Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1032-1059:


1032. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem tota latitudo entis et eius perfectio tota discurrentibus nobis ab arithmetica integritate tamquam a parente omnium scientiarum. Qua ignorata geometriae qualis cognitio erit? Puta trianguli vel quadrati cum nihil aliud sint, nisi figura tribus vel quatuor lateribus vel angulis contenta, quae omnia solo numero compraehenduntur? Non musicae, cum nihil aliud sit quam numerus ordinatus ad sonum. Non astrologiae, cum nihil aliud sit, quam diversae observationes, motus planetarum, vices temporum, annuae


1033. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 16 | Paragraph | SubSect | Section]

potest diffiniri. Idem in libro De aëre et aqua. Et si ex altissimis consideraveris, invenies astrologiam esse potissimam partem medicinae. Albumazar in suo Introductorio maiori: astrorum cognitio est principium medicinae. Quis enim medicorum cognoscet repentinam permutationem crisis, nisi astrorum cognitionem habuerit? Quas omnes etiam Conciliator differentiarum ciiii stellis attribuit . Quis enim negare potest luna existente veloci cursu crisim septimam ad sextam non pervenire et eadem tarda, septimam


1034. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

circuiret; 11411, si eadem velocitate circa superficiem terrae moveretur, qua in orbe proprio? Quamvis divus Hyeronimus multo velociorem motum ponat, tamen nos principem astrologiae secuti positionem eius approbamus. Quis magnitudinem solis, qui terra maior est clxvi et ipsa luna 6644 nisi periti astrologi? Quis reliquas stellas, quarum quaelibet visu notabilis, maioris est virtutis quatuor elementis? Quae se habent in pura potentia activa et elementa in potentia passiva. Ergo astrologiam quis sanae mentis negare potest? Sicut


1035. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

quia de raro contingentibus est, ut quis sit peritus mathematicus et bonus philosophus. Ideo aliter est dicendum. Est enim unum de secretis huius artis, non intellectum ab aliquo quem ego viderim. Unde cum in isto libro subiectum sit magnitudo et cum nulla magnitudo cognoscatur, nisi prius habeamus rationem cognoscendi illam, quae quidem ratio cognoscendi est ab actu ix. Metaphysicae textu commenti xx; cum etiam omnis ratio cognoscendi sit principium primum in scientia, quia est metrum et mensura ex x. Metaphysicae, sequitur quod hic


1036. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

prius perfectum quam imperfectum. Omne enim imperfectum fluxit a perfecto: Boethius in libro De unitate et uno et idem secundo suae Arithmeticae, primo De anima textu commento lxxxv. et non econtra; quia posterius non potest esse causa prioris. Sed cum nulla magnitudo intelligi possit, nisi prius cognoscamus mensuram – qua fit ipsa cognitio – quae se habet ut forma, et mensuratum ut materia. Sequitur ergo quod Euclides primo agit de perfecto, quam de imperfecto, quod convenit ordini doctrinae. Quod autem primo agat de mensura patet


1037. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ex ipso sunt compositae et compositae in ipsum resolvuntur. Et sicut dicit divus Boethius in primo suae Arithmeticae, quod unitas est parens totius latitudinis numeri, in quem eadem composita etiam resolvitur. Sic etiam est mensura ipsius. Quinarius enim numerus nullo mensuratur, nisi unitate, tamquam suo parente. Istam etiam rationem triangulus in figuris sibi vendicavit, quia est parens et mensura omnium figurarum rectilinearum . Cum de non rectis lineis non sit scientia praeterquam de circulo, cuius est


1038. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

speculatione. Plenum etiam omni admiratione. Tamen nos aliqua dicemus, ex quibus etiam apparebit iuramentum Pythagorae. Qui iurabat per quatuor. Nam qui dicit quatuor, dicit totum, quia continet totam latitudinem numeri actualem, ex consequenti et potentialem. Sed cum musica non sit aliud, nisi numerus sonorus, et cum omnis numerus contineatur in quaternario, certe tota etiam harmonia continebitur in quaternario. Tunc ultra: tota harmonia continetur in quaternario et universum continetur in harmonia, quia ab eadem est in fieri et conservari (secundum divum Platonem) organice


1039. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

Et ex mollibus reddere feroces. Cui etiam est ignotum illud Pythagorae artificiose factum, cum vidisset iuvenem amore perditum incitatumque, Phrygio modo mitem reddidisse. Unde Sirenae, unde Mercurius atque Apollo sibi nomen vendicarunt, nisi quia dulcibus sonis animas mortalium gratas sibi reddiderunt? Sed si haec in nostra musica reperiantur? Quae ut, quoquomodo sint nobis manifesta natura satis fuit solicita, solum ut animas nostras ad caelestes speculationes revocaret, accommodatam ponendo similitudinem per ea,


1040. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

constituere, taliterque hos nervos omni amicitia et convenientia uniri auresque nostras sic permulcere et animam sic disponere, quod alter iudex scilicet auris, minime diiudicare potest ibi duas voces proportionales esse, sed unam tantum. Et nisi esset et alter iudex scilicet ratio, qui quidem duo iudices mutuo se iuvant et alter alterius indiget auxilio, certe in tali etiam humana et materiali musica nos errare contingeret. Sed quia iste iudex ratio, scilicet quem per se non contingit errare, videt tales nervos in dupla


1041. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

(ut divina) per Philosophum primo Caeli textu commenti 20. organice voluntatis divinae universum conservant? Videmus enim superficiem eius convexam, velocissime motam, harmonicam proportionem servare cum eiusdem orbis superficie concava tardissime mota cum musica per se nihil aliud sit, nisi proportio motus velocissimi cum tardissimo. Accidit enim musicae, quod in sua formali consideratione eidem sonus et percussio adiuncta sit, ut in nostra musica reperitur. Quae penitus ab illa caelesti removenda est et tamen ibi musicam esse perfectissimam, imo proprie dictam,


1042. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Section]

Accidit enim musicae, quod in sua formali consideratione eidem sonus et percussio adiuncta sit, ut in nostra musica reperitur. Quae penitus ab illa caelesti removenda est et tamen ibi musicam esse perfectissimam, imo proprie dictam, nullus sani capitis negare potest. Quia nisi ibi esset motus amicabilis et proportio musicam constituens, utique ille motus velocissimus convexi, non eodem tempore ad medium caeli veniret cum illo motu tardissimo concavi neque ad alias partes eiusdem circumferentiae, puta ad horoscopum vel occasum vel ad imum terrae. Quia si


1043. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 70 | Paragraph | Section]

fugimus et caetera. Nec Philosophi positio videtur aliter posse sustineri. Quae est quod artes nostrae sunt liberae: decimo Metaphysicae textu commenti 3. quamvis ibi expresse velit, quod radix liberae actionis sit ab intellectu et non a voluntate, ut Scotus voluit. Quia nihil voluntas vult, nisi prius intellectus intelligat secundum Philosophum. Sed contra, magis contra Philosophum quam contra Scotum, quia Philosophus 12. Metaphysicae vult, quod intellectus divinus necessario intelligat (sicut et Scotus vult), ergo voluntas necessario vult. Probo consequentiam, quia intellectus


1044. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 72 | Paragraph | Section]

et voluntas vult, quia esse et posse non differunt in aeternis tertio Physicorum textu commenti 32. Tamen noster intellectus non necessario intelligit, neque voluntas vult neque facit, propterea quia est intelligentia ultima imperfecta, quia assistit materiae et non intelligit, nisi per species cum discursu. Ideo ibi non est aliqua necessitas, scilicet in intellectu nostro, quia, quamvis radix nostrae operationis sit ab intellectu et non a voluntate, tamen potest ad opposita per Philosophum ix. Metaphysicae textu commenti 3. Ad secundum argumentum, quamvis sit forte


1045. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

erunt quiditates. Secundo arguitur contra diffinitionem iam datam, scilicet quod punctus est, cuius pars nulla est. Ista diffinitio est privativa et punctum est quod positivum. Sed positivi forma et diffinitio debet esse positiva, ergo diffinitio mala, quia nullum privativum intelligitur, nisi per accidens, scilicet per suum positivum per Averroem in commento 37. 12. Metaphysicae et commento 25. 3. De anima. Solutio: maior est vera quando causa diffiniti est nota: sed quia nullum simplex habet veram causam vel saltem nobis notam, ergo neque veram diffinitionem et in talibus


1046. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 86 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

per abnegationem: scilicet quod substantia abstracta non est corpus, non est corruptibilis, non est sensibilis et huiusmodi, quae omnia dicunt in perfectam cognitionem rei et Dei benedicti; et hoc est nostrae imperfectioni imputandum, quia nisi per sensata et ab effectu in cognitionem procedimus, per Philosophum textu commenti 2. primo De physico auditu. Tertio arguitur contra praedictam diffinitionem: quia de puncto non datur scientia ergo neque diffinitio. Probatur sic: illud quod non est, illius scientia non est. Sed punctum


1047. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

corpus. Tamen in rei veritate linea, superficies et corpus sunt idem realiter et sola ratione differunt. Quae quidem opinio domini (ut videtis) destruit modum considerandi per abstractionem, destruit omnes scientias et non daretur cognitio nisi quae sensu percipimus. Contra quam opinionem demonstrative videre meo facit istam consequentiam: punctum, linea et superficies non distinguuntur realiter, ergo mathematica est philosophia naturalis. Consequens est falsum per Philosophum 6.


1048. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 94 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Arguo sic: quandocumque concipiuntur duo puncta distincta continuata ipso medio, de necessitate concipitur et ipsa longitudo. Sed quandocumque concipitur linea, concipiuntur duo puncta continuata medio. Ergo quandocumque concipitur linea, concipitur longitudo. Quia non est aliud linea, nisi medium inter duo puncta. Quae nihil aliud est, quam ipsa longitudo, ergo etc. De generibus angulorum: Capitulum quartum Cum duo genera angulorum sint: plani


1049. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 96 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Sed unius trianguli plani tres anguli simul sumpti aequivalent duobus rectis. Per Euclidem primo Elementorum, propositione 32. De differentia quorum angulorum infra pulchre disputabimus, cum de figuris et corporibus sphaericis sermonem faciemus, quia hic non est locus proprius, nisi de planis. Planus itaque angulus (qui est genus ad omnia genera angulorum et omnes ipsorum species) sic potest diffiniri. Planus angulus est duarum linearum in plano alterna conclusio, non indirectum, sed magnitudinem continens. Notandum primo, quod in his angulis est analogia physica et


1050. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 96 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perfectum. Quia per prius dicitur de recto, tamquam de perfectissimo, quia est mensura ad omnes alios, ut supra probatum est. Angulus est illa superficies intrinseca immediate contenta a contactu duarum linearum. Quae si fuerint perpendiculares adinvicem, erit angulus rectus, qui non est nisi unus. Si vero linea recta super rectam non directe, sed oblique cadit ex ea parte, ad quam magis inclinatur, erit acutus. Et a qua magis inclinatur, erit obtusus et erit maior recto, ille vero minor erit recto. Ex quo patet, quod quilibet angulus claudit aliquotam magnitudinem et cum


1051. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Firmamentum enim tantae continentiae sub quacumque alia figura non aequalem velocitatem servaret, ut magnus commentator Averroes subtiliter, sed satis obscure, probat hoc idem in commento 28. secundo Coeli. Notandum secundo, quod non datur nisi unus circulus, id est una species et sic nisi una diffinitio. In omnibus vero aliis figuris sunt plures species, in aliquibus etiam infinitae in potentia. Secundum quod infinita latera habere unam figuram imaginari possumus, quia quacumque data adhuc aliam cum pluribus lateribus imaginari


1052. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alia figura non aequalem velocitatem servaret, ut magnus commentator Averroes subtiliter, sed satis obscure, probat hoc idem in commento 28. secundo Coeli. Notandum secundo, quod non datur nisi unus circulus, id est una species et sic nisi una diffinitio. In omnibus vero aliis figuris sunt plures species, in aliquibus etiam infinitae in potentia. Secundum quod infinita latera habere unam figuram imaginari possumus, quia quacumque data adhuc aliam cum pluribus lateribus imaginari possumus, quae omnes erunt diversae species.


1053. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

possumus, quae omnes erunt diversae species. De generibus triangulorum: Capitulum septimum Triangulus aequilaterus est figura tribus aequis lateribus contentus. Primo notandum est, quod non sunt nisi tres species triangulorum: isopleuros, isosceles et scalenon. Inter quos datur analogia, quia primo dicitur de isopleuro quam de isoscele, quia perfectior. Sed contra divus Boethius ponit sex species: quia isopleuros,


1054. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

facient, quam et totum. Et econtra, si partes movebuntur motu recto vel circulari, et totum movebitur motu recto vel circulari, cum partes integrales nihil aliud sint, quam ipsum totum primo Physicorum textu commenti 17. Tertium suppositum est quod linea non potest tangere aliam lineam, nisi per punctum et hoc est verum in lineis rectis. Implicat enim contradictionem, si longitudo sine latitudine tangat longitudinem sine latitudine, nisi per unum punctum, quia secundum latitudinem non habent partem et partem, per quas possent tangere partem et partem, nisi per punctum, qui


1055. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nihil aliud sint, quam ipsum totum primo Physicorum textu commenti 17. Tertium suppositum est quod linea non potest tangere aliam lineam, nisi per punctum et hoc est verum in lineis rectis. Implicat enim contradictionem, si longitudo sine latitudine tangat longitudinem sine latitudine, nisi per unum punctum, quia secundum latitudinem non habent partem et partem, per quas possent tangere partem et partem, nisi per punctum, qui non habet partem et partem, ideo est etiam indivisibilis (ut ex sua diffinitione apparet); quod si una linea recta


1056. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

tangere aliam lineam, nisi per punctum et hoc est verum in lineis rectis. Implicat enim contradictionem, si longitudo sine latitudine tangat longitudinem sine latitudine, nisi per unum punctum, quia secundum latitudinem non habent partem et partem, per quas possent tangere partem et partem, nisi per punctum, qui non habet partem et partem, ideo est etiam indivisibilis (ut ex sua diffinitione apparet); quod si una linea recta tangat aliam rectam plusquam per punctum, certe necesse est, quod tota linea cadat super totam lineam et


1057. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

est oratio, in qua positis quibusdam aliud (dicit) quidem appositis – legi debet sic aliud quoddam a iacentibus – ex necessitate contingit, eo quod haec sunt. Quae quidem diffinitio syllogismi est tota in terminis mathematicis: et nihil aliud diffinit, nisi figuram triangularem, quae applicatur ad ipsum syllogismum. Pro cuius evidentia sciendum est, quod apud mathematicos termini ponuntur et magnitudines vel ipsa intervalla (quae sunt inter terminos) iacere dicuntur. Quibus terminis mathematicis ipse Philosophus in hac diffinitione


1058. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

scilicet conclusio figurae et statim se declarat: scilicet nullo extrinsecus amplius termino adhibito scilicet ad hoc, ut figura sit et figura claudatur. Ita quod sensus erit iste: cum Philosophus velit instrumentum vel figuram syllogisticam venari vel fabricare: et figura cum nihil aliud sit nisi illa superficies clausa et terminata lineis rectis, ita quod duae lineae non claudunt figuram, sic etiam in proposito dicit Aristoteles, si ponantur tres termini a.b.c. puta in forma triangulari, et si ductae fuerint duae lineae a duobus terminis ab ipso b. in a. et ab ipso c. in b. erunt


1059. Grisogono, Federik. Speculum astronomicum, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Primo enim quando accepit tria elementa, quorum vocalis erat unum, per hoc dedit intelligere figurae primae perfectionem, quia alpha Graece significat vitam, aliae duae figurae sunt sine alpha, id est sine vita. Ideo imperfectae quarum necessitas, id est perfectio et vita, non apparet, nisi prius ad primam reducantur. Per illud etiam, quando accepit tria elementa sibi contigua, significavit, quod in prima figura medium aequaliter participat utroque extremo, quia praedicatur et subiicitur ita, quod est medium situ et


Bibliographia locorum inventorum

Grisogono, Federik (1472-1538) [1507], Speculum astronomicum, versio electronica (), Versus 100, verborum 18852, Ed. Mihaela Girardi-Karšulin Olga Perić Tomislav Ćepulić [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - oratio; prosa oratio - tractatus; poesis - ode; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [grisogonofspeculum].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.