Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: propriam

Your search found 210 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 47-98:


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

non removebit. Hab. 3. Abscindetur ab ovili pecus. 1. Reg. 9. Non abscindetur tibi vir a throno Israelis. Gal. 5. Utinam abscindantur, qui vos inquietant: id est, divinitus puniantur et exterminentur, veluti cum ramus de arbore praescinditur. ABSCONDERE, et Abscondi, praeter propriam significationem, figurate significat nonnunquam liberationem: quod quae abscondita sunt, tuta esse videntur ab iniuria: et quae tuta reddere volumus, abscondimus, sicut Deus abscondit Ieremiam et Baruch, ne occiderentur, Ierem. 36. Exempla huius significationis sunt innumera. ut


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

in potente: pro, Constitui fortem quendam, per quem ego potenter opitulabor Israeli: Efficiam ut David sit rex, eumque reddam potentem, et per eum liberabo Israelem. Intelligitur autem typice aut allegorice de ipso vero Davide, aut Meschia. ADMIRATIO, sive Admirari, quo ad propriam significationem, nota vox est. Plerumque sane dicitur de iis quae vel grandia, vel inusitata sunt: et praesertim quorum causas non penitus pervidere possumus. Aliquando tamen simpliciter valde probare ac laudare aliquid significat. Sic legitur Christus admiratus esse fidem Centurionis, et


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

addictam non esse, sed temere cum quibusvis se contaminare cernunt. Non potest eos etiam dilata spes, aut difficultas potiendi, aut alius metus confundere ac perturbare: mox voto potiti sedant amorem, et ad aliquam aequabilitatem ac certitudinem animum reducunt. At amor virginis, quam sibi soli propriam amator expetit, quaque videt difficile esse potiri, ita intenditur et inflammatur, ut pene ad insaniam iuvenem redigat: vereque dici queat secundum Salomonem, ita dubius, variabilis et fluctuans, ut perinde difficulter eius viam, normam aut vestigia deprehendas, sicut aquilae in caelo,


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 30 | Paragraph | SubSect | Section]

significet. Sed Chrysostomus pro eodem accipit, quem et nos sequemur, simpliciter de hac voce agentes. Monet alioqui multa Budaeus de hoc nomine utiliter, in secunda parte Annotationum super Pandect. et in Commentario Graecae linguae. Hieronymus quidem monet, hanc vocem aut rem ratione originis propriam Hebraeis esse, eosque eam pro extrema execratione aut detestatione habere. Sed nos moti etiam ipsa vocis etymologia, potius eam a Graeca significatione et communi omnium gentium more deducemus. Primum venit haec vox a superponendo, aut suspendendo, quod olim apud gentiles donaria templi in


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

meae, redime eam propter inimicos meos: id est, redime me. Et Psalm. 30, Ascendere fecisti ab inferno animam meam. Quomodo dicitis animae meae, ut transmigret? Psalm 11. pro, mihi. Errare fecistis animas vestras, Ierem. 42. pro, vosmetipsos. Facere malum contra animam, Ierem 44. id est, in propriam perniciem. Vicina huic significatio est, quod etiam pro brutis accipitur, et anima dicitur quodcunque animal. ut Genes. 1. Levit. 11, Producat terra animam viventem: id est, animal quodcunque. Tertio ponitur pro anima bruta, id est vegetativa et sensitiva, quae causa est


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

est etiam loquutio, Ire in anima sua, aut Cum animis suis attulerunt aquam. 2. Sam. 23. Causam praebere in animam alicuius. 1. Samuel. 22. In anima nostra attulimus panem. Thren. 5, Iud. 9 et 12. In animam suam loqui: id est, contra animam aut vitam suam. 1. Reg. 2, id est, in suam propriam perniciem, Nec erat qui requireret animam meam: id est, conaretur vitam meam a periculo liberare. Eripuisti animam meam a morte, Psalm. 56. Iere. 48. Psalm. 17. sic Psal. 33. Ut eruat animam ipsorum a morte, et vivificet eos in fame. Sic et 1. Reg. 1, fugere pro anima.


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

שמים Schamaim, quasi interpreteris, quod aquae, tanquam si caeli sint ex aqua, aut aqueum quid, carentes omni solida probatione. Verum Moyses non tantum hic in opere secundae diei, testatur aquam esse quid diversum a caelo: sed et statim ab initio creationis propriam quandam essentiam tribuit caelis: eosque dicit non ex alio aliquo, ut aqua vel terra formatos: sed propriam illis, sicut et terrae, materiam creatam esse. Pugnat igitur ista opinio cum manifestis verbis textus. Quare Etymologia vocis שמים Schamaim,


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

ex aqua, aut aqueum quid, carentes omni solida probatione. Verum Moyses non tantum hic in opere secundae diei, testatur aquam esse quid diversum a caelo: sed et statim ab initio creationis propriam quandam essentiam tribuit caelis: eosque dicit non ex alio aliquo, ut aqua vel terra formatos: sed propriam illis, sicut et terrae, materiam creatam esse. Pugnat igitur ista opinio cum manifestis verbis textus. Quare Etymologia vocis שמים Schamaim, necessario componitur vel ex Scham maim, ibi aquae: vel ex Schemaiim, ubi aquae: quorum utrumque cum hac


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

conditi sint, tum caeli, tum et terra, quae constiterit aut extiterit ex aqua, et per aquam. Ex aqua, non tanquam ex materia: sed ex aquis eminens, et veluti esse suum ita inde accipiens, quod cum Dei iussu aquae decesserunt a terra in unum collectae, terrae concesserunt ac veluti largitae sunt propriam speciem aut formam, ut velut caput faciemque exerens, variis salutaribusque rebus, plantis et animalibus sese ornare, ac veluti redimire posset. Eâdem terra etiam omnia per aquas consistere dicitur: id est, in medio aquarum partim innatantium, partim intus in utero eius reconditarum.


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

illo qui sedebat in equo albo. Apoc. 14. Adorantes bestiam, eiusque imaginem, et suscipientes characterem bestiae, sunt ii qui magnum aut parva INTERIM, instaurante bestiae regnum suum Antichristo, ope Monarchae victoris acceperant. BIBERE, notae significationis vox est: sed praeter propriam, plures habet figuratas. Primum, per metaphoram ad spiritualium beneficiorum perceptionem translata, significat idem quod frui. ut Christus dicit Iohan. 6, Omnes victuros oportere bibere eius sanguinem: id est, frui beneficiis sanguine ipsius partis. Et prius Ioh. 4, pollicitus erat


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 61 | Paragraph | SubSect | Section]

est intelligere viam suam. Sic 1. Sam. 23, David dicitur callidissimus fuisse. Alias in malam partem accipitur, pro astuto et malitiose vafro. ut cum Gen. 3. dicitur serpens fuisse callidior omnibus aliis animalib. CALOR, Aestus, et Caminus, unam ferme vim habent. nam praeter propriam significationem, per metaphoram crucem et omnino res adversas significant. ut 1. Petr. 4: Dilecti, ne offendat vos ille aestus. Esai. 25, Umbraculum nobis fuisti ab aestu: id est liberator a malis spiritualibus. Item ibidem: Sicut aestus in siccitate, excisio fortes humiliabit.


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 65 | Paragraph | SubSect | Section]

pro quovis infimi ordinis, tenui, aut alioqui vili homine accipi solitum: quia et ipsa herba non adeo sublimis est, certe non arbustis, nedum arboribus comparanda. Et in textu additur, Transivit fera, et conculcavit carduum: id est, facile est oppressus ab adversario. CARO, praeter propriam significationem, alias omnia animalia, alias solum hominem significat, per synecdochen: quia inter partes animalium maxima, maximeque conspicua est caro. Primum igitur Caro significat in genere omnia animalia. Psal. 136, Qui dat escam omni carni. Psalm. 145,


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

in lutum cervices tuae: id est, humiliaberis, humi prosterneris. Cervicem inducere in iugum regis Babylonis, est ei servire: Ier. 27. Sic Apostoli negant conversorum cervicibus imponendum esse importabile iugum legis. Caeterum Paulus Rom. 16 inquit de quibusdam piis, quod pro anima sua propriam cervicem subiecerint: quo indicat, eos suam vitam servandi ipsius gratia, in discrimen adduxisse. CESSARE, alias idem significat quod abstinere a labore: alias, quod sperare in Dominum: alias, cum dicitur in tertia Hebraea coniugatione. Facere cessare: significat aut prorsus


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

habet varias significationes: ut primum frui, seu in suum commodum convertere, posita synecdochice specie pro genere toto: ut, Argentum nostrum comedit, Genesis 31, id est, precium nostrum in suam utilitatem convertit. Sic ibidem: Arietes gregis tui non comedi: id est, non verti in meam propriam aut privatam utilitatem. Comedetis medullam terrae, Gen. 45. Et Esai. 1. Bona terrae comedetis. Comedere panem in caelo, Luc. 14. et Comedere carnem Christi, Iohan. 6, per metaphoram significat frui eius spiritualibus beneficiis, ac vita aeterna Tametsi Iohan. 6 etiam pro


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

ἐπιτιμᾷν comminari: id est, dehortari eum liberius, ne patiatur se crucifigi. Et contra CHRISTUS itidem comminari Petro: id est, acerbe et graviter eum obiurgare. COMMINVERE vox in verbo Conterere exponetur. COMMISCERE, praeter maxime propriam ac notam significationem, primum omnem familiariorem conversationem significat, quam Paulus cum impiis aut alio qui pollutis aliquibus gravioribus peccatis haberi vetat, 1. Cor. 5, et 2. Thes. 3. Secundo, rem veneream: ut Levit. 18 prohibetur commixtio cum masculo. Commiscere


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

sed multi subintelligunt viam suam, aut Dei. Corruptio etiam sepulchrum non raro significat, et porro per metaphoram infernum, quod in sepulchro quidem corpora hominum computrescant, in inferno vero etiam animae ipsae aeterno exitio intereant. CRAS, adverbium temporis, praeter propriam ac notam significationem, omne sequens tempus significare solet: sicut Hodie praesens, et Heri ac Nudius tertius proxime praeteritum. Exempla sunt passim obvia. Cras respondebit mihi iustitia mea, Genes. 30. Cum interrogaverit te filius tuus cras, Deut. 6. Aliquando etiam tantum


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

significatione praedicta vox, cum Christus iubet suos sectatores mox tollere crucem. Intelligit enim, eos debere paratissimos esse ad ferendas omnigenas calamitates, propter veritatem, religionemque suam. Videtur autem illa loquutio Christi esse desumpta ex eo more, quod crucifigendi cogebantur propriam crucem ad locum supplicii baiulare: ut in Evangelica historia habemus. Perinde ergo acci piendum est Christi dictum, ac si quis nunc ad alium diceret, Circumpone laqueum collo (quia solet statim coram tribunali alicubi suspendendis laqueus imponi) volens indicare, eum omni hora ac momento


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

et Agamemnon sibi decem Nestores, pro multis, exoptat. Non raro etiam Hebraei decem millia, pro ingenti, et veluti infinito numero ponunt: sicut et Graeci suam myriada. Quare Hebraei eum numerum nomine a multitudine sumpto notant, nempe Rebaba. DECIPERE, et DECEPTIO, quantum quidem ad propriam usitatamque significationem attinet, notissimae voces sunt: sed in locis quibusdam Scripturae in quodam proprio ac obscuro sensu aut significatione usurpantur. ut Ierem. 20 legimus: Decepisti me Domine, et deceptus sum: Fortior me fuisti, et praevaluisti: Factus sum in derisionem tota


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 112 | Paragraph | SubSect | Section]

explicant. Ego autem puto, ibi vocis (Decepit) sententiam esse, quod peccatum aut innata cordis perversitas, lege patefacta, ostenderit deceptum esse: ut sit posita res, pro eius indicatione: sicut plura eius loci verba exposui in Commentariis novi Testamenti. In Universalibus quoque praeceptis propriam quandam Regulam huius Hebraismi proposui, quod videlicet saepe voces rerum, aut res, pro noticia aut indicatione earum ponantur. quem idiotismum Linacer, factum pro dicto vocat: sicut et contra dictum pro facto, non raro ponitur. Ostendit autem peccatum per legem, deceptionem Pauli, hoc


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

domum lectus patris et matris: id est, cubile. Verum res ipsa ostendit, discedere liberos ex societate ac familia parentis, et nova familiam instituere, ac diversam domum incolere. Non tamen valet id vocabulum extremam desertionem, ut et non ament aciuvent parentes. DESIDERO, praeter propriam significationem non paucos Hebraismos efficit, quos recensebo. Pro velle ponitur, nempe significantius vocabulum pro remissiore. Ionae 1. Tu Domine sicut desiderasti, fecisti. pro, sicut voluisti. Sic contra vebum Volo remissius non raro, pro vehementiore, nempe pro desidero ponitur.


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

alioqui curiosis artibus, futura praescire et divinare conantibus. Videtur tamen aliquando etiam in bonam partem accipi: ut Isaiae. 3. Auferam prophetam, divinum et senem: pro homines prudentes, futura ex collatione praeteritorum ac longa providentia praescientes. DIVITIAE praeter propriam significationem, admodum crebro per metaphoram significant quamvis copiam bonarum rerum, praesertim spiritualium. Paulus sane hoc tropo plurimum utitur, quoties ingentem copiam indicat alicuius bonae rei. ut Rom. 2. An divitias bonitatis ipsius contemnis? Sic saepe dicit, Divitias


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

et ego בעלתי baalthi dominatus sum in eos. pro, durius et acerbius eis imperitavi. Est verbum deductum a nomine Baal, de cuius significatione supra dixi. Pollicetur igitur ibi eis Deus, mitius quoddam dominium in Novo testamento. DOMUS; praeter propriam significationem, usitatissime significat familiam, liberos, potentiam, et opes ut 2. Sam. 7. 1. Reg. 2. 11. et 1. Par. 17, pollicetur Deus Davidi et Ieroboam, quod velit eis aedificare domum: id est, dare et conservare fortunas ac liberos, et posteros in honesta conditione ac


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

incoepit diffidere de ope divina in tanto periculo. Igitur vel ex hoc solo exemplo liquidissime cerni potest, fidem impetrantem iustitiam, et alia omnia bona, esse fiduciam, et quidem sola tali fide aut fiducia nos ea impetrare: sicut Petrus sola tali fiducia in aquis contra pericula, et suam propriam gravedinem, a Christo sublevatur ac servatur. Sic et de diffidentia Apostolorum Matth. 16. ob non acceptos panes, dicere quis posset: quos ob illam diffidentiam sollicitudinem ac metum famis Christus ὀλιγοπίστους, id est, modicae fidei


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

et cavi, ne oculi mei respicerent et concupiscerent virginem. Uxor foederis, Malachiae secundo: pro, uxor certo foedere alicui iuncta ac sociata: id est, legitima, et coniugali foedere coniuncta. De hac voce ac re etiam infra in PACTIONE et TESTAMENTO aliquid dicetur. FONS, quoad propriam significationem, notissima vox est. Genesis septimo dicuntur rupti aut aperti fontes abyssi magnae in diluvio: id est, ingentia stagna, quae in subterraneis locis sunt, eruperunt super terram. Iosuae decimo quinto fit mentio fontium superiorum et inferiorum: id est, fontium de


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

Vocem וקך, secundi Regum vigesimoprimo, Isaiae trigesimoquarto: aliqui vertunt funiculum, aliqui lineam, aliqui regulam. Ego eam exponam in voce Regula. FUROR, exponetur in voce Irae, quoniam in Sacris cognata sunt. FURARI, praeter propriam ac usitatissimam significationem, habet quaedam idiomata in hac lingua: ut Gen. 31, Iacob dicitur furatus esse cor Laban: id est, celasse eum suum abitum, atque ita imposuisse ei, sicut textus ipse eam phrasin exponit. Sed 2. Sam. 15. Furabatur Absolon cor virorum Israel, longe in alio


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

poenae dependam: sic nos vicissim ex altero latere ad genua Dei provoluti, ac velut ad alteram eius aurem vociferamur, O' pater caelestis, esto mihi misero peccatori misericors, tuique filii abundantissimam iustitiam aut persolutionem pro toto genere humano praestitam mihi imputa, dona, et plane propriam facito et applicato. In hac ergo (ut hoc utile obiter moneamus) imputatione, aut imputativa translatione iustitiae Christi in nos, nostrique iustificatione, concurrunt potissimum tres personae: nempe primum Christus mediator ac sponsor noster, tum persolvens patri, eiusque legi ac


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis loco propriae iustitiae, aut a nobis exactae per legem obedientiae et poenae est, non quidem sua natura vel essentia, quatenus quaedam preciosa virtus aut bonum opus est, sed quatenus est instrumentum aut mendica manus, nobis Christi meritum iustitiamve, et Dei misericordiam impetrans, et propriam faciens. Quo vero tanto clarius appareat, quid sit imputativa iustitia, et quomodo nobis iustitia Christi imputetur (nempe non reali qualitatum infusione, sed tantum rationali decreti attributione) adscribemus aliquot argumenta: et simul conferemus hanc loquutionem cum aliis vel


74. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum permissionem aliasve causas sui effectus denotent, non autem semper ipsummet actum. INDUERE, varia habet significata: sed tamen ferme omnia in illis duobus generibus conveniunt, quod significet vel ornari aliquem aliqua re, vel eam illi penitus arctissimeque adiungere, ut propriam: sicut homo induit, sibique penitus adiungit et quasi adglutinat vestimentum, ut iam quasi unum quid, et non amplius res diversae esse vide antur: sicut in hoc exemplo ista vis metaphorae elucescit. Psal. 109. Dilexit maledictionem, ideo veniat ei: et noluit bene dictionem,


75. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 238 | Paragraph | SubSect | Section]

de illo quoque eam sententiam, quam maxime Sacris literis convenire, aut potius inde sumptam esse iudico. Si quis aliquid clarius et verius hisce attulerit, libenter abiecta hac sententia ei assentiar. Primum locutio Descendere ad inferos duplicem potissimum habet significationem: alteram propriam, alteram metaphoricam. Propria est, revera etiam localiter (ut iudico) venire ad certum locum aeternarum poenarum: qualis huius locutionis significatio est Isaiae 14, Amos 9, Psal. 55 et 139. qui locus inferni Is. 30 describitur. Metaphorica est, in quascumque graviores


76. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

et debilitatem calami, aut ut sic hypocritice humilitatem simulent. Isa. 19 videtur accipi pro infima fece hominum, cum inquit: Nec erit Aegypto opus ullum quod faciat caput aut cauda, ramus aut iuncus. ramus, significat potentiores: iuncus, infirmiores. IURARE, praeter suam propriam significationem, quae est, Deum in testem vocare alicuius dicti aut sententiae, saepe significat aliquid alicui sancte promittere. ut, Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedek. id est, Deus sancte aut iuramento pollicitus est filio


77. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 264 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit. Imputare, credere, seu fidere ad iustitiam, Rom. 4, Galatis 3, Iacobi 2: Credidit Abraham Deo, et imputatur est illi ad iustitiam. Ibidem: Porro ei qui non opera-tur, sed credit in eum qui iustificat impium, imputatur fides sua ad iustitiam. Non autem sentiendum est, idem ob suam propriam dignitatem imputari ad iustitiam, sed eo quod fides apprehendat iustitiam Christi, ut ibidem declaratur: Non scriptum est autem propter illum tantum imputatum fuisse illi: sed etiam propter nos,


78. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

duodecimo, Negligere disciplinam. Contra quoque verbum Odi ponitur pro negligo, ut in Synecdoche dixi, et postea in verbo ODI ostendam. ut, Qui parcit virgae, odit filium: id est: negligit eum, cum alioqui plerunque tales tenerrime ament filiolos. NEGO, aut ABNEGO verbum habet propriam quandam significationem in Sacris literis: sicut et res ipsa eius significationis in aliis rebus, linguis, gentibus, religionibus ac moribus non est in usu. ea porro talis est. Gerit Deus bellum cum Satana ac mundo, idque magna ex parte etiam propagatione suae religionis, veritatis, ac


79. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 370 | Paragraph | SubSect | Section]

una cum suo autore obnegent, abiurent, ac ut impiam condemnent. Hic igitur fit, ut tant opere Deus a suis requirat ac flagitet confessionem, aut (si mavis dicere) liberam ingenuamque professionem veritatis, et contra abnegationem aut negationem severissime damnet. Sicut ergo ostendi, rem hanc esse propriam Ecclesiae: ita phrasis quoque ac significatio haec huius verbi est illi propria. Non tamen praetermittendum est, verbum Hebraeum כחס Kiches, quod Latine Negare versum est, aliquanto significantius Latino videri. includit enim quandam separationem,


80. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

Non'ne gloriosissimus erat trium? Non'ne haec scripta sunt in libro verborum dierum Iuda? 1 Reg. 14, et saepe alias repetitur. Sic 1 Reg. 16, Non'ne leve fuit ei ambulare in peccatis Ieroboam? Nonne occidisti, et etiam occupasti vineam Naboth? dicit Helias ad Achabum: quo loco interrogatio propriam quandam vim habet. q. d semper vis iustus videri, an potes negare te hic deprehensum esse in manifesto et plane tyrannico facinore? Psal. quoque 56 habetur, Pone lachrymas meas in utre tuo non'ne in libro tuo? s. annotentur. Sic paulo post, Eripuisti animam meam a morte, nonne


81. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 388 | Paragraph | SubSect | Section]

OBCAECO, est idem quod excaeco, de quo supra suo loco dictum est. De dicto Iohannis, Tenebrae excaecaverunt oculos odientis fratrem, in voce TENEBRARUM dicetur. OBDORMIRE, est idem quod Dormire, aut certe somnum inchoare. vide igitur verbum DORMIO. Significationem autem habet duplicem, propriam et metaphoricam. Propria est, ut Genes. 2, Cumque obdormivisset Adamus, tulit Deus costam, etc. Lucae 8 Navigantibus illis, obdormivit Christus in navi. Metaphorica est potissima, quae mortem ipsam indicat. Psalmo 13. Ne unquam obdormiam in morte. ubi non tantum


82. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 395 | Paragraph | SubSect | Section]

Posses sic et illam hostilem apparitionem Dei exponere. Exo. 4, cum in hospitio conatur Moisen occidere ob non circumcisos filios: et cum is dicit, ne nobis occurrat in peste. Hinc duxit illam illustrem metaphoram Propheta cap. 33. omnes nos quasi oves erravimus, singuli in viam propriam respeximus: at Dominus fecit incurrere in eum omnium nostrum peccata. i. quasi magno hostilique quodam impetu fecit ea in ipsum irruere: nempe quod per imputationem oneravit peccatis et poenis nostris filium suum. Praeclare depingit magnitudinem et potentiam peccati, ac irae Dei: et ingens


83. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 396 | Paragraph | SubSect | Section]

invicem occurrent. Sic et Ierosolymam ad solennia festa properantes et pervenientes sibi invicem quasi occurrebant. OCULUS, tum per se, tum ratione adiunctarum vocum, varia significat. Dicam tamen primum de eius propria significatione, postea de figuratis. Oculus igitur primum, quoad propriam significationem, nota vox est: et tamen cum aliis coniuncta, aliquid interdum obscuritatis habet. ut Genesis vigesimonono: Porro oculi Leae erant teneri: Rachel autem erat pulchra forma, et pulchra aspectu. id est, habebat imbecilles oculos. Oculot levare aliquorsum, aut etiam


84. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 399 | Paragraph | SubSect | Section]

et charissimas res, et gratificari ei summis ac difficilibus rebus. Quo sermone exprimit eorum summam dilectionem erga se, suumque ministerium et Evangelion. Similis prorsus res, ac locutio pene eadem est ad Colossenses 2. ubi affirmat se paratum esse dare illis non tantum Evangelion, sed et propriam animam: id est, quidvis longe preciosissimum, ac sibi gratissimum: cupere se illis in omnibus ac summis gratificari, ac vel mortem pro eis oppetere. Sic Itali de re charissima dicunt, uno oculo emitur, costa un ochio. Oculus ponitur saepe pro tota facie, sicut Latinis O S: et porro per


85. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 427 | Paragraph | SubSect | Section]

seu ab exitu Israelitarum ex Aegypto usque verum Pascha nostrum, nempe usque ad passionem Christi agni pro nobis immolati 1542. Porro a primo paschate usque ad Pascha anni a nato Christo 1571 praeterierunt anni 3080. a conditione mundi iam numerantur anni 5533. PASCERE verbum, praeter propriam significationem, habet etiam figuratas aliquot, potissimum autem metaphoricas. Primum enim hoc verbum transfertur ad regimen politicum: ut 2 Sam. 5. Dominus dixit ad te, Tu pasces populum meum Israel, Et tu eris dux super eum. Idem habetur et 1 Paral. 11. Sic et 2 Sam. 7, Iudicibus


86. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 459 | Paragraph | SubSect | Section]

et pietatibus. Sic et 1. Tim. 2, In omni pietate et honestate: id est, in omnibus piis factis. Ponitur denique verbum εὐσεβεῖν, de communium rerum pia honestaque tractatione, non immediate Deum cultumque eius respiciente. 1. Tim. 5, Discant primum propriam domum recte administrare, aut pie colere. Tit. 1, minister Christi iubetur esse iustus et pius: ubi pietas officia primae Tabulae, iustitia secundae complectitur. PIGNORIS fit aliquoties mentio Exodi 22, Deut. 24, et Ezech. 18, cum prohibet Deus, ne a debitore fratre


87. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 485 | Paragraph | SubSect | Section]

79, Festina, praeveniant nos viscera tua, quoniam attenuati sumus valde. id est, cito succurre nobis antequam pereamus, quia in extremis difficultatibus haeremus. Praeoccupo aliquando eandem vim habet cum praecedentibus. Verum 1 Cor. 11, significat ante alios occupare aut capere: Unusquisque propriam coenam praeoccupat in vescendo. id est, helluando praevertit, non expectatis aliis. vide supra PRAEVENIO et PRAECEDO. PRANDIUM, sicut et COENA aliquando splendidum convivium significat. Luc. 14, Cum facis prandium aut coenam, noli invitare divites aut cognatos,


88. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

de Deo dicit, Solus Deus est bonus. Sic Christus dicit Ioan. decimosexto: Venit hora, cum singuli dispergemini in propria. id est, in vestra intima latibula vos abdetis, quo quisque rectissime ac commodissime poterit. non significat ibi, in suas proprias possessiones, aut domos. Unusquisque propriam mercedem accipiet: primae Corinthiorum tertio. id est, sibi maxime convenientem, sibique soli iustissime debitam. Secundae Corinthiorum quinto, Ut unusquisque recipiat propria corporis: in Graeco est, Quae per corpus, aut in corpore. Propria interpretatio. Secundae Petri primo: Hoc


89. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 501 | Paragraph | SubSect | Section]

debitam. Secundae Corinthiorum quinto, Ut unusquisque recipiat propria corporis: in Graeco est, Quae per corpus, aut in corpore. Propria interpretatio. Secundae Petri primo: Hoc primum scientes, quod nulla prophetia fiat propriae interpretationis. Erasmus, Privatae. Vocat vero Petrus propriam interpretationem, eam quae unicuique e suo cerebro nata sit, aut quam ille ex suo (ut vulgo dicitur) gutdunken, aut gutdunkel depromit. Quare monet, ut si utiliter velint prophericum sermonem legere aut audire, Spiritus sancti illuminationem petant: quia sicut prophetia sit primum a


90. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 506 | Paragraph | SubSect | Section]

Erat autem illa externa caeremonis, quasi nota quaedam conspicua, et in sensus incurrens, qua testabantur, eos iuste damnandos, quando quidem praedicatum servatorem accipere noluerint. [?: S-- ] nim non ipsorum opes, aut sua aliqua commode dicendo ipsos quaesivisse, sed tantum ipsorum propriam aeternamque salutem. PUPILLUS, eandem vim naturamque in servum sacro obtinet, quam Orphanus. Vide igitur supra, et postea in voce VIDUA, quia orphanus et pupillus saepe viduae adiungitur. PUPILLA oculi, nigrum illud in medio oculi, in quo omnis videndi vis aut


91. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 508 | Paragraph | SubSect | Section]

in Macedoniam. Galat. 2 An quaero hominibus placere? Actorum 27, Nautis vero quaerentibus fugere: id est, conantib Esther 2, Quaesierunt mittere manum in regem. id est, conati sunt [?: ] interficere. Ecclesiast. 3, Altiora tene quaesieris: id est, ne coneris. Roman. 10, Propriam iustitiam [?: quaere- ] constituere: id est, conantes defendere et praestare operariam iustitiam, ac per eam salvari. Significat et petere, aut postulare, seu etiam flagitare, Matthaei octavo bis dicitur, signum quaerere a Christo de caelo: id id est petere. Idem Lucae 11.


92. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 532 | Paragraph | SubSect | Section]

sexto, Respexit humilitatem nostram. id est, afflictionem nostram. Sic et Ieremiae quadragesimoseptimo: Propter sonitum incessus ungularum equorum, etc. non respexerunt parentes ad liberos ob debilitatem manuum. id est, non sunt miserti eorum calamitatis, fugiendi studio, et ob propriam imbecillitatem. Huius significationis variae sunt in Scriptura phrases: ut, Respicere de caelo, Psalmo 80. Respicere et misereri. Respicere oculis, Secundum multitudinem miserationum respicere: Psalmo 69. Respicere in testamentum suum: Psalmo 74. item respicere in faciem Christi,


93. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 540 | Paragraph | SubSect | Section]

[?: L-- ] num caeterosque recentiores interpretes legamus. iter Sabbati non habere plus quam mille passus: nisi forte haec accidit vitio librariorum. Proinde nos vertimus, Abest ab Hierosolymis iter Sabbati. SACCUS, vox communis Hebraeis, Graecis, Latinis et Germanis: praeter propriam significationem quaerunque denotat vilem, contemptum, sordidum, et quid lugubrem vestitum. Solebant vero illae gentes in omni maiore dolore animi et luctu se tali vestitu [?: ] humi cubare, cinere aut pulvere conspergere, et tenuiter parco ac vili cibo victitare, ut in


94. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 562 | Paragraph | SubSect | Section]

castigavit vos flagellis, ego autem castigabo vos scorpionibus. id est, multo durius vos tractabo. Videtur fuisse proverbiale dictum. SCORTUM et SCORTARI. vide supra MERETRIX. SCRIBO verbum, Scriba, et Scriptura, ordine nunc exponentur. Scribere igitur, quod ad propriam significationem attinet, notum est: nisi quod ista locutio, Si cut scriptum est, quae valde crebra est, praesertim in novo Testamento, aliis linguis est aliquanto in hoc usu ignotior. Citatur autem sic vetus Testamentum, non inndicato libro, aut eius parte: sicut et locutione, Sicut


95. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 570 | Paragraph | SubSect | Section]

pro peccatis: ubi illud adverbium Semel non tantum unam vicem, sed etiam summam quandam perfectionem denotat, quod videlicet unica vice sacrificando plene ac perfecte perlitaverit, peccata totius mundi expiaverit, et Deum nobis peccatoribus conciliaverit. SEMEN, nota vox, quod ad propriam significationem attinet. Metonymice valde crebrô pro posteritate alicuius hominis ponitur: ut Deus dicit ad Abrahamum: Semen tuum erit sicut stellae caeli. Item: Tibi dabo et semini tuo terram hanc. Et, Ponam inimicitias inter semen tuum et semen mulieris. Semen mulieris conteret caput


96. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 611 | Paragraph | SubSect | Section]

35, Sit via eius tenebrae et lubricitates, et angelus Domini persequatur eos. 2. Corinthiorum 4, Deus iussit lucem e tenebris fulgere: id est, tenebris adhuc existentibus, dixit in prima creatione, Fiat lux. Sic et nunc illuminavit obscura et Dei ignara corda hominum. TENER, quoad propriam significationem, nota vox est. Cum ramus ficus tener fuerit: Matthaei 24. id est, cum suffuso novo humore sub cortice vere primo cortex remollescit. ita ut facile arbores decorticari queant: per illud indicium, ver primum indicatur. Teneris oculis scribitur fuisse Lea, Rachel vero


97. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 624 | Paragraph | SubSect | Section]

plane aufero, ac e medio tollo vel removeo. Sicut de eius composito extat scopticum distichon in Neronem:
Quis neget Aeneae magni de stirpe Neronem?
Sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. id est, Aeneas gestavit in humeris senem patrem, at Nero matrem propriam interfecit. Locus autem vel loquutio praecipua in hoc verbo exponenda est illa Ioan. 1. et 1 Ioan. 3, Ecce agnus Dei qui tollit peccata mundi: quam ambiguitatem putant docti hic admodum utilem esse explicandae rei ac sensui. Nam Christus ita demum tollit aut abolet peccatum, ut illud


98. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 658 | Paragraph | SubSect | Section]

opinione, illa est omnium commodissima explicatio, quod cum ibi proprie agat Isaias de captivitate et abductione populi per Assyrios facta, illorum hostium respectu dicat: Ultra Iordanem. quibus illa loca fuerunt ultra Iordanem. Alioqui et illud probo, quod singulae illae particulae ac nomina suam propriam regionem denotent, non plures unam circumscribant. Porro quod dixi Eber utrumque latus significare, diligenter est observandum propter multa dicta Deut. ubi Moses de aliquibus rebus dicit ultra Iordanem, cum ei fuerint citra Iordanem. Sed loquitur habita ratione Chananeae, de qua agit: sic


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.