Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: IOU.

Your search found 410 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 82-86:


82. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

quod iam Deo propicio res restitui in integrum coepit. Rursum sacrarum litterarum schola suos habitura est Hieronymos, suos Ambrosios, si modo, qui Erasmum emulari uoluerint, reperientur. Cuius uenustas admodum conscriptiones cum abs Te nuper acceperim, ne omnino ingratus uidear, Herculem, Ioue quondam natum, sed iterum proxima foetura apud nos ęditum, ad Te destinauimus. Quid frontem contrahis? Quid timidus pallescis? Non est, mihi crede, quod timeas. Olim ille multorum uictor fuit, nunc a nostris uictus est. Abs Te etiam uictum intelliges, cum ista, quę mittimus, perlegeris;


83. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

iniocunda. POETA: Longa est historia, longę ambages, sed summa sequar fastigia rerum, et quę plenius explicare angustia temporis non patitur, summatim perstringam. Hercules, Iouis ex Alcmena filius, Iunoni quidem inuisus, quia de pellice genitus, sed Ioue patre nequaquam indignus, siqua fides habenda est hiis, quę de illo memorantur. (Dracones) Puer adhuc duos dracones, cuiuis hominum horrendos atque graues, a Iunone ad se perdendum missos, per collum manibus apprehendit fortiusque ac


84. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

lubentius, quod sciam te non nisi de omnibus recte sensurum. Quando quidem illam profiteris doctrinam, quę de rebus pertractat diuinis et cęlestis arcani abdita rimatur, nisi frustra theologum te uocant. Theologi enim proprium est uerum uestigare et, cum inuestigauerit, docere. Hic igitur Ioue natus, haud contentus tantummodo imperata facere, fecit etiam quę non imperabantur, ut magis cęlo dignus appareret. Cęterum, ne tempus terendo iter nostrum remoremur, quę a poetis latissime digeruntur, quam breuius potero, perstringam. (Ludi Olympici)


85. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

petitum interemit. Ita et quod amiserat recuperauit et regionem illam a latrociniis rapacissimi hominis reddidit securam. In Gallia cum Labione et Bergione, (Neptunni filii) Neptunni liberis, dimicaut. Vbi autem inter pugnandum tela sibi deficere uidit, Ioue patre inuocato adiutus est. Continuo enim lapidum imber ex alto ruens descendit, quibus lapidibus strenue, acriter alacriterque dimicans uictoria est potitus. Etiamnum lapidum littus appellant, ubi hoc contigisse ferunt, uereque illic lapidibus pluisse cernentibus apparet; adeo multi


86. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

hi sexagesimum, illi centesimum fructum capiunt. Sic ergo melius, sic gloriosius cum isto Caco contenditur, cuius uictores corona beatitudinis coronantur. (Neptunni filii) Hercules pręterea Neptunni liberos lapidum imbre de cęlo obrutos, cum sibi arma defecissent, Ioue inuocato superauit. Nos uero pro Euangelii ueritate certantes, quoties cum hereticis uel philosophis congredimur, si argumenta minus sufficere cernimus, diuinę Scripturę sententiis uelut imbribus illos opprimimus. Nec inepte ineleganterue philosophos Neptunni liberis comparamus, cum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.