, sic attamen defensa, ut exspoliarentur per eosdem sine impensa satisfactione, quin his depraedatoribus, quia castellum combustum non fuisset, diurnum a gr. 8 exsolvere praefata matrona debuit. Haec porro


111. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 313 | Paragraph | SubSect | Section]

perpenderit, in praesenti rerum catholicarum circumstantia catholici principes nunquam sibi consuluere melius atque hac ratione istoque instituto ac systemate. Si enim Gallia et Hispania res suas navales promoveant et his intendant, facile Mediterranei maris et occidentalium Indiarum reddentur dominae. Si Austria cum Polonis et Moscovia terrestri expeditioni se dedant, si rus suum et montes excolant, artes item promoveant, tributarios facile sibi reddent septemtrionales, et penes eos orbis stabit aequilibrium. Equidem Gallia Hispaniaque his pro suis rebus portatura est pecunias et auram,


112. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

in cassa et computibus cum colonello commissario, officialibus, regni exactore, ut hodiedum ignoretur nec pateat publico, qualiter, quave ratione res haec sit accommodata. Contorali quoque praefati comitis et generalis Batthyan, natae comitissae Theresiae Illeshazy, uti rarae capacitatis formaeque dominae, sic sinceri cordis hilarisque genii, permissa videbantur omnia. Haec ut distincto particularique in patriam gentemque hanc erat affectu, ut vel ad mentionem sui hinc abitus illacrymaretur, ita opportunitate nivium ac atrocioris frigoris usa, genio suo ad extrema ferme


113. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem milia florenorum decem, capitulum ex ecclesiae cathedralis et Bisztricensis summis milia 4; ab aliis tria milia obtenta sunt. In toto milia 17 a Patachichio Viennam oblata sunt. Supremus vigiliarum praefectus dominus Sigismundus Volkovich milia decem ex interusurio spopondit, quae legato dominae baronessae Sermage nepoti suo Petro per eum custodienda et tradenda habuit in deposito, obtulit duo praeterea sua, si in vicecolonellum equestris suae legionis resolvatur. Quibus absolutis terminatisque rediit Viennam Patachichius, praedicto Vojkovich eum sequi postea debente, et summas


114. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 353 | Paragraph | SubSect | Section]

de tantae ruinae causa. Princeps Carolus, supremus belli dux, victoriarum gloriam habuit, infortunia ut principi et imperatoris fratri adscribi non poterant, vel debebant. Daunio culpam ademit uxor sua, quia in reginae gratiis atque cum ipsa educata, filia nempe celebris dominae comitissae olim Faxin, reginae educatricis. Ad Nadasdium igitur devolvebatur culpa, quod cornu suum primum arripuisset fugam; iste dispositiones causavit negatumque suae alae succursum. Bavari item et Wirtembergenses culpati fuere, quod primi terga verterent. |


115. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 356 | Paragraph | SubSect | Section]

est consecutus. Voluit anno isto provincialis fieri, verum observans suffragiis fratrum haud eventurum, Romam se transtulit, | ac, ut a suis audivi monachis, ac, ut vocant illi, exministro Petro a Baja, dum Golocsae ac Budae hoc anno fuissem, opera potissimum dominae principissae Odeschalchi, ad quam Syrmium pertineret, effecit procuravitque provinciae illius divisionem, videlicet, ut conventus et residentiae, quos in Sclavonia inferiore, ac in banalibus confiniis Chultich, Hungaria item haberent, unum corpus ac provincia essent, illi vero


116. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 356 | Paragraph | SubSect | Section]

ab exordio aliena, neque episcoporum favebant divisioni suffragia, Colocensis archiepiscopus Klobusiczki contrariam, scio, dedit opinionem, divisionemque praejudicare coronae sacrae deducebat, ut victoriam cantasse ante triumphum viderentur patres. At Penich de omnibus informatus, opera antelatae dominae principissae Odeschalchi submissa regiae Majestati informatione, quod videlicet plus sacrae coronae periculi subversetur unione quam divisione provinciae, utpote primo: quod cum Bosnia Turcico imperio nunc obediat et nomenclatura Bosnensis provinciae, si perseveret in Sclavonia et Hungaria,


117. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 363 | Paragraph | SubSect | Section]

notariatu vacante novem institerunt, videlicet Christophorus Sztolnekovich, Balthasar Zaverszki, Mathias Plovanich, Petrus Spissich, Franciscus Kanotay, Michael Blasekovich, Josephus Hohnemer, Petrus Ballog, et Georgius Carolus Levachich, senator Zagrabiensis, qui postremus fiscalis etiam fuerat dominae comitissae Ladislao-Erdoedyanae viduae, medio cujus comiti mareschallo Carolo Batthyan commendatus, | prouti etiam per comitissam Draskovichianam comiti bano, cujus etiam epistola Viennam delata notariatum tabulae est consecutus.


118. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 374 | Paragraph | SubSect | Section]

a bano sui directionem, milleque talia, me tamen praesente eumque alloquente, nec verbum fatus est; quin mutato persaepe colore semet metuere omnibus prodidit. Vix surreximus a tabula, ille clam, salutato nemine, in vicinam sylvam se recepit abiitque pedester, ut venerat. Res haec praefatae dominae fecit admirationem, neque eum amplius in domum admittere voluit, sed tam effectu, quam et prolatis coram aliis verbis eum pro impostore ubivis edixit. Qua re ad eum perlata, cum testimonia peteret, domina, ut resoluta foemina, nullis opus esse edixit, semet scripto opinionem suam et sua


119. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

se promota pro bonis Brokunjevecz, fassione coram capitulo Chasmensi plane celebrata. Testamenta condidit domino Benger, Gudich, baroni Gotthal, comiti Chikulini, omnibus deficientibus, comiti item Ludovico Erdoedy, etc., ac nullum quidem sine suo utili sibique inscripto legato; dominae item Skerleczianae natae Despotovich, cujus filiorum Petri et Nicolai filiarumque Annae ac Ceciliae tutorem se scripsit, hunc dein transferendo in dominum Huszinecz, ut incautum involveret, quemadmodum in fine accidit, dum ratiocinaretur Huszinecz coram tabula regni judiciaria. Qua


120. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 446 | Paragraph | SubSect | Section]

hunc pro sibi cognato agnoscit episcopus ac ad aram Zagrabiensem cum uxore foemina pessimorum morum ac lingvae relegat, filiis item duobus atque filia praedicta. Adveniens Zagrabiam episcopus Ivanichii constituit provisorem praefatum, filios ad scholas Jesuitarum Zagrabiensium mittit, filiam dominae Rosinae Jellachich, natae baronessae Voinovich educandam credit. Dominium in comitatu Posegano Sztraseman a Wöber emptum pro his semet comparasse, dicebat, donationemque regiam impetraverat, statutione negiecta. Privavit senem provisoratu, ac cum uxore aluit ut mendicos in


121. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

quod ad se recursum fecisset Keglevich, seseque interpellasset pro intermediatore. Interea episcopus vestiri dignius fecit Rosaliam eique futuras aperiens nuptias, licet imposuisset silentium, has illa nihilominus ex gaudio fortunae suae primum ancillis, tum sibi paribus pandebat, soli herae suae dominae Jellachich rem secretam esse voluit. Ad pactatum diem comparet Keglevich. Komaromi Keglevichio favens, inscriptionem facit inter Keglevich et episcopum coram Chasmensi capitulo, sequens hujus summa est, legi enim eandem: episcopum illico 12 florenorum milia enumeraturum, |


122. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

felixque antedictis connubiis de tertia habenda conjuge fuit solicitus ipse vel solicitatus, nescio, post exiguum viduitatis tempus cum virgine Elisabetha Malatinszki contrahit, hancve pauperem atque una forma corporis ac adolescentia superbientem a latere dominae comitis Sermage, natae Draskovich, secum copulat. Ex qua etiam filium suscepisset matri invisum, ut a fasciis alienarum domuum inquilinum agere infantem oporteret. Jam de hac eadem Malatinszki pro posteritatis notitia est scribendum. (De


123. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 464 | Paragraph | SubSect | Section]

viduae Schettarianae exsolvit. Sane connubio hoc fuit felicissimus, nedum ob bona et divitias, capitaliaque aquisita, sed ob uxoris prudentiam modumque agendi singularem, ut haec illam omnibus acceptam faciant, magisque commendent, quam formosissimas alias, quibus forma exitio est. Maturitas hujus dominae est singularis, nec facile describi potest. Multa etiam ab episcopo Braniugh recepit, ut praedium ad Ugram Ferluh vocatum, item pecunias in 8000 fl. pro emendis bonis Bogachevo. Peternum (sic! paternum?) unicum habuit in Dubravschak, reliquit filium Ignatium,


124. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 507 | Paragraph | SubSect | Section]

Capucino factum narrat, qui sesse scripturum domino Jellachich recipit. Rediens domum vestemque ob labores commutans, a puero quodam rudimentorum latinitatis discipulo admonetur de signo adustionis indusii gesti in manu. Examinat ipsa, mutando indusium, videtque manum optime expressam; sorori meae dominae Hadrovichianae rem primo pandit, puer autem ille in schola narravit, ut die eodem quivis de apparitione illa loqueretur. Magistratus civitatis tres numero senatores potius ex curiositate ad videndum relegat, ad me ipsum allatum fuit fatum indusium, vidique optime volam manus foemineae cum


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.