Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: merito

Your search found 763 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 400-485:


400. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 751 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ad docendum compositi. Quo praecepto simul indicat, talem loquendi rationem pietati ac pusillis Christi noxiam esse solere, dum ex perverso sermone etiam perversum intellectum sensumque percipiunt, mentemque ac spiritum suum perturbant. Male sanus autem noxiusque sermo etiam is merito censeri potest, qui licet per se suaque natura sit sanissimus simul ac saluberrimus, tamen vel nostrae inscitiae culpa, vel etiam impostorum prava interpretatione male intelligitur, noxiumque sensum efficere, exprimereque cogitur: cuius rei exempla ex Sacris literis proferemus.


401. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 756 | Paragraph | SubSect | Section]

revelatur de fide in fidem: et similia. Quis unquam sic vel ex Patribus vel ex recentioribus ea loca intellexit? Nempe igitur cum Cananaea, aut quispiam alius miser, mendica fide opem a Deo impetrat, constantiae suae merito impetrare dicitur. Sic nimirum etiam mendici constantia, non mendicitate sese alere, secundum istius interpretationem dicentur, quia scilicet constanter, aut potius inverecunde nedum impudenter stipem flagitant. Cum in Scriptura agitur de iustitia, qua iustificemur: dicit


402. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

eas, quas vel alii hactenus praemonstrarunt, vel mihi munere asmi Spiritus incident. Ne vero Papistae suo more nos calumnientur, me ultro fateri, Scripturam habere complures difficultates: et quantumvis quaedam remedia adscribam, ea tamen nequa quam esse idonea rudioribus: quare se merito arcere imperitos a Sacrarum literarum lectione: sciendum est, plerasque istarum difficultatum in infinitis locis bonas versiones amovisse. qualis est imprimis versio Lutheri, dum non omnes Hebraismos exactissime ac ad literam exprimunt, sed magis nobis perspicue nostroque modo loquendi eadem


403. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

cloacae malignorum Spirituum. 8 In timore Dei legendae sunt Sacrae literae: ita ut certo statuamus, inde neque ad dextram neque ad sinistram, vel in fide vel in moribus, aut ullis actionibus declinare. Iosuae 1. Deuteron. 5. Nam et summe sapiens est, ut solus veram viam noverit: et merito in hac sua domo, ut unicus summusque paterfamilias, audiendus est. 9 Cum convertimur ad Christum, tum tollitur velamen de nostro corde, et etiam de ipsa Scriptura: non solum quia illuminamur spirituali luce, sed etiam quia scopum et argumentum totius Scripturae tenemus, nempe


404. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 769 | Paragraph | SubSect | Section]

summam totius scripti cognoscendi breviter discentibus proponi. Summa ergo Scripturae sunt hi duo syllogismi. Primus et supremus syllogismus veteris Testamenti hic est: Quicquid Deus dicit, est verum. Quod probatione non indiget: est enim primum principium totius Theologiae, apud omnem creaturam merito valens. Nostra (inquit Moyses et Prophetae) dicta sunt Dei dicta, et per nos ille loquutus est: Igitur nostra dicta et scripta, sive de creatione ac lapsu, sive de benedicto semine aut Meschia, sunt verissima. Minorem probamus tum praesentibus miraculis eductionis Israelis ex Aegypto, ac


405. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 774 | Paragraph | SubSect | Section]

quantos clamores tantum de prosopolepsia dederunt? At expensare, deprehensum est, eos nec ipsam quidem definitionem prosopolepsiae tenere. Dixerunt enim esse, dare aequalia inaequalibus, aut inaequalia aequalibus: obliti addere, tunc demum in talibus esse prosopolepsiam, cum fit distributio ex merito aut debito. Aut cum quis sua sponte largitur, illi esse liberum dare cui et quantum vult: sicut ille magnus paterfamilias ad suos operarios dicit. Hoc igitur genus Theologiae, ut prorsus vanum ac nugax prorsus explodendum est. 44 Philosophi noticiam et res scibiles distingunt,


406. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 784 | Paragraph | SubSect | Section]

ut qui tantum metu ac contra propriam conscientiam ac doctrinam id agebat: sed etiam ingens damnum dabat. nam seducebat plures, ac etiam Barnabam et Iudaizantes in sua pertinacia confirmabat, libertatem Christianam convellebat, conscientias gentilium fratrum sauciabat, et denique Christum cum suo merito elevabat, tanquam qui non posset sine bonis operibus et Moyse peccatores salvare. Iustissimo ergo zelo movetur Paulus, ut acrius cum eo expostulet, quo veritas Evangelii inviolata permaneret in Ecclesia. Praeterea illud publice a Petro datum scandalum non potuisset tolli, nec tot incommoda


407. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 786 | Paragraph | SubSect | Section]

Olam seculum, saepe Mosaicis promissionibus adiunctam, non semper significare omnem perpetuitatem, sed saepe simpliciter longum tempus. 7 Tota Scriptura videtur interse pugnare Papistis, dum alia dicta bonis operibus iustitiam ac vitam pollicentur, alia soli merito Christi sine operibus. Causa est, quia nesciunt discrimen Legis et Evangelii: item, quia non norunt varias rationes praedicandi bona opera, de quibus sub finem huius operis proprio tractatu agemus. Hinc igitur cernitur, ignorationem rerum ac sermonis in innumeris locis nobis parere speciem


408. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 787 | Paragraph | SubSect | Section]

respondere secundum stulticiam, restringendum est ad gravem et maturam refutationem, quae stulto suam vanissimam opinionem ac sermonem liquido ante oculos depingat, eumque extremae stulticiae redarguat: posterius vero accipiendum est de verborum sermonisque acerbitate ac contumeliis, quibus quidem merito exagitandus esset stultus, sed virum gravem ac prudentem parum deceret. Sic, quia nunc homo pius habet duos in se homines, veterem ac novum: ideo modo dicitur servire peccato ac carni, et peccator esse: modo contra, sanctus, iustus ac Deo serviens, quod quatenus renatus est,


409. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

generi. Ipse etiam vicissim mundi nomine Patri sese offert, ut expiet nostram iniustitiam, legi ac iustitiae Dei satisfaciat, nobisque Deum placet, tollat peccatum et mortem, restituta iustitia et vita, fitque noster perpetuus apud Deum sacerdos, qui pro nobis perpetuo Patrem oret et interpellet merito et precibus. Septimo, Deus dat homini promissiones in verbo et sacramentis, de hisce Christi beneficiis. Et contra, homo θεοδίδακτος dat aut tribuit fidem Deo, credens eius promissionibus. Octavo, Deus dat aut imputat


410. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 797 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est, cognitio peccati ac ira. Eius autem, Lex: cuius postremo, Deus. Fidei causa est Verbum, Sacramenta et Spiritus, quae sunt a Deo. Promissio est per verbum et Sacramenta, quae itidem sunt a Deo. Christus haec bona nobis comparans, est nobis a Deo donatus: sed ipsa bona nobis contingunt ex eius merito et applicatione. Meriti causa est exinanitio, obedientia, et passio Christi. Quae porro Christi solutio, fit ob debitum aut violationem Legis ac iustitiae Dei. Debitum autem oritur ex multiplici peccato,


411. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sacrum volumen ex tam variis libellis, imo etiam diversissimis concionibus nihil ferme inter se cohaerentibus aut correspondentibus diversorum authorum, idque admodum diverso stylo, imo etiam prorsus dissimili methodo collectum est? 18 Tertia causa dubitationis sit: Cum omnis sana mens merito quandam certitudinem in omni sermone ac institutione, etiam de minimis, nedum de maximis rebus requirat: cur Deus suam caelestem doctrinam ita nude proponi voluit sine omni probatione ac demonstratione, simplici quadam affirmatione, ut ei merito videatur obiici illud quod Aristoteles de


412. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 799 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Tertia causa dubitationis sit: Cum omnis sana mens merito quandam certitudinem in omni sermone ac institutione, etiam de minimis, nedum de maximis rebus requirat: cur Deus suam caelestem doctrinam ita nude proponi voluit sine omni probatione ac demonstratione, simplici quadam affirmatione, ut ei merito videatur obiici illud quod Aristoteles de Moyse dixisse fertur, Multa dicit, sed pauca probat. Ad haec non levia dubia ordine respondebo: et simul, quoad potero, gravissimas causas talis scriptionis aut formae doctrinae declarabo. 19 Primum igitur sciendum est, suam habere


413. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 807 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

loquuntur) satis aperte dictum est: restat de allegorico, propter quem praecipue haec dissertatio nobis suscepta est, paulo plenius agamus. Non est allegoriarum tractatio cuiuslibet de media plebe artificis, neque etiam temere et quovis loco adhibebitur: quam ob causam in ea explicanda merito maior diligentia insumetur. Haec proinde ordine discutiemus: Quid sit allegoria, et quomodo a Typo differat: tum, ubi et quando allegoricas interpretationes adiungere conveniat: hinc, quae sit eiusmodi interpretationum apte colligendarum ratio: denique quis earum usus, sive quousque sint


414. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 810 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Neque enim iusto diutius immoraberis, aut longius quam causa postulat persequeris. Unde quibusdam placet, sufficere, si allegoriae paucis tantum verbis, argute, et cum quadam suavi acrimonia perstringantur verius, quam pertractentur. Quod genus usurpatum cernimus in Sacris literis, et propterea merito imitandum. 1. ad Corinthios 9. Non obligabis os bovi trituranti. Num boves curae sunt Deo? an hoc propter nos omnino dicit? Propter nos hoc scriptum est, quod sub spe debeat is qui arat, arare: et qui triturat sub spe, spei suae particeps esse debeat. Idem Apostolus ad Ephesios quinto,


415. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 812 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

prodest, quo plurimum afficitur. Intellige autem, dum constat de doctrinae puritate. Nam quae doctrina per se impura aut vitiata est, qui prodesse queat? Hactenus ille. Porro quia verus ac literalis sensus merito principatum tenet, videndum est quid ad eum rectissime consequendum requiratur. Non enim una tantum quaedam epera ac cognitio, eum plene complecti ac perficere potest. ¶ Existimo igitur quadruplicem intelligentiam necessariam esse illis, qui in Scripturis sacris utiliter versari


416. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alter tamen altero loquitur evidentius, ac verba magis idonea usurpat. Exempla sunt passim in conspectu posita. Istiusmodi igitur collatio, quando plus lucis quam credi potest suppeditat: et sive in rebus ipsis, sive in verbis tantum fiat mutatio, nunquam sine commoditate abit ea diligentia: merito admonendos candidos Lectores censui. Quo autem commodius collatio talis fieret, Eusebius elegantes concinnavit Canones, qui certo monstrant, qui Evangelistae singuli vel soli, vel cum aliis de re quacunque retulerint. Quamvis non mediocriter etiam adiuvant, quas ad marginem librorum


417. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 832 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

capite 41, Unum esse Deum, qui suos tuetur atque e periculis eripit. variis docet rationibus sumptis ex historia Abrahae, admirabiliter a Deo conservati et defensi, multisque ornati beneficiis. Ergo ad exemplum Apostolorum et Prophetarum, quando locus aliquis e Scripturis offertur explicandos, merito quantum ponderis tum tota sententia, tum singula eius membra habeant, auditoribus tentabimus patefacere. Quanta igitur vis, quantumque ponderis in ea sententia sit positum, commonstrari hunc in modum solet. Explanant, 1. Quam apposita ad causam tota sit sententia. 2.


418. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Section]

PRAEFATIO. Praeposito compendio de Ratione cognoscendi Sacras literas, quod veluti argumentum aut praxim huius secundae partis esse diximus: recte nunc dicta ac regulae patrum consequentur. Cum enim nunc prolixius incipiamus eandem artem intelligendi sacrum volumen explicare: merito patrum dicta regulasque praeponimus, tum maiore authoritatis gratia: tum ne quis fingat (ut calumniatores proculdubio nunquam deerunt) nos potius rationem pervertendi Sacrum textum proponere, quam vere sincereque exponendi. Denique etiam, ut impura seductorum or a reprimamus, qui perpetuo


419. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Section]

intelligenda, solerter praescribunt. Etsi autem non sit in eorum distributione aliquis exactior ordo adhibitus: tamen id ad pernoscendam eorum sententiam instructionemque nihil obfuerit. Saepe etiam unum dictum plura continet, ut in certos locos ac sensus distribui ea nequiverint. Nec illud quidem merito quenquam offendere debebit, si aliquando eadem repetita esse videbuntur, cum non sine causa celebretur vetus proverbium, δὶς καὶ τρὶς τὰ καλά. BASILII MAGNI ADHORTATIO AD STUDIUM SACRI SERMONIS,


420. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 891 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

imago conceditur, utalibi et iudicium, et plenam pro actibus retributionem certissime possimus cognoscere. 4 Modus quartus est: Cum ii, qui neque mali aliquid per se, neque boni gesserunt, bona participant: aut mala, ut infantes: aut forsitan neutra, ut sunt abortivi: de quorum et statu, et merito, causa subtilis, dubiusque tractatus est. De his quae ad futurum seculum pertinent. Cap. XXIII. Quoniam omnes regularum partes de praesenti seculo complevimus, quatuor quaedam porro ad futurum pertinere arbitramur. 1 Aut enim


421. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

2 aut nunc sub gratia fiunt: 3 aut seculorum tempore complenda sunt. Quae causa fuerit praesentis seculi faciendi. Caput XXXV. Quia decuit, ut rationales creaturae prius discerent, ut exercitarentur in dubiis, ac tunc aeternis postea fruerentur, et merito data viderentur probatis, et gratiora fierent reminiscentibus transacta certamina: et plus glorificarent donatorem, qui pios in hoc seculo iuvat: et ut vincerent, et victoribus aterna praemia concederet. De doctrina rationalium in hoc seculo. Caput XXXVI.


422. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 895 | Paragraph | SubSect | Section]

praecurrit. Non enim utcunque audita credimus, sed ea quae ratio non improbat. Verum quod consequi ad plenum non potest, fideli prudentia confitemur. Finis Libri secundi. Ad hasce patrum intelligendae Scripturae regulas merito et illa Thomae adiicietur, qua Iacobum cum Paulo conciliat, docens apud Iacobum tribuentem iustificationem operibus, significare verbum iustificari idem quod iustitiam iam fide partam operibus bonis declarare: quia saepe tunc demum res existere dicuntur, cum agnoscuntur. Inquit igitur ille


423. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 907 | Paragraph | SubSect | Section]

Devorabit te tanquam bruchus: Multiplica te ut bruchus, Multiplica te ut locusta, Nahum 3, pro, etiamsi multiplicaveris te. 34 Per imperativum multum haec lingua, sicut et aliae omnes, orant aut petunt: ita ut ferme non minus orativus aut petitivus dici possit quam imperativus. Quare merito dicit Aristoteles, Protagoram iniuste accusare Homerum, qui initio Iliados usus sit imperativo pro optativo: Iram pande Dea Achillis, etc. 35 Per imperativum certior promissio. Inhabita terram, et pasce veritatem: Recede a malo, et fac bonum. et habita in seculum,


424. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 928 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsum initium alicuius operis, actionumve praecedentibus, ut est ius seu convenientia, voluntas et potestas ipsarum, tribuuntur, veluti per quandam anticipationem: ut, initio creavit Deus caelum et terram, id est, rudes eorum massas aut principia, quae exculta et absoluta postea hisce nominibus merito sunt dicta. Alias soli iuri: ut 1 Samuel. 20. Cras sedendo sedebo cum rege ad comedendum: id est, omnino debebo cum eo convivari. Alias voluntati: 1 Samuel. 21. Si accipias tibi gladium Goliad, accipe: id est, si omnino vis eum accipere. 34 Alias etiam soli conatui rei: ut


425. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 930 | Paragraph | SubSect | Section]

sermonis involvere. praesertim autem id Dominus ac praeceptor noster erga suos Apostolos factitavit, quibus omnia solitus est explicatius exponere, aut certe postea explicare, etiam si quid prius obscurius proposuerat. Decimo: Illa quoque ineffabilis bonitas providentiaque Dei merito celebratur, quod etiam si alicubi aliquid figurate aut obscure dixit, id tamen mox vel ibidem, vel alibi clarius ac luculentius propriisque verbis exposuit, ne ulli occasio errandi daretur. Quare loca obscuriora per multo evidentiora, de eadem tamen re agentia, exponenda esse docet August.


426. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 937 | Paragraph | SubSect | Section]

Christum, in secula, Amen. et primo capite: Nolo autem vos ignorare fratres, quod saepe proposui venire ad vos, sed prohibitus sum usque adhuc: ut fructum aliquem haberem inter vos quoque, sicut et inter reliquas gentes. ANACOLUTHON et Anantapodoton etiam inter figuras constructionis merito referri possent: sed dixi de eis in Tractatu de ordine sententiarum. HYSTEROLOGIA est, cum verba praeponenda postponuntur. HYSTERONPROTERON, cum res sensusve praeponendi posteriore loco collocantur. de quarum utraque figura in capite de Perturbatione vocum actum est.


427. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

me accusabant et examinabant. Sic Psal. 7, Ignorantia, pro innocentia aut negatione ponitur. Sic Germani quoque dicunt, Er will nichts darvon wissen: i. fingit se esse innocentem. Tale est et illud Esa. 53, Noticia sui iustificabit multos, id est, noticia fidente, et simul suo merito. Ier. 2, Tenentes legem non noverunt me. Ioan. 16, Haec facient vobis, quia non noverunt patrem neque me: ubi non de noticia, qualem diaboli et impii habent, loquitur: sed de viva ac salutari, nempe quae simulamat Deum, eumque timet, nec multum diversa est locutio Pauli 2 Cor. 5,


428. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

pro effectu. 1 Corinth. 14, Quandoquidem sectatores estis spirituum, id est, donorum spiritus. Amos 3, Quis thesaurisabit iniuriam et violentiam in palatiis suis, id est, opes per iniuriam et volentiam partas. Roman. 11, Opus non esset opus, id est, meritum seu debitum: ponitur opus pro merito operis seu debito. Sensus enim est loci, si servantur homines ex gratuito Dei favore, ergo non ex merito eorum. Meritum enim seu debitum, et gratuitum inter se pugnant. Aut si omnino contendit aliquis servari homines proprio merito, ergo non gratuito Dei favore: nam alio qui meritum non vere


429. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

3, Quis thesaurisabit iniuriam et violentiam in palatiis suis, id est, opes per iniuriam et volentiam partas. Roman. 11, Opus non esset opus, id est, meritum seu debitum: ponitur opus pro merito operis seu debito. Sensus enim est loci, si servantur homines ex gratuito Dei favore, ergo non ex merito eorum. Meritum enim seu debitum, et gratuitum inter se pugnant. Aut si omnino contendit aliquis servari homines proprio merito, ergo non gratuito Dei favore: nam alio qui meritum non vere esset meritum. Posset et hoc ad Metonymiam referri, quod saepe verba significant non ipsam


430. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

Opus non esset opus, id est, meritum seu debitum: ponitur opus pro merito operis seu debito. Sensus enim est loci, si servantur homines ex gratuito Dei favore, ergo non ex merito eorum. Meritum enim seu debitum, et gratuitum inter se pugnant. Aut si omnino contendit aliquis servari homines proprio merito, ergo non gratuito Dei favore: nam alio qui meritum non vere esset meritum. Posset et hoc ad Metonymiam referri, quod saepe verba significant non ipsam tantum actionem nudam, ut proprie solent ac debent, sed quasi suis quibusdam causis et accidentibus convestitam: ut 1 Ioan. 3


431. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

peccatum, et ad novam obedientiam praestandam. Sequentur porro sub finem aliquot supra indicati libelli, magni momenti materiarum aliquo modo ad hunc tropum pertinentium. Idem et de nominibus dici posset, ut laudatus pro laude dignissimus: ponitur effectus pro causa, praemium pro merito suo. Psal. 18, Laudatum Dominum invocavi: quomodo et Latini loquuntur. Sic Reprehensus, pro reprehensibilis. Gal. 2, Quia reprehensus, id est, dignus reprehensione erat, κατεγνωσμένος. Sic invictus Latinis, pro, invicibilis.


432. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 950 | Paragraph | SubSect | Section]

ponitur. Matth. 24, Dividet eum, et partem eius ponet cum hypocritis: id est, sortem aut conditionem eius ita ab aliis dividet, ut eam ponat cum hypocritarum conditione: seu aequabit eis, aut similiter eum tractabit. 2 Corinth. 11, Si is qui venit, alium Christum praedicat, sustinere ut merito, id est, aliam meliorem doctrinam de Christo: nam alium Christum praedicare non vult ullo modo. Quotquot baptizati estis, Christum induistis: id est, eius beneficia vobis fide applicuistis. Virgo et nupta divisa est, id est, earum conditio aut sors. Sic Io. 7, Nondum erat spiritus, sed


433. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 953 | Paragraph | SubSect | Section]

pro internis. Verum haec omnia supra in Metonymia exposita sunt. Remotiores externaeque causae, pro vicinioribus ac internis ponuntur. Sic oculi dicuntur concupiscere, misereri, parcere, irritari: cum illi tantum nuncient ac monstrent menti obiectum concupiscendum, miserandum, aut cui merito parcendum sit: atque ita praebeant solum occasionem aut causam illis animi affectibus aut motibus. Huc declarationis gratia referri posset, quod Caesar, strata in Philippis Pompeii aut optimatum acie, exclamavit: Sic voluerunt: id est, suis iniustis contra me consiliis et actionibus huic


434. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

2, Percontatus est, ubi IESUS nascatur, id est, ubi debeat nasci secundum promissa prophetarum. Sic Terent. dicit, Uterque accusandi, id est, accusatione digni estis, iure accusari potestis. Sic et Cicero in quadam epistola inquit: Et si ipse consolandus sim, qui te consolor: id est, iure ac merito consolatione indigeo, merito mihi consolatio adhibenda esset. De iure, non de facto loquitur, non praedicit futurum, ut quis se consoletur. 1. Cor. 11, Oportet haereses esse: de facto loquitur. Alioqui verbum hoc plerunque ius ipsum notat: sicut Dominus ipse de facto exponit


435. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

IESUS nascatur, id est, ubi debeat nasci secundum promissa prophetarum. Sic Terent. dicit, Uterque accusandi, id est, accusatione digni estis, iure accusari potestis. Sic et Cicero in quadam epistola inquit: Et si ipse consolandus sim, qui te consolor: id est, iure ac merito consolatione indigeo, merito mihi consolatio adhibenda esset. De iure, non de facto loquitur, non praedicit futurum, ut quis se consoletur. 1. Cor. 11, Oportet haereses esse: de facto loquitur. Alioqui verbum hoc plerunque ius ipsum notat: sicut Dominus ipse de facto exponit illam vicinam huic sententiam,


436. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 978 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

non immittendo malitiam, sed non apponendo gratiam. Cum plures ac variae causae in omni re concurrant, alias de alia agitur aut pronunciatur, quod non derogat aliis silentio praeteritis, ut alias fide iustificari, alias sacramentis ac verbo mundari, nempe ut causa instrumentali, alias merito ac passione Christi expiari, ut causa proxima efficiente, alias gratia et misericordia salvari dicimur, ut a causa efficiente remotiore, una causa nequaquam excludente alias ex suis locis. Sic Ecclesia iam fundata est super Christum, iam super Apostolos. Cum uni causae tribuitur


437. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 980 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

qui illuminatur, quemadmodum veteres restrinxerunt. Ibidem: Omnes de plenitudine eius accepimus: omnes s. quicunque aliquid accepimus. Tametsi haec duo exempla etiam de potentia aut iure, et simpliciter in genere accipi possent, quod videlicet Christus omnibus hominibus illuminationem suo merito impetraverit, omnesque illuminare queat, etiamsi non omnes eam illuminationem curent aut amplectantur. Sic Psal. 8 inquit: Omnia subiecisti pedibus eius. Quam universalem Paulus 1 Cor. 15, nonnihil restringit excipiens Deum, qui omnia subiecit ei. Laban dicitur a Deo


438. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1005 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

convestita. Quam utilissimam admonitionem prolixius exposui in regulis De ratione cognoscendi sacras Literas. Etsi aut tales quasi digressiones et accidentaria vestimenta verborum sensuumque sunt etiam aliis linguis usitata: tn nescio quom peculiariores et obscuriores sunt Hebraeis, ut merito Hebraismi dici queant. Nec loquor nunc de iis, quae proprie digressiones aut evagationes sunt, plane extra rem propositam susceptae: sed de connexione istius admirabilis varietatis sententiarum, quae in istas communes scriptiones praesertim in sacris Literis incidunt, quarum


439. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1009 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Evangelii et eius iustitiae, quam ut ostendat omnibus esse necessariam, omnes coarguit peccati, primum Ethnicos, postea Iudaeos. Ostensa vero necessitate huius iustitiae, circumscribit ac explicat eam primum breviter, ac praesertim illud demonstrat evincitque, quod ea non veniat ex operibus, aut merito cuiusquam, sed ex sola gratia nobis contingat. Denique ut tanto magis haec iustitia agnoscatur, veluti per Analysin quandam totam hanc materiam resolvit, exponendo quid sit peccatum aut iniustitia, et unde veniat, quid efficiat, quove modo regnet: tum etiam quid lex, gratia ac iustitia sint


440. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1010 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

salvatorem, non interpositis aliquibus nervosioribus demonstrationibus. Est etiam alia quaedam connexio sententiarum, quam vocare possis lapsum styli, ubi plerunque ex ultima voce prioris sententiae nova generatur. De qua in sequenti capite dicam, quod etiam ad ordinem sententiarum merito refertur. LAPSUS STYLI EX ALIO IN ALIUD. Frequenter igitur sanctus Paulus (tametsi et alii sacri Scriptores) ex alio in aliud ita paulatim labitur, ut tamen nihil admodum alienum a proposito tractet, sed omnia ad praesentem scopum plerunque faciat:


441. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1015 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quia illa hanc destruat et prorsus aboleat. Hic enim hostis, teste Paulo, ultimo loco abolebitur. Quinto in versu 18 repetit ac perficit collationem, quod sicut ex uno lapsu iniustitia exorta progressa sit ad omnium damnationem: ita contra etiam iustitia ex unius iuste factis aut merito sit progressa ad hominum iustificationem vitalem aut salutiferam. Sexto sequenti versu declarat, quid vocet unius delictum, ex quo omne malum sit exortum, et vicissim unius


442. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1054 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem IESU CHRISTI, et nos in Christum credidimus. Ubi a suo aliorumque apostolorum exemplo et etiam sententia argumentatur, quod et ipsi deserto Moyse ac omni fiducia operum ad Christum confugerant. Addit autem mira brevitate illustrem amplificationem a genere: Nos, inquit, sumus Iudaei. Igitur merito nostrum Moysen exosculari, et non deserere debuissemus, si fuisset in eo spes vitae. Certe non debemus esse suspecti, quod innato quodam Moysis odio ad Christum solum nos contulerimus. quis enim non suorum maiorum gloriae gentisque suae institutis favet? Tum porro sumus vita non turpes aut


443. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1055 | Paragraph | SubSect | Section]

re, a quocunque demum sibi subito proposita plene disserere posse, atque adeo etiam deteriorem causam meliorem, et contra efficere: et denique quidvis auditori persuadere, quae necessario multiplici impostura rariorum sophismatum et malarum fraudum fuit refertissima: qua si Apostoli usi fuissent, merito suspecti fuissent, quod non rerum bonitate evidentique veritate ac Spiritus S. efficacia, sed verborum tantum praestigiis ac imposturis homines dementent, ac veluti incantent. Sicque etiam ipsi conversi, de sua fide dubitare coacti fuissent, ut Paulus dicit, et efficacia crucis ac meriti


444. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1062 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi mysterium, cum ratione suae vocationis, ordine perstringit. Istuc videri queat intempestivum et praeposterum, salutatione nondum absoluta. At si cogites quanti Romanorum interfuerit, ut ipsum Apostolum Christi verique Evangelii praeconem et Evangelium ipsum rite agnoscerent, quam idem merito ardere debuerit Apostolus studio salutis hominum, utque loqui soleant et scribere in rebus divinis in negotio crucifixi rite affecti, vero Christi amore flagrantes, decentissima haec Parenthesis, non vitiosum videbitur Hyperbaton. Item in aliis quoque quae vitia videri possunt, tibi


445. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1067 | Paragraph | Section]

Theologicae tractationes: tamen potissimum ex natura sermonis sacrarum Literarum dependent, earumque rationem disserendi illustrant ac exponunt. Quare adiungantur sane praecedentibus, ac huic operi, in quo ita totam rationem dictionis ac disserendi modum sacrorum voluminum declarare conamur, ut merito clavis Biblica appellari queat. In quo opere, aliisque meis, semper me illud consolatur, quod non laudem applausumque summa arte industriaque perfecti operis venor aut sector: sed tantum publicam utilitatem, ac gloriam Dei, optimo animo et studio quaero: ut si maxime quis aliquid vel in


446. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1068 | Paragraph | SubSect | Section]

moeroris ac hypocriticas actiones transmutarunt, et totam pietatem tantum in externis quibusdam actionibus et gestibus sitam esse existimarunt. Deinde quoniam erat adiuncta promissio de remissione peccatorum, eiusmodi locis de poenitentia concionantibus, nec erat additum, quod ea remissio ex merito Christi, non ex nostro contingeret, et quod sit fide accipienda: nec cogitabant homines insulsi, loca illa cum aliis de gratuita remissione peccatorum per Christum conferenda esse: ideo illam promissionem, non tanquam gratuitam remissionem peccatorum propter Christum, fide accipiendam: sed


447. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1068 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi contingat, ac sit fide accipienda: nec veniebat in mentem rudibus sophistis hunc locum conferre cum capite quinquagesimotertio eiusdem Prophetae, ubi scriptum est: Iniquitates nostras ipse tulit, et vulnere eius sanati sumus. ac cum aliis similibus sententiis Scripturae de Christi merito, de gratuita remissione peccatorum, de fide accipiente has promissiones: ideo actiones quae proponuntur, ut per eas poenitentia vera describatur, intelligebant esse integram impletionem legis divinae, iustitiam ac meritum: promissionem


448. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1077 | Paragraph | SubSect | Section]

et de qualitatibus personarum, iustificatarum, ac denique de clementi compensatione afflictionum: ut veram genuinamque Dei sententiam aut mentem in talibus dictis nobis propositam percipiamus, ne a Christo ad Moysen, ab Evangelio ad legem, a gratuita iustitia Dei ad nostram, et denique a merito ac obedientia satisfactioneque Christi ad nostra opera meritaque impie simul ac perniciose deficiamus, atque ita ex Christianis revera Pharisaei aut potius Ethnici fiamus. 1 Bona igitur opera varie in sacris Literis praedicantur et flagitantur, ac ob varios fines urgentur. Qui


449. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1077 | Paragraph | SubSect | Section]

contristandum Spiritum sanctum: ubi si eis etiam vita aeterna aut caelestis felicitas promittitur, necesse est afferre interpretationem ex aliis locis Scripturae plene ac perspicue salutis nostrae rationem explicantibus, praesertim autem ubi bona opera prorsus a iustificatione excluduntur, solique merito Christi fide apprehenso tota nostri iustificatio ac salus adscribitur. 6 Alias Scriptura celebrat bona opera, ut hominem tanto magis excitet ad perpetuam petitionem remissionis peccatorum, ut qui liquido cernat ac experiatur, se non ferre eos fructus, nec praestare eam


450. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1079 | Paragraph | SubSect | Section]

iamque lasso et esurienti, si sibi coenam ministret. 20 Bona opera sunt flos caducus et pannus menstruatus, atque adeo scybala seu reiectamenta, teste Isaia et Paulo. quare nunc non bonum, sed malum praemium merentur. Quod igitur ea Deus celebrat aut remunerat, id ex mera gratia et merito Christi facit. 21 Bona opera adeo personam non iustificant aut mundant, ut ipsamet plane sint immunda, indigeantque mundatione et imputatione per vel ob Christi meritum aut obedientiam, ut pro mundis purisque habeantur et acceptentur. Quid ergo tam impudenter contra Christi


451. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1081 | Paragraph | SubSect | Section]

exercemus, tunc demum possunt aliquatenus etiam nostra bona opera nominari. Recte etiam dicitur, Fides non iustificat, quatenus est bonum opus: sed quatenus Christum apprehendit: seu, ut clarius dicamus, non suae essentiae praestantia, sed ingenti thesauro precario acquisito, nempe merito Christi, quod nobis a Deo per promissionem oblatum ipsa sola accipit. Preces quatenus sunt supplex mendicatio remissionis peccatorum, nequaquam sunt proprie bonum opus: aliud est, de gratiarum actione loqui. Quis egenus hîc in terris ausit suam mendicationem stipis apud divitem,


452. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1082 | Paragraph | SubSect | Section]

orante legitur: Dico vobis, descendit iste in domum iustificatus, magisque ille: quia, quicumque se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Hîc operarii Papistae putant publicanum merito suae humilitatis iustificatum, et trahunt hoc dictum ad iustitiam operum, cum sit proprie doctrina gratiae: quod ille miserrimus deploratissimusque peccator, agnoscens sua gravissima peccata, ac de omnibus suis operibus, meritis ac iustitiis desperans, aeternamque damnationem sibi iustissime


453. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1082 | Paragraph | SubSect | Section]

ac haeredes Dei cooptantis. Sic et Isa. 27 dicitur, Idcirco per hoc expiabitur iniquitas Iacob, et haec est omnis utilitas auferendi peccata eius, cum ponet lapides altaris, sicut calcis, etc. Omissionem aut abolitionem idololatriae facit causam expiationis peccatorum, quae soli merito Christi proprie convenit. Eodem modo et cap 43 dicit Deus, se daturum Aegyptios, Aethiopiam, et Sabeam in expiationem pro populo suo. Item, se traditurum populos pro anima Israelitarum, quasi illorum gentilium exitium sit satisfacturum pro peccatis et poena Israelitarum: cum


454. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1085 | Paragraph | SubSect | Section]

transferuntur ad iustificationem gratiae. ut cum Christus Iohann. sexto dicit, Hoc est opus Dei, ut agnoscatis eum, quem misit IESUM, etc. Isaiae quadragesimo: Accepit duplicia pro omnibus peccatis suis, etc. quasi remissio sit veluti praemium quoddam pro peccatorum merito. Videndum igitur valde est studioso veritatis, ne cum sacrificium expiationemque Christi ceremonialibus phrasibus, aut gratuitam iustificationem legalibus tecta legunt, illa dicta inepte de ipsis ceremonialibus expiationibus aut legis operibus accipiant. 25 Facere legem, facere


455. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1086 | Paragraph | SubSect | Section]

locutio, Iustitia Dei, qua salvamur, non significat legalem eius iustitiam, qua bonis bene, et malis male facit: sed qua gratis peccatores credentes, condonando eis peccata, servat, Rom. 1, 3, et alias saepissime vocatur eadem iustitia, donum Dei, ut Rom. 5 diserte: adeo est diversa a nostro merito. Sic cum Zacharias cap. 9, et Matth. 21 de Christo dicit: Ecce rex tuus venit tibi iustus: non est intelligendum legaliter de severa eius iustitia, sed de gratis iustitiam donante aut vivificante. Eodem sensu dicitur Meschias venturus armatus iustitia, Is. 11 et


456. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

exposui. Hanc ipsam mendicam manum, precario victum quaerentem, Sophistae ita suis qualitatibus formarunt et finxerunt, ut ex ea prorsus suam virtutem, opus ac meritum effecerint. Quae obsecro potest prodigiosior metamorphosis excogitari, quam ex gratuita gratia, saluteque nobis indignissimis solo merito Christi divinitus donata, nostrum opus meritumque efficere? Quid absurdius videri queat, quam si mendicus eleemosinam precario partam, contendat, se suo merito opereque acquisivisse? Sic adversarii multipliciter Evangelium in legem, gratiam in opera, et Christum in Moysen cum summa


457. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

meritum effecerint. Quae obsecro potest prodigiosior metamorphosis excogitari, quam ex gratuita gratia, saluteque nobis indignissimis solo merito Christi divinitus donata, nostrum opus meritumque efficere? Quid absurdius videri queat, quam si mendicus eleemosinam precario partam, contendat, se suo merito opereque acquisivisse? Sic adversarii multipliciter Evangelium in legem, gratiam in opera, et Christum in Moysen cum summa contumelia passionis filii Dei et infinitarum animarum interitu, transformarunt. 36 Contritionem sufficientem, dicunt Papistae, mereri remissionem


458. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1087 | Paragraph | SubSect | Section]

quod quidam novi hominis praestantiam nimium exaggerant. Gravis enim plane error fuit apud Papistas de perfecta renascentia pii hominis, et quod reliquiae peccati in novo homine aut concupiscentia non sint vere peccatum, sed tantum quaedam poena peccati, et fomentum ad peccandum. Hunc errorem merito nostri doctores ac Ecclesiae oppugnarunt, monstraruntque dicta Prophetarum, quae splendidius de regno Christi in terris, deque piorum sanctimonia, iustitia ac perfectione loquuntur (ut cum vocantur sancti, gens iusta, filii Dei: et quod non docebit quisquam proximum, sed omnes erunt docti a


459. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1089 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi induatur, sicut Paulus dicit, baptizatos Christum induere: is demum habens tanto iustitiae Christi tegmine contectam suam iniustitiam, ita ut quasi cerni a Deo imputarique nequeat, vere in severo iudicio Dei consistere potest. Hunc iustitia Dei, quasi victa expugnataque tanto merito iustitiae Christi, peccatori illi per fidem imputato, cogitur (reddito debitorum chirographo, ut cruci affigatur) pronunciare iustum, ac vita aeterna dignum. Atque haec est proprie vera iustificatio peccatoris, de qua nobis nunc cum Papistis, et semper Ecclesiae cum omnibus iustitiariis et


460. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1089 | Paragraph | SubSect | Section]

vocat fidei et Dei, eamque confert cum legali, quam legalem affirmat consistere in illa regula Dei: Quicunque perfecte fecerit omnia mandata, vivet in eis: seu in obedientia perfecta virtutum ac bonorum operum. At contra fidei iustitiam dicit esse, fide Christum apprehendi, eiusque iustitia aut merito nostra peccata tegi, non imputari, et condonari. Haec ipsa iustificatio, et ei opposita monachorum infusa describitur a Christo, in illis duobus in templo orantibus: quorum aliter quidem gratias Deo agebat de virtutibus sibi ab eo donatis, eisque se iustum coram Deo opinabatur: alter vero


461. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1112 | Paragraph | SubSect | Section]

mandari semina arenae: sed oportere, ubi quid boni efficere volumus, subesse nativam quandam bonitatem, quae exculta nostra industria acceptisque seminibus bonos fructus proferat. Sic et in Theologia Christianaque pietate volumus conversionem et iustificationem ex bonis liberi arbitrii viribus et merito congrui aut praeparatione ad gratiam extrui ac educi. Haec de velamine cordis nostri tenuiter monuisse nunc sufficiat. Progrediemur igit ad eius detractionem. Duplex eius innati velaminis detractio haberi aut censeri potest: altera externae institutionis, altera divinae


462. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1113 | Paragraph | SubSect | Section]

Ideo volumus quaedam testimonia aut indicia recensere, unde populus Israeliticus etiam ante Prophetas potuit veram salutis rationem perspicere: unde etiam sacrifici et alii seductores de vera salutis via convinci potuerunt, etiam sepositis vetustissimis illis promissionibus de Christo, quibus merito semper primus locus in hoc genere tribuendus est. 1 Initio docens Deus Mosen fabricam totius tabernaculi, et universi Levitici sacerdotii cultus et sacrificiorum constitutionem, Exod. 25, ostendit ei verum archetypum, quem habet in caelo: ubi nimirum verus et aeternus sacerdos,


463. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1116 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum (ut ita dicam) de filialitate Abrahae, sed etiam de paternitate litem esse: id est, considerandum esse non solum, quis sit germanus Abrahae filius: sed etiam, unde ipsemet Abrahamus hanc spiritualem paternitatem, iustitiam et vitam hauserit, seu quis sit eius in hoc genere pater, et cuius merito ille pater gentium sit constitutus. Nan illum ipsum patrem primarium (quem illi tantopere iactitent, quasi eius filialitate essent beati) non per semetipsum iustitiam et vitam, totumque illud ius paternitatis et benedictionis acquisivisse, quod haeredibus suis relinqueret: sed id illum ex


464. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1124 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam ad eius nomen alludere voluerunt, vel potius ex eius nominis significatione id nomen desumpserunt. Quinta: Quod nomen convenire omnino magis potest Christo, quam id, quod eius functionem diserte exprimit? Fuit autem eius officium, salvum facere populum a peccatis suis. Ergo merito Iesus, id est, servator vocatus est. Nec obstat, quod et alii aliqui hoc nomen immerito habuerunt. Nam is demum vere Iehosua, id est, salvator est qui a peccato, ira Dei, diabolo et morte aeterna servat, non qui tantum in aliquibus temporariis periculis et difficultatibus opitulatur.


465. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1127 | Paragraph | SubSect | Section]

obedientiae. Nam cui Deus remittit, quod non implevit legem, eum eo loco habet, ac si perfecte eam implevisset, eique imputat obedientiam seu iustitiam, quam vita necessario sequitur, de qua re in libro de iustitia prolixius dictum est. Quare impie facit Osiander, qui cum passioni ac merito Christi simulet se tribuere remissionem peccatorum, tamen non tribuit ei iustificationem peccatoris. Si enim non iustificat nos meritum ac passio Christi: sequitur ergo, passionem Domini nec tollere a nobis iniustitiam et peccatum nec mortem, nec penitus nos salvare, atque ideo Christum


466. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1131 | Paragraph | SubSect | Section]

aut caligo, aut imbecillitas, aut morbus, etc. Quae omnia sunt ferme tantum periphrases vocabulorum. monstrant enim magis motus aut effectus, quam ipsum illud malum principium, fontem et quasi regem et authorem omnium malorum, et praesertim peccatorum actualium. Quo nomine aliqui merito exagitant Aristotelem, quod cum debuisset indicate aliquam certam essentiam, quidnam proprie sit anima, dixerit esse actum aut agitationem, qui est iam effectus quidem, aut motus animae: atque ita nebulam pro Iunone Lectori obiecerit. Sic in istis definitionibus sunt aut actuales voces, aut


467. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

tum castitate phrasium, brevitate et mirabili energia, ἐμφάσει aut significantia Sola hac primum vera religio consignata, nobisque tradita est. In qua summa bona consistunt, sive gloriam Dei, sive humani generis salutem spectes: ut merito sola haec sancta vocetur, ut in qua initio est omnis vera sanctitas comprehensa, et humano generi tradita. Illud quoque leve nequaquam est, quod cum omnes aliae linguae multa inutilia, multa etiam iniusta ac denique foeda, turpia contineant ac doceant: sola haec tantum veram ac


468. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1146 | Paragraph | SubSect | Section]

quem et in quem sunt omnia: constat omnibus Christianis, ex sacra historia linguarum cognitionem esse singulare Dei donum, olim sanctissimis Apostolis ad illustrationem et propagationem caelestis doctrinae caelitûs, ingentique miraculo donatum. Porro autem, praeterque quod Dei donum est, eoque merito magnifaciendum: etiam illud expendatur, magnique fiat, quod Deus tum olim, tum et hoc tempore instaurationi purae doctrinae, linguarum cognitionem adiungendo, abunde testatus est, eas illustrandae ac


469. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1149 | Paragraph | SubSect | Section]

propter. Non enim ibi Christus docet Pharisaeum quae sit causa, cur peccatrix mulier sit remissionem peccatorum aut iustificationem adepta. nec enim erat docilis, qui discere causam rei cuperet, ut qui adhuc rem ipsam seu factam iustificationem prorsus pernegaret. Non erat quaestio, qua causa aut merito sit iustificata: sed an omnino sit iusta coram Deo, aut non? Id negabat in suo corde Pharisaeus: affirmabat autem Christus. Quare convincit eum Dominus evidenti ratione aut argumento ab effectu sumpto, quod ea sit iam magis coram Deo iusta per remissionem peccatorum, quam ipse, qui adeo de


470. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

praeceptoribus suis praestare solet. Quod ut faciat, amanter oro et obsecro. Multae ergo sunt ac gravissimae causae, cur omnes homines, praesertim autem studiosa iuventus, sacras Literas crebro, ac pene sine intermissione, idque summa diligentia, legere debeat. Quarum omnium maxima merito est, et haberi debet, quod ipse vivus ac omnipotens Deus severissime praecepit, ut sacras Literas exactissime cognoscamus. Tanto enim rerum Domino, totiusque naturae creatori merito omnis creatura cernua, genusque flexo, parêre debet. Innumera vero huius mandati testimonia proferri possent:


471. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1154 | Paragraph | SubSect | Section]

sacras Literas crebro, ac pene sine intermissione, idque summa diligentia, legere debeat. Quarum omnium maxima merito est, et haberi debet, quod ipse vivus ac omnipotens Deus severissime praecepit, ut sacras Literas exactissime cognoscamus. Tanto enim rerum Domino, totiusque naturae creatori merito omnis creatura cernua, genusque flexo, parêre debet. Innumera vero huius mandati testimonia proferri possent: nos tamen pauca tantum aliquot recensebimus. Nam quid aliud voluit Deus caelitus clamans, Hic est filius meus dilectus, hunc audite: quâm ut conscriptas


472. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1158 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen sacrae Literae proprie ac (ut ita dicam) immediate a Deo ad genus humanum dictae ac scriptae sunt. quae profecto ingens commendatio est. In omnibus scientiis praestantiorum authorum scripta merito libentius legimus. At quid hoc doctore seu authore praestantius, sapientius aut eruditius esse, excogitarîve omnino potest? 2 Deinde, certum indubitatumque est, sacras Literas omni prorsus errore ac impostura, omnique reprehensibili sententia carere: cum alioqui alia omnia


473. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

repereris, abire volebas, id illi mox non sine tuo dolore ac damno altera auferant: sicut in istis Locis comm. Originalis corruptionis descriptio capiti de Libero arbitrio contradicit, ac quasi ex diametro repugnat. Quae scriptorum incommoditas, contrariaque sacrarum Literarum utilitas, merito nos ab illis ad hasce tanto accuratius frequentiusque legen das allicere et pertra here deberent. 9 Nono: Omnia alia scripta quantum vis eruditorum et piorum virorum cum quadam solicitudine ac trepidatione, et (ut solet dici) cum iudicio legere cogimur, aut certe hac tantum


474. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1159 | Paragraph | SubSect | Section]

sacras Literas ubique tuto ac sine omni metu aut trepidatione (modo in timore ac invocatione Dei) legere possumus, scientes nullos esse ibi serpentes aut lupos, nulla aconita aut venena latêre, quae nos saucient, aut quoquo modo laedant. Haec animi tranquillitas, et haec omnis periculi absentia merito in tantis rebus tantoque labore ac conatu plurimi profecto facienda esset. 10 Decimo Audivimus supra Literas sacras praedicari a Spiritu sancto etiam eo nomine, quod sint idoneae ad redarguendum. Sane illae hoc nomine quoque longissime omnes patres antecellunt, multoque sunt


475. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

vidi, et in manibus habui. Corbeiae ad Vuisurgim vidi fragmenta mapparum Graecarum et Lexici in cortice scripti. Haec non tantum primitivae, sed et recentioris Ecclesiae pia salutarisque consuetudo merito nos quoque hoc tempore excitare deberet, ut non tantum publicis concionibus, sed et scholasticis institutionibus aut lectionibus sinceram Christi doctrinam, ubique constitutis lecturis, multum accurateque tractaremus. Nec tantum post Christum ista consuetudo scholastice


476. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1162 | Paragraph | SubSect | Section]

hanc legem repetierunt, ut ubique in summorum templorum Collegiis, inter canonicos perpetuo unus Theologiae lector haberetur. Tot igitur verbi Dei testimonia, tam multae totius vetustatis divinitus institutae consuetudines, actum piorum coetuum, tum et adversariorum exempla nos quoque merito vel invitare, vel etiam ad aemulationem provocare deberent, ut tam pium, utilem atque adeo plane extreme necessarium morem imitaremur. Quod si quem minus movent verbi Dei testimonia, perpetuusque ac laudatissimus tum Ecclesioe Dei, tum et aliorum coetuum mos, et tantum


477. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1172 | Paragraph | SubSect | Section]

vulgares, quorum gratia ac foeda prosopolepsia innumeri dementati sunt, quod propalam est, et a nemine potest negari: conra vero oppugnatores sectarum a plurimis odio habeantur, ut solet veritatem dicentibus accidere, et olim Prophetis, Christo et Apostolis, atque Patribus praecipuis accidit: ideo merito tali aequitate ipsi, causaeque Religionis sublevandae sunt. Denique, cum non tantum doctores, sed et omnes omnino homines, verae pietatis amantes, erroribus resistere, et quamprimum seductorem aliquem cognoverint, eum pro anathemate habere teneantur: cumque plerunque pauciores


478. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1173 | Paragraph | SubSect | Section]

utpote, quae ad ipsum ius gentium pertineant. Certe id omni studio agendum est, ut, sicut supra Basilium dicentem audivimus, ἔλεγχος ἢ τὸ γινόμενον, καὶ μὴ λοιδορία. Decimoseptimo, vocem decisivam merito solus Christus, quem unicum magistrum a caelesti patre audire iussi sumus, eiusque verbum habere debet, si Christiana synodus vocanda est, ita ut uni aut duobus perspicuum Dei verbum afferentibus magis credendum sit, quam aliis omnibus sicut id protestantes status in recusatione Tridentinae


479. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

satanae, propalam expurgentur, explodantur, et in perpetuum, ut ab omnibus vitari possint, publice anathematizentur. Vigesimo, sunt et aliae conditiones piae synodi olim saepius Papistis a nostris propositae, ut de obligatione decretorum synodi, et aliis, quae etiam in tali synodo merito observari deberent. Vigesimoprimo, agantur igitur omnia sic, tanquam in luce, ut filios lucis ac Christi Ecclesiam decet, ut etiam ea acta lucem ferre possint: utque ea, quae pie ac rite acta conclusaque fuerint, in publicum edere omnino liceat, nec politico aliquo consilio aut


480. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1174 | Paragraph | SubSect | Section]

veritatis utilius in ipsa disputatione agantur: volumus regulas quasdam disputationis simul proponere, tametsi supra aliquae earum iam recitatae sint. Cum enim omnis fructus ac utilitas synodi, nempe veritatis illustratio, et errorum condemnatio, ex ipsa disputatione potissimum dependeat: merito omnibus summo studio ac diligentia in id incumbendum est, ut illa scrutatio Scripturae ac inquisitio veritatis legitime, pie ac utiliter peragatur. In hunc igitur utilem conatum nos quoque nostrum symbolum propositis hisce regulis conferre voluimus. Ut vero alia omnia, sic et haec ipsa


481. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1205 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Moysi et Christo. Huc referantur et eiectiones diabolorum, quae dum a fortiori expelluntur, eius potentiam ipso facto, aliquando etiam voce, declararunt. 18 Spiritus in piorum cordibus dat testimonium doctrinaenostrae et religioni Mosaicae, quod testimonium pii in se clare sentiunt, et merito maximi facere debent, quantumvis id Epicureae sues ignorent et contemnant. 19 Sentiunt etiam pii in corde suo, satanam oppugnare Mosaicae narrationis et religionis veritatem ac fidem. Cur hoc, si Moyses nihil est, accidit? cur non sic oppugnat philosophicas notitias, aut etiam


482. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1221 | Paragraph | Section]

et solutionum probationes quales esse debeant 412 Aristophanis dictum. ibid. Aristoteles de qua virtute et felicitate scribat 321. quae exempla probet 274 Aristot. de Mose sententia 247 Aristotelem quo nomine aliqui merito exagitent 368 arma Iudaeorum qualia 336 Arrianorum haeresis unde 99 Arsiae fluminis vallis 331. 332 artem dicendi an D. Paulus adhibuerit 298 in Arte quae requirantur 281 artes liberales dona


483. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1222 | Paragraph | Section]

in via salutent. ibid. cur Apostolos secum baculum et peram sumere iusserit 229. cur fundamentum dicatur 197. cur Iehova nomen sibi assumere voluerit 360. cur ieiunaverit 310. cur Iesus ab angelo sit vocatus 361. cur in mundum venerit 440. cur leo dicatur 197. cur merito Iesus sit vocatus 361. cur potissimum parabolam saucii a latronibus viatoris sumpserit 338. cur se vitem dicat, membra vero palmites. 333. 334. doctrinam suam quomodo nobis commendet 392. dux vitae 197. et Paulus quomodo sua dicta constabiliant 247. ieiunaturus cur in


484. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1227 | Paragraph | Section]

homines cur Paulus vitandos esse iubeat 413 cum Haereticis cur etiam sit disputandum. ibid. Hamephoras nomen unde Iehovae nomini tributum 358 Hasid quid Hebraeis 170 Hebraea lingua ab aliis quomodo differat 241. cur merito sancta vocetur 383. cur studiosis sit discenda. ibid. omnium aliarum mater. ibid. quatenus aliarum mater. ibid. quatenus alias omnes excellat. ibid. Hebraeae linguae constructio qualis 157 de Hebraeae


485. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1244 | Paragraph | Section]

Verbum caro factum 359 verbum Dei controversiarum regula 413. 414. gladius acutissimus 396 verbi Dei norma quomodo a Papistis pervertatur 427 ob Verbi translationem non acupiendus totus locus figurate 88 verbo Dei merito traditiones humanae cedere debent 410. 411 verbum Dei absque Scripturis dici posse, Hosii assertio 425. cur Antichristus extenuet 415 supra Verbum Dei esse 417 verbum Domini factum esse ad aliquem, quid in literis S. sonet 118. Dei


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.