Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nisi

Your search found 4084 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1111-1130:


1111. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

satis me ab omni aliorum iniuria tutum putabo. Cum ergo rudi plebeculę, id est mei similibus, in his loquar, Tua mihi autoritate opus est, ut ab illis, quibus scriptę sunt, minus grauate suscipiantur. Quanti enim non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi syncera illa animi Tui in omnes fides, et in eos


1112. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | Section]

non solum Tui sed etiam exteri te faciant, dicerem, nisi uererer, nequis me existimet hoc, quod a Te impliciter postulo, callide eblandiri uelle. Quamobrem rogo, ad proferendam de nostra lucubratiuncula sententiam nihil aliud Te moueat nisi syncera illa animi Tui in omnes fides, et in eos pręcipue, quos omni ex parte correctos emendatosque fieri exoptas. In quorum numero me esse non dubito; ita me amas. Vale!


1113. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

affectant. Seculi amatoribus placent diuitiae, honores, luxuria, libido caeteraeque uoluptates, prospera etiam ualitudo, uires eximiae, sensus integri, formae uenustas et reliqua corporis bona, quae nemo sapiens concupiuit. Seculi uero contemptores, quia nihil bonum existimant nisi uirtutem, per quam aeterna bona comparantur, his potissime rebus animum applicant, quae ab illis ignaris rerum aestimatoribus ueluti uilia contemnuntur. Paupertate utique, non diuitiis delectantur, humilitate, non honoribus, continentia et castitate, non luxuria neque


1114. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Charitas enim foras mittit timorem. Quid uereris, o homo, ne tibi uictus aut uestitus deficiat, si Deo seruieris, et non uereris, si seruieris mundo? Deseri ab illo formidas, qui uolucres quoque pascit et terrae flosculos uariis uestit coloribus, et in mundo, qui, nisi ab eodem sustentaretur, statim rueret, confidis? Quaerite, inquit, primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia adiicientur uobis. Et tu tibi aliquid defuturum putas? Idem alibi ait: Tollite iugum meum super uos! Iugum enim meum suaue est, et onus


1115. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

insidias uitant iustitiaeque conseruandae studio intenti uitam feliciter finiunt. Sed qui uicti sunt, concupiscentiis frena permittunt et per uoluptatum abrupta praecipites in foueam perditionis corruunt. Malunt seruire diabolo quam eius insectationi repugnare, qui neminem uincit nisi uinci uolentem. Ex his qui, cum multo tempore constanter ac strenue decertassent, postremo succubuere, illos intelligimus, qui, cum uitam bene laudabiliterque instituissent, non usque in finem perseuerauerunt. Et quoniam militia est uita hominis super terram, fortibus post


1116. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

in bonis operibus quotidie exerceri quam in omnibus corporis uoluptatibus perfrui. Quarum breuem dulcedinem subsequitur aeterni supplicii amaritudo. Quisquis autem uitio aliquo ex his, quae supra memorauimus, delectatur, diaboli hamo captus est. Peribit, nisi, priusquam pereat, poenitentiam egerit et, quae uoluptate illectus commisit, dolendo deleuerit. DE DIABOLI AVCVPIO Parabola XVIII Auceps in medio campi posita noctua, sepibus quaqua uersum fusis pulchreque


1117. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

perpetuis afficit suppliciis, ueluti si semper suo nomini infidi infensique extitissent. Rebelles autem et inimicos ire sinit illaesos, quin immo blanditiis lactat, benignitate allicit, ut, cum sibi seruire coeperint, et ipsos repente perdat. Non enim aliis nocet, nisi quos sibi amicos fecerit; adeo peruersi animi est malignaeque naturae. Tyrannus iste diabolus est, notae impietatis. Ei sane obsequuntur et obtemperant, qui uitiis seruiunt. Quid enim aliud ab hominibus exigit, nisi ut superbiant, oderint, rixentur,


1118. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ipsos repente perdat. Non enim aliis nocet, nisi quos sibi amicos fecerit; adeo peruersi animi est malignaeque naturae. Tyrannus iste diabolus est, notae impietatis. Ei sane obsequuntur et obtemperant, qui uitiis seruiunt. Quid enim aliud ab hominibus exigit, nisi ut superbiant, oderint, rixentur, crapulam impudicitiamque sequantur, rapiant, decipiant, detrahant, occidant, mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero


1119. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

impudicitiamque sequantur, rapiant, decipiant, detrahant, occidant, mala denique omnia committere ne dubitent neue erubescant? Et id quidem non ut remuneret suae morem gerentes uoluntati, sed ut interimat. Qui uero contraria his agunt, eis nocere omnino non potest, nisi cum dolo aliquo seducti a proposito colendae uirtutis desciuerint. Tunc enim et ipsos callide sibi conciliatos mittit in interitum sempiternum. Demus igitur operam, si tuti esse uolumus, ut diabolo semper aduersarii simus, amici nunquam.


1120. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

tranquillitate degebatur. Nihil discors, nihil turbulentum aderat. Sed in uia, quae ad eam ducit, quinque diuersi generis bestiae insederant, omnes quidem magnarum uirium horrendaeque ferocitatis. Cum his certandum erat cuicunque ad pacis urbem transire collibuisset neque omnino nisi ferarum uictoribus dabatur accessus. Qui uicerant, reliquum uitae tempus iocunde agebant. Victi belluinis morsibus atque ungibus laniabantur. Tantumque incommodi succumbentibus accedebat, quantum uincentibus gloriae. Nobis texitur haec parabola. Cum quinque


1121. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

merito uerae pacis patriam ingrediemur, ubi perennis uiget concordia, indissolubilis charitas, indeficiens laeticia, incomparabile bonum felicitasque sempiterna. Hic luctandum est, ut illic requiescamus, hic uincendum, ut illic coronemur. Quaeratur ergo bello pax, quae non nisi bellando inuenitur. Semper tamen Dei auxilio nobis opus est, ut uincamus. DE POENITENTIA ET OBSTINATIONE Parabola XXI Cuidam patrifamilias duo liberi erant, quibus ille ingentia quidem contulerat beneficia,


1122. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Sin uero, quia, quod in occulto commiserint, nemini manifestum uolunt, ualde ridiculi sunt. Vt quid enim rubor est ea homini reuelare, quae Deo spectante non puduit facere, ea uni nunc confiteri, quae, nisi confiteare, omnibus postea nota erunt in die iudicii, dicente Naum propheta: Ecce ego ad te, dicit Dominus Deus exercituum, et reuelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Quanto igitur melius est, quanto


1123. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uolumus, quem gustando nunquam esuriemus, si opibus illis ditari, quas nec fur surripere nec tinea potest corrumpere. Petite, inquit, et accipietis; quaerite, et inuenietis; pulsate, et aperietur uobis. Quid ergo cunctamur? Ipse iubet poscere, qui solus potest dare, et nisi paratus esset tribuere, postulare non praecepisset. DE ELEMOSINARVM FRVCTV Parabola XXVI Rex iustissimus usuras lege interdixit, et tamen foeneratores diligebat, qui uidelicet sibi, non aliis


1124. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ita sit, caeteri perinde ac si ab omni prorsus periculo procul sint, inter se ludunt, rident, iocantur, uoluptatibus indulgent nec ante eidem exitio se obnoxios animaduertunt, quam experimento didicerint. Adeo mens uitiis dedita nihil, quod cauendum sit, prospicit, nisi forte cum iam caueri non possit. Haec parabola bonorum malorumque hominum uitam comprehendit. Arduus est et difficilis uirtutum ascensus, at in summo beatae quietis merces est. Campi autem, qui ima montis tenent, latas uias habent, quae ducunt ad perditionem, deliciis admodum


1125. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

uerberet, sauciet, mutilet et quoquo modo nos affligat. Tantum caueamus, ne forte irritemur ad uindictam et illis mala pro malis reddere nitamur, quos iubemur diligere et orationibus iuuare. Laedant illi, quantum uolunt, exteriora nostra, animae thesauro, qui intra nos est, nocere non possunt, nisi ipsi assenserimus. Assentiemus autem, si per impatientiam peccabimus. Nostra quippe delicta nobis detrimento sunt, non aliena. Quod si ne lacessiti quidem irascamur, apparebit tanto nos fideliores fuisse thesauri huius custodes, quanto grauiora pertulerimus. Ita denique depositum suum exigenti


1126. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

non obesse non potest. Profuit quippe martyribus persecutiones pati sed persecutoribus conceptum in illos odium obfuit plurimum. Vide tamen hominum dementiam! Non animaduertunt semper sua se laedi manu, et id quidem in parte longe nobiliore, quam in qua inimicum laedere putant. Inimicum utique non nisi in fortunis, in fama, in corpore offendere possunt, quae tam momentanea sunt, ut, si illi non rapuerint, tempus eripiet. Seipsos autem in anima offendunt, qua nihil est in homine praestantius, nihil insignius. Si enim nihil prodest totius mundi lucrum cum animae detrimento, nonne anima


1127. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

atque fide obsequebantur ac parabant. Dignus enim erat, qui ab omnibus coleretur et obseruaretur ob singularem in omnes liberalitatem atque pietatem. Cum autem nuncium accepisset quosdam de finibus regni sui captiuitatem passos iugum subisse miserrimae seruitutis, in qua illis pereundum erat, nisi ipse succurrisset, in tanto uitae periculo constitutis opem ferre decreuit. Cunque cognouisset nulla prope alia mercede illos ab interitu redimi posse, praeterquam ut ipse eorum subeat uicem, ne hoc quidem recusauit. Semetipsum ultro inimicis obtulit, sua monte seruorum saluti consulturus. Rex


1128. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

specus quaedam monti omnium maximo subiecta et ipsa ingens intusque latissime patens atque in labyrinthi more uiarum ambagibus ita implicata, ut, qui semel introierit, exitum nesciat reperire. Scrupeae interius asperrimaeque rupes, loca horrida et tenebricosa, nisi quod crebri de cauernis promicent ignes et ueluti fornacibus exaestuent, horrorem incutientes cernentibus. Hinc densior fumus quaque uersum euolutus caliginosarum nubium speciem praebet, sulphuris graueolentis odorem spirat, adeo nocens, ut eorum, qui adsunt- multi enim illic ob delicta


1129. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

aera, aquas, terram, et quae in eis sunt bona, iustis pariter et iniustis communia esse uoluit, quanto his omnibus illa putanda sunt praestantiora, quae iustis tantum perpetuo possidenda concessit? Quanto eminentius bonum illud, quod a reliquis rebus diuina prouidentia ita separauit, ut nulli alii nisi angelis, qui in ueritate steterunt, et hominibus, qui pie iusteque uixerunt, proprium esset et peculiare? Hoc certe illud est, ad quod capiendum fruendumque suos duntaxat electos inuitabit Saluator dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum uobis regnum a constitutione mundi!


1130. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

profertur aetatem, nihilominus aduentat, currit, uolat, iam in ianuis est. Quotidie ad finem suum uita nostra properat et ad uitam illam, quae non habet finem, transmigrare nos cogit atque compellit. Pigritamus tamen et cunctamur, et uirtutum uiatica praeparare nobis negligimus. Quae certe nisi nobiscum tulerimus, deficiemus in uia: nunquam ad montem Domini et domum Dei Iacob perueniemus. Hoc ne forte contingat, semper ante oculos habeamus illum terribilem et expauescendum extremi iudicii diem, qui, antequam uenerit, haec praemissurus est signa: bella, fames, pestilentiae saeuient;


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.