Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: litteris

Your search found 448 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 53-64:


53. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | SubSect | Section]

VENETORUM ORATORI FELICITATEM Quom praefectus triremis ad classem proficiscerer, quam felicissimus imperator Venetorum Petrus Mocenicus contra Othomanum, Turcorum principem, ducebat, uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum.


54. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

primum piscatoria nauicula Lemnum, inde, nactus Venetam triremem, Cretam se contulit. Dum legati proficiscuntur, dum de conditionibus agitur in mittendis etiam atque remittendis litteris, tota aestas effluxit. Qua, etsi imperator cupiditate arderet patrare aliquod egregium facinus, et se et suorum maiorum gloria dignum, dissuadentibus tamen legatis nihil actum est. Verebantur enim ne barbarus hostis, bello lacessitus, oratoribus, uiris nobilibus atque innoxiis, manus


55. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

perniciosissimam christianae religionis animum atque uires intendant. Pontifex accepta benigne legatione, se pro uirili sua non defuturum promisit. Ferdinandus quoque rex summo studio nauare operam in annum futurum pollicitus est. Imperator etiam misit nuntios cum litteris et ad magistrum Rhodiae religionis et ad regem Cyprium, ut uere ineunte bello se praeparent, nauesque ex foedere debitas mitterent. Interea ipse cum classe circum Aegeas insulas obnauigat. Timebat enim ne hostis, nactus opportunitatem, aliquam ex


56. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

monumentis insignis, horarum spatio in cineres collapsa est. Hic uidimus multa antiqua monumenta quadrati lapidis ac marmore magnifice aedificata, quorum nonnulla corruerant, quaedam etiam extabant, inter quae Homeri monumentum cum statua et inscriptione Graecis litteris. Ager quoque urbi circumiectus, optime excultus ac Melo fluuio interfluente irriguus, frequentibus uillis habitabatur, quae omnia igne et ferro a nostris prostrata sunt. Delata sunt interfectorum hostium capita


57. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Antonii merita, quae ei non potuit, fratri puero et sorori uirgini tribuit. Nam et fratri salarium annuum, et sorori dos ex publico data est. Interim, dum imperator ad muniendam urbem Neapolim hiberno tempore studet, et ut naues reficerentur operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris Katarini Zeni, sui apud regem oratoris, moti, magnum numerum


58. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

hiberno tempore studet, et ut naues reficerentur operam dat, nuntius quidam cum litteris regis Persarum ad imperatorem uenit, eadem quae et superior eius orator afferens. Quem cum audisset, triremi impositum Venetias misit. Veneti et oratoribus regis et litteris Katarini Zeni, sui apud regem oratoris, moti, magnum numerum tormentorum cuiusque generis parant; uasa etiam ex auro et argento conuiualia Parisini operis egregie caelata, multum panni lanei tenuissimi, multum serici uermiculo tincti auroque intexti ad regium


59. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

milia, Othomani exercitus trecenta et uiginti milia expleuerat. Ex regiis ad decem milia, ex Othomani quadraginta milia desiderati sunt. Rex ergo non copiis, nec uirtute militum ab Othomano, sed arte atque tormentis superatus est. Imperator his ex litteris Katarini Zeni cognitis, qui eum etiam monebat, ne hoc anno ultra regem expectaret (nam instante hieme in hiberna exercitum rex ducturus erat), Cilicia soluens Cyprum concessit, de filio nato reginae gratulaturus, quem antea enixam audiuerat, simulque


60. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

strenue paratis, imperator cum omnibus copiis Rhodum uersus tendit. Inter nauigandum redduntur ei litterae a Soprantio legato, quibus significabatur Cyprum a tyrannide oppressam, et quem animum tyranni haberent, quidue ipse cum illis egisset. Imperator ex litteris legati rebus cognitis, mature se Rhodum contulit. Dum ibi aliquot dies moraretur (nondum omnes apparatus undique uenerant, quos ipse expectare statuerat, ut cum ualidissimis copiis ad insulam accedere et hostem opprimere posset), litteras a Soprantio accepit, ex


61. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

esse affirmabat. Quapropter uehementer imperatorem rogabat obtestabaturque, ne se ac regnum in maximo periculo positum desereret, sed cum omnibus copiis ad extirpandam tyrannidem et componendum regni statum uenire maturaret. Imperator, lectis litteris reginae ac legati, diligentique aestimatione omnibus pensitatis, cum omni apparatu Cyprum se conferre statuit, primum ut regnum a tyrannide uendicatum componeret, deinde ut omnibus ostenderet Venetorum potentiam cum res exigerent quantum in expedito sit.


62. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quibus significabat se in terram Graec[i]am uenisse, sed ex Senatus decreto Cyprum accedere nolle, quoniam totum negocium illius regni ei demandatum erat. Imperator acceptis litteris successoris sui, cernens regni statum optime constitutum et omnia quieta et pacata esse, domum redire, quoniam iam tempus exposcebat, statuit. Victorem


63. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quibus oppidani tecti in hostem pugnare possent. Laoredanus adolescentem quendam, Epirotam genere, fidentis animi, magnis promissis perpulit, ut suas litteras imperatoribus deferat. Adolescens acceptis litteris, nactus tonitruis ac nimbis ingruentibus horridam et obscuram noctem, per media castra hostium euadit, imperatoribusque litteras reddit, quibus Antonius scribebat se situ loci, uirtute oppidanorum, munitionibus a se extructis, inexpugnabilem existimare, caeterum, quia euentus


64. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quia euentus belli dubius erat, imperatores rogabat, ut sibi subsidium ferre conarentur. Nam ipse quoque rem difficilem fore cernebat, quoniam ualidissimus hostis omnes aditus firmis praesidiis occupauerat. Imperatores lectis litteris ad Leonardum ut rem acceleret cum Iuano scribunt. Leonardus sua diligentia omnia expedierat, et Iuanus non paruam manum peditum, quibus Georgium, fratrem suum, praefecit, collegerat. Leonardus, praeter quattuor


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.